monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4 > 40 > 15 > 6 > 3 > 7
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 6] <<<     >>> [cap. 8]

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 7]

1 Ea quoque quae incuriose transmittuntur a legentium plebe non carent profunditate.2 Nam cum loqueretur de filio Pollionis, id quod ad principem suum spectaret adiecit: ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
murice, iam croceo mutabit vellera luto.3
Traditur autem in libris Etruscorum, si hoc animal insolito colore fuerit inductum, portendi imperatori rerum omnium felicitatem.4 Est super hoc liber Tarquitii transcriptus ex ostentario Tusco.5 Ibi reperitur: "purpureo aureove colore ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit".6 Huiusmodi igitur statum imperatori in transitu vaticinatur. 7 Verbis etiam singulis de sacro ritu quam ex alto petita significet vel hinc licebit advertere: iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
Euandri.8
Nam quicquid destinatum est dis sacrum vocatur, pervenire autem ad deos non potest nisi libera ab onere corporis fuerit anima, quod nisi morte fieri non potest.9 Ita ergo opportune sacratum Halesum facit quia erat oppetiturus.10 Et hic proprietatem et humani et divini iuris secutus est.11 Nam ex manus iniectione paene mancipium designavit, et sacrationis vocabulo observantiam divini iuris implevit.12 Hoc loco non alienum videtur de condicione eorum hominum referre quos leges sacros esse certis dis iubent, quia non ignoro quibusdam mirum videri quod cum cetera sacra violari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi.13 Cuius rei causa haec est.14 Veteres nullum animal sacrum in finibus suis esse patiebantur sed abigebant ad fines deorum quibus sacrum esset, animas vero sacratorum hominum, quos zanas Graeci vocant, dis debitas aestimabant.15 Quem ad modum igitur quod sacrum ad deos ipsos mitti non poterat, a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, quas sacras in caelum mitti posse arbitrati sunt, viduatas corpore quam primum illo ire voluerunt.16 Disputat de hoc more etiam Trebatius religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi.17 Cui cordi est legere, satis habeat et auctorem et voluminis ordinem esse monstratum.
Macrobius HOME

bav1575.153 bnf5797.110 bnf6371.109 bus14.141

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik