monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 13] <<<     >>> [cap. 15]

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 14]

1 Subiecit Rufius Albinus, antiquitatis non minus quam Caecina peritus: «miror te», inquit, «Albine, non rettulisse quanta illis adfluentia marinarum procurari solita fuerit copiarum, cuius relatu maximam conviviorum nostrorum sobrietatem doceres».2 Et Caecina, «profer», inquit, «in medium quae de hac quoque parte lectu comperisti.3 Vltra omnes enim polles memoria vetustatis». 4 Et Rufius sic ingressus est: "vetustas quidem nobis semper, si sapimus, adoranda est.5 Illa quippe saecula sunt quae hoc imperium vel sanguine vel sudore pepererunt, quod non nisi virtutum faceret ubertas.6 Sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro saeculo morum sobrietate correcta sunt.7 Et de luxu quidem illius temporis circa marinas copias dicere institueram, sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lascivia qua nunc caremus admoneo.8 Dic enim, Hore, qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi? At inter illos saltatio certatim vel ab honestis adpetebatur.9 Ecce enim, ut ab illo ordiar tempore quod fuit optimis moribus, inter duo bella Punica ingenui, quid dicam ingenui, filii senatorum in ludum saltatorium commeabant et illic crotala gestantes saltare discebant! Taceo quod matronae etiam saltationem non inhonestam putabant, sed inter probas quoque earum erat saltandi cura dum modo non curiosa usque ad artis perfectionem.10 Quid enim ait Sallustius: "psallere saltare elegantius quam necesse est probae"? Adeo et ipse Semproniam reprehendit non quod saltare, sed quod optime scierit.11 Nobilium vero filios et, quod dictu nefas est, filias quoque virgines inter studiosa numerasse saltandi meditationem testis est Scipio Africanus Aemilianus, qui in oratione contra legem iudiciariam Tib. Gracchi sic ait: docentur praestigias inhonestas, cum cinaedulis et sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier voluerunt.12 Eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos virgines puerique ingenui! Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere ea liberos suos homines nobiles docere: sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quinquaginta, in his unum - quod me rei publicae maxime miseritum est - puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non posset. 13 Vides quem ad modum ingemuerit Africanus quod vidisset cum crotalis saltantem filium petitoris, id est candidati, quem ne tum quidem spes et ratio adipiscendi magistratus, quo tempore se suosque ab omni probro debuit vindicare, potuerit coercere quo minus faceret quod scilicet turpe non habebatur. 14 Ceterum superius pleramque nobilitatem haec propudia celebrare conquestus est.15 Sic nimirum M. Cato senatorem non ignobilem Caecilium "spatiatorem" et "Fescenninum" vocat eumque staticulos dare his verbis ait: "descendit de cantherio, inde staticulos dare, ridcularia fundere".16 Et alibi in eundem: "praeterea cantat ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, iocos dicit, voces demutat, staticulos dat".17 Haec Cato, cui, ut videtis, etiam cantare non serii hominis videtur, quod apud alios adeo non inter turpia numeratum est, ut Sulla, vir tanti nominis, optime cantasse dicatur.18 Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum ut res rationesque eorum sua sollertia tueretur, quod cum aliis multis tum ex epistolis quoque eius declaratur.19 Nam illam orationem quis est qui non legerit, in qua populum Romanum obiurgat quod Roscio gestum agente tumultuarit? Et certe satis constat contendere eum cum ipso histrione solitum, utrum ille saepius eandem sententiam variis gestibus efficeret an ipse per eloquentiae copiam sermone diverso pronuntiaret.20 Quae res ad hanc artis suae fiduciam Roscium abstraxit, ut librum conscriberet quo eloquentiam cum histrionia compararet.21 Is est Roscius qui etiam Sullae carissimus fuit et anulo aureo ab eodem dictatore donatus est.22 Tanta autem fuit gratia et gloria, ut mercedem diurnam de publico mille denarios sine gregalibus solus acceperit.23 Aesopum vero ex pari arte ducenties sestertium reliquisse filio constat.24 Sed quid loquor de histrionibus cum Appius Claudius, vir triumphalis, qui Salius ad usque senectutem fuit, pro gloria obtinuerit, quod inter collegas optime saltitabat? Ac priusquam a saltatione discedo, illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi, sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gabinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, nato in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
Macrobius HOME

bav1575.166 bnf5797.114 bnf6371.113 bus14.147

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 13] <<<     >>> [cap. 15]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik