monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 1] <<<     >>> [cap. 3]

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 2]

1 Verborum autem proprietas tam poetae huic familiaris est ut talis observatio in Vergilio laus esse iam desinat.2 Nullis tamen magis proprie usus est quam sacris vel sacrificialibus verbis.3 Et primum illud non omiserim, in quo plerique falluntur: extaque salsos
porriciam in fluctus
non ut quidam "proiciam", aestimantes dixisse Vergilium proicienda exta, quia adiecit "in fluctus".4 Sed non ita est.5 Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi est exsecutus: "exta porriciunto, dis danto, in altaria aramve focumve eove quo exta dari debebunt".6 "Porricere" ergo, non "proicere" proprium sacrifici verbum est, et quia dixit Veranius, "in aram focumve eove quo exta dari debebunt", nunc pro ara et foco mare accipiendum est cum sacrificium dis maris dicatur.7 Ait enim, Di quibus imperium est pelagi, quorum aequore curro,
vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
constituam ante aras voti reus, extaque salsos
porriciam in fluctu et vina liquentia fundam.8
Ex his docetur in mare rite potuisse porrici exta, non proici. 9 "Constituam ante aras voti reus": haec vox propria sacrorum est, ut reus vocetur qui suscepto voto se numinibus obligat, damnatus autem qui promissa vota iam solvit.10 Sed de hoc non opus est a me plura proferri; cum vir doctissimus Eustathius paulo ante hanc partem plenius exsecutus sit. 11 Est profundam scientiam huius poetae in uno saepe reperire verbo, quod fortuito dictum vulgus putaret.12 Multifariam enim legimus quod litare sola non possit oratio nisi ut is qui deos precatur etiam aram manibus adprehendat.13 Inde Varro Divinarum libro quinto dicit aras primum "asas" dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri - ansis autem teneri solere vasa quis dubitet? - Commutatione ergo litterarum "aras" dici coeptas, ut "Valesios" et "Fusios" dictos prius, nunc "Valerios" et "Furios" dici.14 Haec omnia illo versu poeta exsecutus est: talibus orantem dictis arasque tenentem
audiit omnipotens.15
Nonne eo additum auditum credideris, non quia orabat tantum, sed quia et aras tenebat? Nec non cum ait, talibus orabat dictis arasque tenebat,
item, tango aras, medios ignes ac numina testor,
eandem vim nominis ex adprehensione significat. 16 Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de veteribus verbis, quae ad proprietatem sacrorum noverat pertinere, ita interpretatus est ut mutato verbi sono integer intellectus maneret.17 Nam primo pontificii iuris libro apud Pictorem verbum hoc positum est, "vitulari": de cuius verbi significatu Titius ita retulit, "vitulari est voce laetari"; Varro etiam in libro quinto decimo Rerum divinarum ita refert quod pontifex in sacris quibusdam vitulari soleat, quod Graeci παιανίζειν vocant.18 Has tot interpretationis ambages quam paucis verbis docta elegantia Maronis expressit: laetumque choro paeana canentes!
Nam si vitulari est voce laetari, quod est παιανίζειν, nonne in cantu laeti παιᾶνος enarratio verbi perfecta servata est? Et ut huic vocabulo diutius immoremur, Hyllus libro quem de dis composuit ait Vitulam vocari deam quae laetitiae praeest.19 Piso ait Vitulam Victoriam nominari.20 Cuius rei hoc argumentum profert, quod postridie nonas Iulias re bene gesta, cum pridie populus a Tuscis in fugam versus sit - unde Populifugia vocantur - post victoriam certis sacrificiis fiat vitulatio.21 Quidam nomen eius animadversum putant quod potens sit vitae tolerandae, ideo huic deae pro frugibus fieri sacra dicuntur, quia frugibus vita humana toleratur.22 Vnde hoc esse animadvertimus quod ait Vergilius, cum faciam vitulam pro frugibus, ipse venito,
ut "vitula" dixerit pro vitulatione, quod nomen esse sacrificii ob laetitiam facti superius expressimus.23 Meminerimus tamen sic legendum per ablativum, "cum faciam vitula pro frugibus," id est cum faciam rem divinam non ove, non capra, sed vitula, tamquam dicat "cum vitulam pro frugibus sacrificavero". 24 Pontificem Aenean vel ex nomine referendorum laborum eius ostendit.25 Pontificibus enim permissa est potestas memoriam rerum gestarum in tabulas conferendi, et hos annales appellant et quidem maximos quasi a pontificibus maximis factos.26 Vnde ex persona Aeneae ait, et vacat annales tantorum audire laborum.
Macrobius HOME

bav1575.142 bnf5797.105 bnf6371.105 bus14.135

Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 1] <<<     >>> [cap. 3]
monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik