monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1
>>> Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 2]
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 1]
1 «[…] violatum, cum se nosset multa caede pollutum: tu genitor cape sacra manu patriosque Penates:
me bello e tanto digressum et caede recenti
adtrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero.2
Post Caietae quoque nutricis sepulturam, quo potissimum navigans adpellitur quam ad eam partem per quam fluvio Tiberinus amoeno
... in mare prorumpit,
ut confestim in ipso Italiae limine fluviali unda ablutus possit quam purissime Iovem Phrygiamque ex ordine matrem
invocare? Quid quod Euandrum aditurus per Tiberim navigat, quod eum esset reperturus Herculi sacra celebrantem, ut sic purificatus sacris posset hospitalibus interesse? Hinc et Iuno ipsa conqueritur non magis quod Aenean contigisset contra suum velle in Italiam pervenire quam quod "optato" potiretur "Thybridis alveo," quia sciret eum hoc amne purificatum posse sacra etiam sibi rite perficere; nam ne supplicari quidem sibi ab eo vellet.3 Nunc quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Vergiliana observatione monstravimus, videamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta servaverit. 4 Constat dis superis sacra facturum corporis ablutione purgari, cum vero inferis litandum est, satis actum videtur si aspersio sola contingat.5 De sacris igitur superorum ait Aeneas, donec me flumine vivo
abluero.6
At Dido cum sacra dis inferis instituit ait, Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:
dic corpus properet fluviali spargere lympha,
et alibi, sparserat et latices simulatos fontis Averni;
Nec non cum Misenum sepulturae mandari refert: idem ter socios pura circumtulit unda,
spargens rore levi.7
Sic et cum facit Aeneam apud inferos ramum Proserpinae consecraturum, ita infert: occupat Aeneas aditum corpusque recenti
spargit aqua.
Macrobius HOME
bav1575.141 bnf5797.104 bnf6371.105 bus14.135
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik