monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 14] <<<     >>> [cap. 16]

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 15]

1 Sed de saltatione veterum ad praedae marinae transire luxum Liciniorum me nomen admonuit, quos Murenas cognominatos quod hoc pisce effusissime delectati sint satis constat.2 Huic opinioni M. Varro consentit, adserens eodem modo Licinios appellatos Murenas quo Sergius Orata cognominatus est, quod ei pisces qui auratae vocantur carissimi fuerint.3 Hic est Sergius Orata qui primus balneas pensiles habuit, primus ostrearia in Baiano locavit, primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit.4 Fuit autem aetate Crassi illius diserti, qui quam gravis et serius habitus sit etiam Cicero docet.5 Is tamen Crassus, vir censorius - nam cum Cn. Domitio censor fuit - cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.6 Neque id obscurum fuit; quippe collega Domitius in senatu hoc ei quasi deforme crimen obiecit.7 Neque id confiteri Crassus erubuit sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam adfectiosamque rem fecisse se iactitans.8 Piscinas autem quam refertas habuerint pretiosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, Lucullus, Philippus et Hortensius, quos Cicero piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de agri cultura refert M. Catonem qui post Vticae periit, cum heres testamento Luculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta milibus vendidisse.9 Accersebantur autem murenae ad piscinas nostrae urbis ab usque freto Siculo quod Rhegium a Messana dispescit.10 Illic enim optimae a prodigis esse creduntur tam, Hercules, quam anguillae, et utraeque ex illo loco Graece πλωταί vocantur, Latine flutae, quod in summo supernantes sole torrefactae curvare se posse et in aquam mergere desinunt atque ita faciles captu fiunt.11 Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat; sed dicam quid M. Varro in libro qui inscribitur Gallus de admirandis dixerit his verbis: "in Sicilia quoque", inquit, "Papirius manu capi murenas flutas, quod eae in summa aqua prae pinguedine flutentur". 12 Haec Varro.13 Sed quis neget indomitam apud illos et, ut ait Caecilius, vallatam gulam fuisse, qui ex tam longinquo mari instrumenta luxuriae conpararent? Nec rarus hic Romae piscis, ut peregre accitus, erat.14 Auctor est Plinius Caesarem dictatorem cum triumphales cenas populo daret, sex milia murenarum a Gaio Hirrio ad pondus accepisse.15 Huius Hirrii villam quamvis non amplam aut latam, constat propter vivaria quae habuit quadragies sestertio venum datam.
Macrobius HOME

bav1575.169 bnf5797.115 bnf6371.113 bus14.148

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik