monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 10] <<<     >>> [cap. 12]

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 11]

1 Subiecit Euangelus: «si eventu excusantur inlicita, dic quaeso, quod erat monstrum secuturum et cum Cereri libari vino iuberet, cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,
quod omnibus sacris vetatur? Vinum autem Cereri non libari debuit illum vel Plautus docere, qui in Aulularia ait: Cererin», Strobile, hi sunt facturi nuptias?
... quia temeti nihil allatum video.2
At hic vester flamen et pontifex et omnia - tam quid immoletur quam quid libetur - ignorat et (ne non ubique in libando pari errore sit devius) in octavo ait: in mensam laeti libant divosque precantur;
cum non in mensam sed in aram secundum morem libare debuerint». 3 «Vt prius tibi», Praetextatus inquit, «de posteriore quaestione respondeam, fateor te non immerito de usurpata in mensam libatione quaesisse; ampliusque speciem difficultatis auxeras si magis Didonem in mensam similiter libantem notasses: dixit et in mensam laticum libavit honorem.4
Nam et Titius cum de ritu sacrorum multa dissereret ait sibi hunc locum in quaestionem venire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissolvit.5 Ego autem quod mihi magistra lectione compertum est publicabo.6 In Papiriano enim iure evidenter relatum est arae vicem praestare posse mensam dicatam: "Vt in templo", inquit, "Iunonis Populoniae augusta mensa est".7 Namque in fanis alia vasorum sunt et sacrae supellectilis, alia ornamentorum.8 Quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum obtinet mensa in qua epulae libationesque et stipes reponuntur.9 Ornamenta vero sunt clipei, coronae et cuiuscemodi donaria.10 Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsa dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem obtinet pulvinaris.11 Ergo apud Euandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur; in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio.12 At vero hic, omnes
in mensam laeti libant divosque precantur,
quod recte fieri noverat ab omnibus simul in templo epulantibus et uni sacratae adsidentibus mensae factum esse memoravit. 13 De illo autem versu, cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,
paucis quod male accusatur absolvam.14 Poeta enim aeque in rebus doctrinae et in verbis sectator elegantiae, sciens Cereri mulso libari, adiecit "miti Baccho favos dilue", scilicet mitescere vinum dicens, cum mulsum coeperit fieri.15 Nam ita hic "mite" vinum dixit ut alibi ait "domitum": et durum Bacchi domitura saporem.16
Notum autem esse non diffitebere, quod a. d. duodecimum Kalendas Ianuarias Herculi et Cereri faciunt sue praegnante panibus mulso».
Macrobius HOME

bav1575.160 bnf5797.112 bnf6371.111 bus14.144

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik