monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4 > 40 > 15 > 6 > 3 > 7 > 4 > 4 > 33 > 3 > 1 > 1 > 3
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 3]

1 Et quia inter decreta pontificum hoc maxime quaeritur, quid sacrum, quid profanum, quid sanctum, quid religiosum, quaerendum utrum his secundum definitionem suam Vergilius usus sit et singulis vocabuli sui proprietatem more suo servaverit. 2 Sacrum est, ut Trebatius libro primo de religionibus refert, "quicquid est quod deorum habetur": huius definitionis poeta memor ubi sacrum nominavit, ammonitionem deorum paene semper adiecit: sacra Dionaeae matri divisque ferebam,
item, sacra Iovi Stygio, quae rite incepta parabam,
item, tibi enim, tibi, maxima Iuno
mactat sacra ferens.3
Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum.4 Cuius significatus exemplum exsecutus est, cum de luco et aditu inferorum sacro utroque loqueretur: "procul, o procul este profani,"
conclamat vates, "totoque absistite luco".5
Eo accedit quod Trebatius profanum id proprie dici ait quod ex religioso vel sacro in hominum usum proprietatemque conversum est, quod apertissime poeta servavit cum ait, "Faune, precor, miserere", inquit, "tuque optima ferrum
Terra tene, colui vestros si semper honores,
quos contra Aeneadae bello fecere profanos".6
Dixerat enim, sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
sustulerant
unde ostendit proprie profanatum, quod ex sacro promiscuum humanis actibus commodatum est. 7 "Sanctum est", ut idem Trebatius libro decimo religionum refert, "interdum idem quod sacrum idemque quod religiosum, interdum aliud - hoc est nec sacrum nec religiosum - est".8 Quod ad secundam speciem pertinet: sancta ad vos anima atque istius inscia culpae
descendam.9
Non enim sacro aut religioso eius anima tenebatur, quam sanctam, hoc est incorruptam, voluit ostendere, ut in illo quoque: tuque, o sanctissima coniunx,
felix morte tua
in quo castitatis honorem incorruptae uxoris amplexus est: unde et sanctae leges, quae non debeant poenae sanctione corrumpi.10 Quod autem ad priorem speciei definitionem de sancto attinet, id est ut non aliud sit quam sacrum aut religiosum: ecce levis summo de vertice visus Iuli
fundere lumen apex
et paulo post: nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem
excutere et sanctos restinguere fontibus ignes.11
Hic enim "sanctos" ac si "sacros" accipiemus, quia divinitus contigerunt.12 Item, tuque, o sanctissima vates
praescia venturi
non aliud nisi "sacram" vocat, quam videbat et vatem et deo plenam et sacerdotem. 13 Superest ut quid sit religiosum cum Vergilio communicemus.14 Servius Sulpicius religionem esse dictam tradidit quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta, ut a carendo caerimonia.15 Hoc Vergilius servans ait, est ingens gelidum lucus prope Caeretis amnem
religione patrum late sacer
et adiecit quo proprietatem religionis exprimeret, undique colles
inclusere cavi et nigra nemus abiete cingit,
quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum.16 Et ut relictum locum ostenderet non sola adeundi difficultate, adiecit et sanctitatem: Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,
agrorum pecorisque deo.17
Secundum Pompeium Festum "religiosi sunt qui facienda et vitanda discernunt".18 Hinc Maro ait, rivos deducere nulla
religio vetuit.19
Quod autem ait "deducere" nihil aliud est quam "detergere".20 Nam festis diebus rivos veteres sordidatos detergere licet, novos fodere non licet.21 In transcursu et hoc notandum est, quod et ipse velut praeteriens sub unius verbi significatione proiecit.22 Cavetur enim in iure pontificio ut - quoniam oves duabus ex causis lavari solent, aut ut curetur scabies aut ut lana purgetur - festis diebus purgandae lanae gratia oves lavare non liceat, liceat autem si curatione scabies abluenda sit.23 Ideo hoc quoque inter concessa numeravit: balantumque gregem fluvio mersare
quod si huc usque dixisset, licita et vetita confuderat, sed adiciendo "salubri" causam concessae ablutionis expressit.
Macrobius HOME

bav1575.144 bnf5797.106 bnf6371.106 bus14.136

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4 > 40 > 15 > 6 > 3 > 7 > 4 > 4 > 33 > 3 > 1 > 1 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik