monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 5] <<< >>> [cap. 7]
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 6]
1 Mirandum est huius poetae et circa nostra et circa externa sacra doctrinam.2 Neque enim de nihilo est quod, cum Delon venit Aeneas, nulla ab eo caesa est hostia nisi cum proficisceretur Apollini et Neptuno res facta divina est.3 Constat enim, sicut Cloatius Verus ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quam hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece venerantur.4 Verba Cloatii haec sunt: "Deli ara est Apollinis Γενέτορος in qua nullum animal sacrificatur, quam Pythagoram velut inviolatam adoravisse produnt".5 Hanc ergo esse, quae adoratur ab Aenea Γενέτορος aram poeta demonstrat, siquidem templum ingressus pontifex nullo acto sacrificio statim inchoat precem, et ut Γενέτορα expressius nominaret, da pater augurium.6
At vero cum tauro mox immolat Apollini et Neptuno, apud aliam utique aram factum intellegimus, et bene supra tantum modo patrem, quod ibi proprium est, et infra, quod commune est, Apollinem nominat.7 Meminit huius arae et Cato de liberis educandis in haec verba: "nutrix haec omnia faciebat in verbenis ac tubis sine hostia ut Deli ad Apollinis Genitivi aram". 8 Eodem versu non omittendum puto cur saxo vetusto dixerit extructum templum.9 Velius Longus, "immutatio est", inquit, "epitheti: vult enim dicere vetustatem templi".10 Hunc multi alii commentatores secuti sunt, sed frigidum est aedificii aetatem notare.11 Epaphus autem, vir plurimae lectionis, libro septimo decimo ait Delphis quodam tempore evenisse ut templum religiosum antea et intactum spoliatum incensumque sit et adicit multas circa Corinthum urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea neque postea hoc incommodo vexatam sed semper eodem manere saxo.12 Thucydides etiam Historiarum libro tertio idem docet.13 Non mirum ergo si praesidio religionis tutam insulam semper ostendens, ad reverentiam sibi locorum accessisse dicit continuam saxi eiusdem, id est insulae, firmitatem. 14 Vt servavit Apollinis Genitoris proprietatem patrem vocando, idem curavit Herculem vocando victorem: "haec", inquit, "limina victor
Alcides subiit".15
Varro Divinarum libro quarto victorem Herculem putat dictum quod omne genus animalium vicerit.16 Romae autem Victoris Herculis aedes duae sunt, una ad portam Trigeminam, altera in foro Boario.17 Huius cognomenti causam Masurius Sabinus memoralium libro secundo aliter exponit: Marcus (inquit) Octavius Herrenus, prima adulescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanavit.18 Postea cum navigans hoc idem ageret, a praedonibus circumventus fortissime repugnavit et victor recessit.19 Hunc in somnis Hercules docuit sua opera servatum.20 Cui Octavius impetrato a magistratibus loco aedem sacravit et signum Victoremque incisis litteris appellavit. 21 Dedit ergo epitheton deo quo et argumentum veterum victoriarum Herculis et commemoratio novae historiae, quae recenti Romano sacro causam dedit, contineretur. 22 Nec frustra in eodem loco dixit, et domus Herculei custos Pinaria sacri.23
Quidam enim aram Maximam, cum vicino conflagraret incendio, liberatam a Pinariis ferunt et ideo sacri custodem domum Pinariam dixisse Vergilium.24 Asper "κατὰ διαστολὴν", inquit, "Potitiorum, qui ab Appio Claudio praemio corrupti sacra servis publicis prodiderunt".25 Sed Veranius pontificalium eo libro quem fecit de supplicationibus ita ait Pinariis, qui novissimi comeso prandio venissent cum iam manus pransores lavarent, praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantum modo causa, non ad epulas convenirent; quasi ministros eorum sacri custodes vocari.26 Vt ipse Vergilius alibi: at Triviae custos iam dudum in montibus Opis,
id est ministra; nisi forte custodem dixit eam quae se prohibuerit et continuerit a sacris, ut ipse alibi: et custos furum atque avium cum falce saligna
Hellespontiaci servet tutela Priapi.27
Hic utique custodem prohibitorem avium furumque significat. 28 Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi
pocula gramineoque viros locat ipse sedili.29
Non vacat quod dixit "sedili".30 Nam propria observatio est in Herculis sacris epulari sedentes: et Cornelius Balbus Ἐξηγητικῶν libro octavo decimo ait apud aram Maximam observatum ne lectisternium fiat.31 Custoditur in eodem loco ut omnes aperto capite sacra faciant.32 Hoc fit ne quis in aede dei habitum eius imitetur, nam ipse ibi operto est capite.33 Varro ait Graecum hunc esse morem, quia sive ipse sive qui ab eo relicti aram Maximam statuerunt Graeco ritu sacrificaverunt.34 Hoc amplius addit Gavius Bassus: idcirco enim hoc fieri dicit, quia ara Maxima ante adventum Aeneae in Italia constituta est, qui hunc ritum velandi capitis invenit.
Macrobius HOME
bav1575.150 bnf5797.109 bnf6371.108 bus14.140
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 5] <<< >>> [cap. 7]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik