monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8
Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 7] <<<    

Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 8]

1 His dictis et excitata laetitia cum in Avieno memoria florida et amoenitas laudaretur ingenii, mensas secundas minister admovit.2 Et Flavianus: «multi, ut aestimo, in hoc a Varrone dissentiunt, qui in illa lepidissima satura Menippea, quae inscribitur Nescis quid vesper vehat, de secunda mensa placentas removit: sed quaeso dicas, Caecina, verba ipsa Varronis, si tibi beneficio memoriae tenacioris haeserunt».3 Et Albinus, «locus», inquit, «Varronis quem referri a me imperas in his fere verbis est: "bellaria ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt: dulcibus enim cum πέψει societas infida".4 Significant autem bellaria omne mensae secundae genus.5 Nam quae πέμματα Graeci vel τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri appellavere bellaria; vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc vocabulo dictaque ea Liberi bellaria». 6 Et Euangelus: «agite antequam surgendum nobis sit, vino indulgeamus, quod decreti Platonici auctoritate faciemus, qui aestimavit fomitem esse quendam et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagret».7 Tunc Eustathius: «quid agis», inquit, «Euangele? An Platonem aestimas haurienda passim vina suasisse et non magis inter minuta pocula iucundiorem liberalioremque invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non improbasse? Et hoc est quod in primo et secundo de legibus non inutile viris esse decernit.8 Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit redditosque sensim laetiores ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores; et simul, siqui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent quos celaret alioquin pudor reverens, ea omnia sine gravi periculo libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri opportuniora.9 Atque hoc etiam Plato ibidem dicit, non defugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter visum esse cui vita non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatum inlecebris explorata sit.10 Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint, quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas huiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas impulerit, mox deleniri et capi neque mentem eius animumque consistere.11 Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur; et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit diluamus. 12 Sed quia voluptatum fecimus mentionem, docet Aristoteles a quibus voluptatibus sit cavendum.13 Quinque enim sunt hominum sensus, quos Graeci αἰσθήσεις appellant, per quos voluptas animo aut corpori quaeri videtur, tactus gustus odoratus visus auditus.14 Ex his omnibus voluptas, quae immodice capitur, ea turpis atque improba est.15 Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea igitur gemina voluptas, sicut sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est eosque maxime qui sese duabus istis voluptatibus dediderunt gravissimi vitii vocabulis Graeci appellaverunt vel ἀκρατεῖς vel ἀκολάστους, nos eos vel incontinentes dicimus vel intemperantes.16 Istas autem voluptates duas, gustus atque tactus, id est cibi et Veneris, solas hominibus communes videmus esse cum beluis, et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur quisquis est his ferarum voluptatibus occupatus; ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum tantum propriae sunt.17 Verba super hac re Aristotelis philosophi in medium proferam, ut quid de his infamibus voluptatibus tam clarus atque inclitus vir sentiat publicetur: Διὰ τί κατὰ τὴν τῆς ἁφῆς ἢ γεύσεως ἡδονὴν ἐγγινομένην ἐὰν ὑπερβάλωσιν, ἀκρατεῖς λέγονται; Οἵ τε γὰρ περὶ τὰ ἀφροδίσια ἀκόλαστοι τοιοῦτοι, οἵ τε περὶ τὰς τῆς τροφῆς ἀπολαύσεις.18 Τῶν δὲ κατὰ τὴν τροφὴν ἀπ᾽ ἐνίων μὲν ἐν τῇ γλώττῃ τὸ ἡδὺ, ἀπ᾽ ἐνίων δὲ ἐν τῷ λάρυγγι, διὸ καὶ Φιλόξενος γεράνου λάρυγγα εὔχετο ἔχειν ἢ διὰ τὸ τὰς ἀπὸ τούτων γιγνομένας ἡδονὰς κοινὰς εἶναι ἡμῖν καὶ τοῖς ἄλλοις ζῴοις, ἅτε δὲ οὐσῶν κοινῶν αἰσχρὰν εἶναι τὴν ὑποταγὴν, αὐτίκα τὸν ὑπὸ τούτων ἡττώμενον ψέγομεν καὶ ἀκρατῆ καὶ ἀκόλαστον λέγομεν διὰ τὸ ὑπὸ τῶν χειρίστων ἡδονῶν ἡττᾶσθαι· οὐσῶν δὲ τῶν αἰσθήσεων πέντε τὰ ἄλλα ζῷα ἀπὸ δύο μόνων ἥδεται, κατὰ δὲ τὰς ἄλλας ἢ ὅλως οὐχ ἥδεται ἢ κατὰ συμβεβηκὸς τοῦτο πάσχει. 19 Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur? Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere ut ederent et biberent, se bibere atque esse ut viveret. Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu Venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi quem nostri comitialem dixerunt. Namque ipsius verba haec traduntur: τὴν συνουσίαν εἶναι μικρὰν ἐπιληψίαν […]»
Macrobius HOME

bav1575.138 bnf5797.103 bnf6371.104 bus14.133

Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 7] <<<    
monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik