monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18 > 16 > 22 > 17 > 13 > 2 > 10 > 22 > 16
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 15] <<<     >>> [cap. 17]

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 16]

1 Nec acipenser, quem maria prodigis nutriunt, illius saeculi delicias evasit; et ut liqueat secundo Punico bello celebre nomen huius piscis fuisse, accipite ut meminerit eius Plautus in fabula quae inscribitur Baccaria ex persona parasiti: quis est mortalis tanta fortuna affectus umquam
qua ego nunc sum, cuius haec ventri portatur pompa?
Vel nunc, qui mihi in mari acipenser latuit antehac,
cuius ego latus in latebras reddam meis dentibus et manibus.2
Et ne vilior sit testis poeta, accipite assertore Cicerone in quo honore fuerit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum.3 Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis: nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acipenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, in primis nobilis.4 Cum autem Scipio unum et alterum ex his qui eum salutatum venerant invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius, "Scipio", inquit, "vide quid agas, acipenser iste paucorum hominum est". 5 Nec infitias eo temporibus Traiani hunc piscem in magno pretio non fuisse, teste Plinio Secundo, qui in Naturali historia cum de hoc pisce loqueretur sic ait: "nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit rarus inventu".6 Sed non diu stetit haec parsimonia.7 Nam temporibus Severi principis, qui ostentabat duritiam morum, Sammonicus Serenus, vir saeculo suo doctus, cum ad principem suum scriberet faceretque de hoc pisce sermonem, verba Plinii quae superius posui praemisit et ita ipse subiecit: Plinius, ut scitis, ad usque Traiani imperatoris venit aetatem.8 Nec dubium est quod ait nullo honore hunc piscem temporibus suis fuisse, verum ab eo dici.9 Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio, vel eo magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio redisse; quippe qui dignatione vestra cum intersum convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri.10 Sed quod ait Plinius de acipenseris squamis, id verum esse maximus rerum naturalium indagator Nigidius Figulus ostendit, in cuius libro de animalibus quarto ita positum est: "cur alii pisces squama secunda, acipenser adversa sit". 11 Haec Sammonicus, qui turpitudinem convivii principis sui laudando notat, prodens venerationem qua piscis habebatur, ut a coronatis inferretur cum tibicinis cantu, quasi quaedam non deliciarum sed numinis pompa.12 Sed ut minus miremur acipenserem gravi pretio taxari solitum, Asinius Celer, vir consularis, ut idem Sammonicus refert, mullum unum septem milibus nummum mercatus est.13 In qua re luxuriam illius saeculi eo magis licet aestimare quod Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullum repertum qui duas pondo libras excederet.14 At nunc et maioris ponderis passim videmus et pretia haec insana nescimus. 15 Nec contenta illa ingluvies fuit maris sui copiis.16 Nam Optatus praefectus classis sciens scarum adeo Italicis litoribus ignotum ut nec nomen Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem vivariis navibus huc advectam inter Ostiam et Campaniae litus in mare sparsit miroque ac novo exemplo pisces in mari tamquam in terra fruges aliquas seminavit idemque tamquam summa in hoc utilitatis publicae verteretur, quinquennio dedit operam ut si quis inter alios pisces scarum forte cepisset, incolumem confestim et inviolatum mari redderet. 17 Quid stupemus captivam illius saeculi gulam servisse mari, cum in magno vel dicam maximo apud prodigos honore fuerit etiam Tiberinus lupus et omnino omnes ex hoc amni pisces? Quod equidem cur ita illis visum sit ignoro; fuisse autem etiam M. Varro ostendit, qui enumerans quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his verbis in libro rerum humanarum undecimo: "ad victum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Casinas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis".18 Haec Varro de omnibus scilicet huius fluminis piscibus sed inter eos, ut supra dixi, praecipuum locum lupus tenuit, et quidem is qui inter duos pontes captus esset.19 Id ostendunt cum multi alii tum etiam Titius, vir aetatis Lucilianae, in oratione qua legem Fanniam suasit.20 Cuius verba ideo pono quia non solum de lupo inter duos pontes capto erunt testimonio, sed etiam mores quibus plerique tunc vivebant facile publicabunt.21 Describens enim homines prodigos in forum ad iudicandum ebrios commeantes quaeque soleant inter se sermocinari sic ait: Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati.22 Vbi horae decem sunt, iubent puerum vocari ut comitium eat percontatum quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint.23 Inde ad comitium vadunt ne litem suam faciant.24 Dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant.25 Veniunt in comitium, tristes iubent dicere.26 Quorum negotium est narrant, iudex testes poscit, ipsus it minctum.27 Vbi redit, ait se omnia audivisse, tabulas poscit, litteras inspicit: vix prae vino sustinet palpebras.28 Eunt in consilium.29 Ibi haec oratio: "quid mihi negotii est cum istis nugatoribus.30 Quin potius potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit?" Haec Titius.31 Sed et Lucilius, acer et violentus poeta, ostendit scire se hunc piscem egregii saporis qui inter duos pontes captus esset, eumque quasi ligurritorem catillonem appellat, scilicet qui proxime ripas stercus insectaretur.32 Proprie autem catillones dicebantur qui ad polluctum Herculis ultimi cum venirent catillos ligurribant.33 Lucilii versus hi sunt: fingere praeterea adferri quod quisque volebat.34
Illum sumina ducebant atque altilium lanx,
hunc pontes Tiberinus duo inter captus catillo.
Macrobius HOME

bav1575.170 bnf5797.115 bnf6371.114 bus14.149

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 15] <<<     >>> [cap. 17]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18 > 16 > 22 > 17 > 13 > 2 > 10 > 22 > 16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik