monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18 > 16 > 22 > 17 > 13 > 2 > 10
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 9] <<<     >>> [cap. 11]

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 10]

1 Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamat Euangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum quin in medium detegat inscientiae Vergilianae vulnera.2 «Et nos», inquit, «manum ferulae aliquando subduximus, et nos cepimus pontificii iuris auditum: et ex his quae nobis nota sunt Maronem huius disciplinam iuris nescisse constabit.3 Quando enim diceret: caelicolum regi mactabam in litore taurum,
si sciret tauro immolari huic deo vetitum aut si didicisset quod Ateius Capito comprehendit? Cuius verba ex libro primo de iure sacrificiorum haec sunt: "itaque Iovi tauro verre ariete immolari non licet".4 Labeo vero sexagesimo et octavo libro intulit, nisi Neptuno Apollini et Marti, taurum non immolari.5 Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum vel aedituis haec nota sint et veterum non tacuerit industria». 6 Ad haec Praetextatus renidens: «quibus deorum tauro immoletur si vis cum Vergilio communicare, ipse te docebit: taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.7
Vides in opere poetae verba Labeonis? Igitur ut hoc docte, ita illud argute.8 Nam ostendit deo non litatum: ideo secutum: horrendum dictu et visu mirabile monstrum.9
Ergo respiciens ad futura hostiam contrariam fecit.10 Sed et noverat hunc errorem non esse inexpiabilem.11 Atteius enim Capito, quem in acie contra Maronem locasti, adiecit haec verba: "si quis forte tauro Iovi fecerit, piaculum dato".12 Committitur ergo res non quidem impianda, insolita tamen; et committitur non ignorantia, sed ut locum monstro faceret secuturo».
Macrobius HOME

bav1575.159 bnf5797.112 bnf6371.110 bus14.143

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik