monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18 > 16 > 22 > 17
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 16] <<<     >>> [cap. 18]

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 17]

1 Longum fiat si enumerare velim quot instrumenta gulae inter illos vel ingenio excogitata sint vel studio confecta.2 Et hae nimirum causae fuerunt propter quas tot numero leges de cenis et sumptibus ad populum ferebantur, et imperari coepit ut patentibus ianuis pransitaretur et cenitaretur, sic oculis civium testibus factis luxuriae modus fieret.3 Prima autem omnium de cenis lex ad populum Orchia pervenit, quam tulit Orchius tribunus plebi de senatus sententia tertio anno quam Cato censor fuerat.4 Cuius verba quia sunt prolixa praetereo, summa autem eius praescribebat numerum convivarum.5 Et haec est lex Orchia de qua Cato mox orationibus suis vociferabatur, quod plures quam praescripto eius cavebatur ad cenam vocarentur. 6 Cumque auctoritatem novae legis aucta necessitas imploraret, post annum vicesimum secundum legis Orchiae Fannia lex data est, anno post Romam conditam secundum Gellii opinionem quingentesimo octogesimo octavo.7 De hac lege Sammonicus Serenus ita refert: lex Fannia, sanctissimi Augusti, ingenti omnium ordinum consensu pervenit ad populum, neque eam praetores aut tribuni ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conviviorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent et ebrii de rei publicae salute consulerent. 8 Haec Sammonicus.9 Fanniae autem legis severitas in eo superabat Orchiam legem quod in superiore numerus tantum modo cenantium cohibebatur licebatque secundum eam uni cuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumptibus modum fecit assibus centum, unde a Lucilio poeta festivitatis suae more "centussis" vocatur. 10 Fanniam legem post annos decem et octo lex Didia consecuta est.11 Eius ferundae duplex fuit causa, prima et potissima ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam; deinde ut non soli qui prandia cenasve maiore sumptu fecissent, sed etiam qui ad eas vocitati essent atque omnino interfuissent, poenis legis tenerentur. 12 Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Divite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus impensum est ut consulto senatus iuberetur ut ea tantum modo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus observaretur quasi iam populi sententia comprobata.13 Lex vero haec paucis mutatis in plerisque cum Fannia congruit.14 In ea enim ferenda quaesita est novae legis auctoritas, exolescente metu legis antiquioris, ita, Hercules, ut de ipsis duodecim tabulis factum est, quarum ubi contemni antiquitas coepit, eadem illa quae illis legibus cavebantur in alia latorum nomina transierunt.15 Sed legis Liciniae summa ut Kalendis Nonis nundinis Romanis cuique in dies singulos triginta dumtaxat asses edundi causa consumere liceret, ceteris vero diebus, qui excepti non essent, ne amplius daretur apponeretur quam carnis aridae pondo tria et salsamentorum pondo libra et quod ex terra vite arboreve sit natum.16 Video quid remordeat: ergo indicium sobrii saeculi est ubi tali praescripto legum coercetur expensa cenarum? Non ita est.17 Nam leges sumptuariae a singulis ferebantur quae civitatis totius vitia corrigerent; ac nisi pessimis effusissimisque moribus viveretur, profecto opus ferundis legibus non fuisset.18 Vetus verbum est: leges bonae ex malis moribus procreantur. 19 Has sequitur lex Cornelia et ipsa sumptuaria, quam tulit Cornelius Sulla dictator, in qua non conviviorum magnificentia prohibita est nec gulae modus factus, verum minora pretia rebus imposita: et quibus rebus, di boni, quamque exquisitis et paene incognitis generibus deliciarum! Quos illic pisces quasque offulas nominat, et tamen pretia illis minora constituit! Ausim dicere ut vilitas edulium animos hominum ad parandas obsoniorum copias incitaret et gulae servire etiam qui parvis essent facultatibus possent.20 Dicam plane quod sentio.21 Adprime luxuriosus mihi videtur et prodigus cui haec tanta in epulis vel gratuita ponantur.22 Itaque tanto hoc saeculum ad omnem continentiam promptius ut pleraque harum rerum quae Sullana lege ut vulgo nota comprehenduntur, nemo nostrum vel fando compererit. 23 Sulla mortuo Lepidus consul legem tulit et ipse cibariam (Cato enim sumptuarias leges "cibarias" appellat).24 Dein paucis interiectis annis alia lex pervenit ad populum ferente Antio Restione.25 Quam legem quamvis esset optima, obstinatio tamen luxuriae et vitiorum firma concordia nullo abrogante irritam fecit.26 Illud tamen memorabile de Restione latore ipsius legis fertur, eum quoad vixit foris postea non cenasse ne testis fieret contemptae legis quam ipse bono publico pertulisset. 27 His legibus adnumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum, qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in cenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt.28 Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam cenam sestertium centies.29 Id mirum Antonio visum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco, qui tam honesti certaminis arbiter electus est.30 Altera die Cleopatra pertemptans Antonium pollucibilem sane cenam paravit, sed quam non miraretur Antonius, quippe qui omnia quae apponebantur ex cotidianis opibus agnosceret.31 Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit, atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit.32 Et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset.33 Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterit, quod qui superfuit postea victa regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est et factae ex una margarita duae impositaeque simulacro Veneris ut monstruosae magnitudinis in templo quod Pantheum dicitur».
Macrobius HOME

bav1575.174 bnf5797.116 bnf6371.115 bus14.150

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 16] <<<     >>> [cap. 18]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18 > 16 > 22 > 17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik