monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 5]

1 Nec minus de sacrificiorum usu quam de deorum scientia diligentiam suam pandit.2 Cum enim Trebatius libro primo de religionibus doceat hostiarum genera esse duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias vocant, utrumque hostiarum genus in carmine suo Vergilius ostendit.3 Et primo quidem illud quo voluntas numinum per exta monstratur: mactat lectas de more bidentes,
et mox: pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.4
Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum.5 Nam ut expleret animalis hostiae causas, ipso usus est nomine: hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis.6
Et ut nuncupata vota signaret, ait "persolvo", quod de voto proprie dicitur, utque ostenderet persolutum dis, signavit dicens, sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.7
Videndum etiam ne et illam hostiam ostendat animalem: sanguine placastis ventos et virgine caesa,
cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras:
sanguine quaerendi reditus animaque litandum
Argolica.8
Nam et "animam", id est hostiae nomen, posuit et "litare", quod significat sacrificio facto placasse numen. 9 In his ipsis hostiis, vel animalibus vel consultatoriis, quaedam sunt quae iniuges vocantur, id est quae numquam domitae aut iugo subditae sunt.10 Harum quoque noster poeta sic meminit: nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
praestiterit, totidem lectas de more bidentes;
et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit: et intacta totidem cervice iuvencos.11
"Eximii" quoque in sacrificiis vocabulum non poeticum ἐπίθετον sed sacerdotale nomen est.12 Veranius enim in pontificalibus quaestionibus docet "eximias" dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur.13 Hinc ait, quattuor eximios praestanti corpore tauros,
ubi quod eximuntur "eximios", quod eliguntur "praestanti corpore" dicendo monstravit. 14 "Ambarvalis" hostia est, ut ait Pompeius Festus, quae rei divinae causa circum arva ducitur ab his qui pro frugibus faciunt.15 Huius sacrificii mentionem in Bucolicis habet ubi de apotheosi Daphnidis loquitur: haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota
reddemus nymphis et cum lustrabimus agros,
ubi "lustrare" significat "circumire": hinc enim videlicet et nomen hostiae adquisitum est, ab ambiendis arvis, sed et in Georgicorum libro primo: terque novas circum felix eat hostia fruges.16
Observatum est a sacrificantibus ut si hostia quae ad aras duceretur fuisset vehementius reluctata ostendissetque se invitam altaribus admoveri, amoveretur quia invito deo offerri eam putabant.17 Quae autem stetisset oblata, hanc volenti numini dari aestimabant.18 Hinc noster: et ductus cornu stabit sacer hircus ad aras,
et alibi: et statuam ante aras aurata fronte iuvencum.19
Adeo autem omnem pietatem in sacrificiis quae dis exhibenda sunt ponit, ut propter contrariam causam Mezentium vocaverit contemptorem deorum.20 Neque enim, ut Aspro videtur, ideo contemptor divum dictus est, quod sine respectu deorum in homines impius fuerit, alioquin multo magis hoc de Busiride dixisset, quem longe crudeliorem inlaudatum vocasse contentus est.21 Sed veram huius contumacissimi nominis causam in primo libro originum Catonis diligens lector inveniet: ait enim Mezentium Rutulis imperasse ut sibi offerrent quas dis primitias offerebant, et Latinos omnes similis imperii metu ita vovisse: "Iuppiter, si tibi magis cordi est nos ea tibi dare potius quam Mezentio, uti nos victores facias".22 Ergo quod divinos honores sibi exegerat, merito dictus a Vergilio contemptor deorum.23 Hinc pia illa insultatio sacerdotis: haec sunt spolia et de rege superbo
primitiae,
ut nomine contumaciae cui poenas luit raptas de eo notaret exuvias.
Macrobius HOME

bav1575.148 bnf5797.108 bnf6371.107 bus14.139

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik