monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 11] <<< >>> [cap. 13]
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 12]
1 «Opportune mehercle, Praetextate, fecisti Herculis mentionem, in cuius sacra hic vester gemino errore commisit: tum Salii ad cantus incensa altaria circum
populeis adsunt evincti tempora ramis.2
Nam et Salios Herculi dedit, quos tantum Marti dicavit antiquitas, et populeas coronas nominat, cum ad aram Maximam sola lauro capita et alia fronde non vinciant.3 Videmus et in capite praetoris urbani lauream coronam, cum rem divinam Herculi facit.4 Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur Περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere nec decem dies intermittere "quin pollucerent ac populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum".5 » «Hicine est», Vettius ait, «error geminus? At ego in neutro dico errasse Vergilium.6 Nam ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino lauretum coepit virere, quam rem docet Varro humanarum libro secundo.7 E monte ergo proximo decerpta laurus sumebatur operantibus, quam vicina offerebat occasio.8 Vnde recte Maro noster ad ea tempora respexit, quibus Euander ante urbem conditam apud aram Maximam sacra celebrabat et utebatur populo utique "Alcidae gratissima".9 Salios autem Herculi ubertate doctrinae altioris adisgnat, quia is deus et apud pontifices idem qui et Mars habetur.10 Et sane ita Menippea Varronis adfirmat quae inscribitur Ἄλλος οὗτος Ἡρακλῆς, in qua cum de Invicto Hercule loqueretur, eundem esse ac Martem probavit.11 Chaldaei quoque stellam Herculis vocant, quam reliqui omnes Martis appellant.12 Est praeterea Octavii Hersennii liber qui inscribitur de sacris Saliaribus Tiburtium, in quo Salios Herculi institutos operari diebus certis et auspicato docet.13 Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est.14 Idoneis ut credo auctoribus certisque rationibus error qui putabatur uterque defensus est.15 Si qua sunt alia quae nos commovent, in medium proferamus, ut ipsa collatio nostrum, non Maronis, absolvat errorem». 16 Tunc Euangelus: «numquamne tibi, Praetextate, venit in mentem toto, ut aiunt, caelo errasse Vergilium cum Dido sua rem divinam pro nuptiis faceret? "Mactat" enim inquit lectas de more bidentes
legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo;
et quasi expergefactus adiecit, Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae […]
Macrobius HOME
bav1575.161 bnf5797.112 bnf6371.111 bus14.145
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik