monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 7] <<< >>> [cap. 9]
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 8]
1 Nonnullorum quae scientissime prolata sunt male enuntiando corrumpimus dignitatem, ut quidam legunt: discedo ac ducente dea flammam inter et hostes
expedior,
cum ille doctissime dixerit "ducente deo", non "dea".2 Nam et apud Calvum Haterianus adfirmat legendum, pollentemque deum Venerem,
non "deam".3 Signum etiam eius est Cypri barbatum, corpore et veste muliebri, cum sceptro ac statura virili et putant eandem marem ac feminam esse.4 Aristophanes eam Ἀφρόδιτον appellat.5 Laevinus etiam sic ait, Venerem igitur almum adorans,
sive femina sive mas est,
ita uti alma Noctiluca est.6
Philochorus quoque in Atthide eandem adfirmat esse lunam et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas aestimatur et femina. 7 Hoc quoque de prudentia religionis a Vergilio dictum est: decidit exanimis vitamque reliquit in astris
aeriis.8
Hyginus enim de proprietatibus deorum, cum de astris ac de stellis loqueretur, ait oportere his volucres immolari.9 Docte ergo Vergilius dixit apud ea numina animam volucris remansisse quibus ad litandum data est. 10 Nec nomen apud se, quod fortuitum esse poterat, vacare permittit: matrisque vocavit
nomine Casmillae mutata parte Camillam.11
Nam Statius Tullianus de vocabulis rerum libro primo ait dixisse Callimachum Tuscos Camillum appellare Mercurium, quo vocabulo significant praeministrum deorum.12 Vnde Vergilius ait Metabum "Camillam" appellasse filiam, Dianae scilicet praeministram.13 Nam et Pacuvius cum de Medea loqueretur: caelitum camilla, expectata advenis: salve hospita.14
Romani quoque pueros et puellas nobiles et investes camillos et camillas appellant flaminicarum et flaminum praeministros. 15 Hanc quoque observationem eius non convenit praeterire: mos erat (inquit) Hesperio in Latio, quem protinus urbes
Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum
Roma colit.16
Varro De moribus morem dicit esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo.17 Iulius Festus de verborum significationibus libro tertio decimo, "mos est", inquit, "institutum patrium pertinens ad religiones caerimoniasque maiorum".18 Ergo Vergilius utrumque auctorem secutus et primo quidem Varronem, quoniam ille dixerat morem praecedere, sequi consuetudinem, postquam dixit "mos erat", subiunxit "quem protinus urbes Albanae coluere", et "nunc maxima rerum Roma colit," quo perseverantiam consuetudinis monstrat.19 Et quoniam Festus pertinere ad caerimonias ait, hoc idem docuit Maro adiciendo "sacrum": "quem protinus urbes Albanae coluere sacrum".20 Mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo: et hic definitionem Varronis implevit.21 Adiciendo deinde "sacrum" ostendit morem caerimoniis dicatum, quod Festus asseruit.22 Idem observavit et in duodecimo libro cum ait: morem ritusque sacrorum
adiciam,
in quo ostendit aperte morem esse ritus sacrorum.23 Sed historiae quoque fidem in his versibus secutus est, "mos erat Hesperio in Latio" et reliqua.24 Servavit enim regnorum successionem, quippe primi regnaverunt Latini, inde Albani et inde Romani.25 Ideo "mos erat", primum dixit, "Hesperio in Latio", et postea, "quem protinus urbes Albanae coluere sacrum", deinde subiecit, "nunc maxima rerum Roma colit".
Macrobius HOME
bav1575.154 bnf5797.110 bnf6371.109 bus14.141
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 7] <<< >>> [cap. 9]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik