monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4 > 40 > 15 > 6 > 3 > 7 > 4
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 3] <<< >>> [cap. 5]
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 4]
1 Nomina etiam sacrorum locorum sub congrua proprietate proferre pontificalis observatio est.2 Ergo delubrum quid pontifices proprie vocent et qualiter hoc nomine Vergilius usus sit requiramus.3 Varro libro octavo Rerum divinarum delubrum ait alios aestimare in quo praeter aedem sit area adsumpta deum causa, ut est in Circo Flaminio Iovis Statoris, alios in quo loco dei simulacrum dedicatum sit, et adiecit, sicut locum in quo figerent candelam "candelabrum" appellatum, ita in quo deum ponerent nominatum "delubrum".4 His a Varrone praescriptis intellegere possumus id potissimum ab eo probatum, quod ex sua consuetudine in ultimo posuit, ut a dei dedicato simulacro delubrum coeperit nuncupari.5 Vergilius tamen utramque rationem diligenter est exsecutus.6 Vt enim a postrema incipiamus, observavit delubrum nominaturus aut propria deorum nomina aut ea quae dis accommodarentur inserere: at gemini lapsu delubra ad summa dracones
effugiunt,
et ut mox simulacrum nominaret subtexuit, saevaeque petunt Tritonidis arcem,
sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur,
item, nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
ille dies.7
Illam vero opinionem de area, quam Varro praedixerat, non omisit: principio delubra adeunt, pacemque per aras
exquirunt
et mox, aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras.8
Quid enim est "spatiatur" quam "spatio lati itineris obambulat"? Quod adiciendo ante aras ostendit aream adsumptam deorum causa.9 Ita suo more velut aliud agendo implet arcana. 10 De dis quoque Romanorum propriis, id est Penatibus, aspersa est huic operi non incuriosa subtilitas.11 Nigidius enim De dis libro nono decimo requirit num di Penates sint Troianorum Apollo et Neptunus, qui muros eis fecisse dicuntur, et num eos in Italiam Aeneas advexerit.12 Cornelius quoque Labeo libro de dis Penatibus eadem existimat.13 Hanc opinionem sequitur Maro cum dicit, sic fatus meritos aris mactabat honores,
taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.14
Varro Humanarum secundo Dardanum refert deos Penates ex Samothrace in Phrygiam, et Aeneam ex Phrygia in Italiam detulisse.15 Qui sint autem di Penates in libro quidem memorato Varro non exprimit.16 Sed qui diligentius eruunt veritatem Penates esse dixerunt per quos penitus spiramus, per quos habemus corpus, per quos rationem animi possidemus, esse autem medium aethera Iovem, Iunonem vero imum aera cum terra et Minervam summum aetheris cacumen; et argumento utuntur quod Tarquinius, Demarati Corinthii filius, Samothracicis religionibus mystice imbutus, uno templo ac sub eodem tecto numina memorata coniunxit.17 Cassius vero Hemina dicit Samothracas deos eosdemque Romanorum Penates proprie dici θεοὺς μεγάλους, θεοὺς χρηστούς, θεοὺς δυνατούς.18 Noster haec sciens ait, cum sociis natoque, Penatibus et magnis dis,
quod exprimit θεοὺς μεγάλους.19 Sed et omnia haec nomina cum in uno de supradictis numinibus servat, doctrinam procul dubio suam de omni hac opinione confirmat.20 Cum enim ait, Iunonis magnae primum prece numen adora,
τὴν μεγάλην nominavit; adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno,
τὴν χρηστήν; dominamque potentem,
τὴν δυνατήν.21 Eodem nomine appellavit et Vestam, quam de numero Penatium aut certe comitem eorum esse manifestum est, adeo ut et consules et praetores seu dictatores, cum adeunt magistratum, Lavinii rem divinam faciant Penatibus pariter et Vestae.22 Sed et Vergilius ubi ex persona Hectoris dixit, sacra suosque tibi commendat Troia Penates,
mox adiecit: sic ait et manibus vittas Vestamque potentem
aeternumque adytis effert penetralibus ignem.23
Addidit Hyginus in libro quem de dis Penatibus scripsit vocari eos θεοὺς πατρῷους.24 Sed nec hoc Vergilius ignoratum reliquit: di patrii, servate domum, servate nepotem,
et alibi, patriique Penates.
Macrobius HOME
bav1575.146 bnf5797.106 bnf6371.106 bus14.137
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 3] <<< >>> [cap. 5]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4 > 40 > 15 > 6 > 3 > 7 > 4
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik