monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7
Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 6] <<< >>> [cap. 8]
Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 7]
1 Sed quia et paulo ante Aurelius Symmachus et ego nunc Laberii fecimus mentionem, si aliqua huius atque Publilii dicta referemus, videbimur et adhibendi convivio mimos vitasse lasciviam et tamen celebritatem quam cum adsunt illi excitare pollicentur imitari.2 Laberium asperae libertatis equitem Romanum Caesar quingentis milibus invitavit ut prodiret in scaenam et ipse ageret mimos quos scriptitabat.3 Sed potestas non solum si invitet sed et si supplicet cogit, unde se et Laberius a Caesare coactum in prologo testatur his versibus: Necessitas, cuius cursus transversi impetum
voluerunt multi effugere, pauci potuerunt,
quo me detrusti paene extremis sensibus?
Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio,
nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas
movere potuit in iuventa de statu,
ecce in senecta ut facile labefecit loco
viri excellentis mente clemente edita
summissa placide blandiloquens oratio?
Et enim ipsi di negare cui nil potuerunt,
hominem me denegare quis posset pati?
Ego bis tricenis annis actis sine nota
eques Romanus e Lare egressus meo
domum revertar mimus.4 Nimirum hoc die
uno plus vixi mihi quam vivendum fuit.5
Fortuna immoderata in bono aeque atque in malo,
si tibi erat libitum litterarum laudibus
florens cacumen nostrae famae frangere,
cur cum vigebam membris praeviridantibus,
satis facere populo et tali cum poteram viro,
non flexilem me concurvasti ut carperes?
Nuncine me deicis? Quo? Quid ad scaenam adfero?
Decorem formae an dignitatem corporis,
animi virtutem an vocis iucundae sonum?
Vt hedera serpens vires arboreas necat,
ita me vetustas amplexu annorum enecat.6
Sepulcri similis nihil nisi nomen retineo.7
In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur, inducto habitu Syri qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat, porro, Quirites, libertatem perdimus,
et paulo post adiecit, necesse est multos timeat quem multi timent.8
Quo dicto universitas populi ad solum Caesarem oculos et ora convertit, notantes impotentiam eius hac dicacitate lapidatam.9 Ob haec in Publilium vertit favorem. 10 Is Publilius natione Syrus cum puer ad patronum domini esset adductus, promeruit eum non minus salibus et ingenio quam forma.11 Nam forte cum ille servum suum hydropicum iacentem in area vidisset increpuissetque quid in sole faceret, respondit, "aquam calefacit".12 Ioculari deinde super cena exorta quaestione quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante, ille "podagrici pedes" dixit.13 Ob haec et alia manu missus et maiore cura eruditus, cum mimos componeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos, omnes qui tunc scripta et operas suas in scaenam locaverant provocavit ut singuli secum posita in vicem materia pro tempore contenderent.14 Nec ullo recusante superavit omnes, in quis et Laberium.15 Vnde Caesar adridens hoc modo pronuntiavit: favente tibi me victus es, Laberi, a Syro;
statimque Publilio palmam et Laberio anulum aureum cum quingentis sestertiis dedit.16 Tunc Publilius ad Laberium recedentem ait, quicum contendisti scriptor, hunc spectator subleva.17
Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo novo interiecit hos versus: Non possunt primi esse omnes omni in tempore.18
Summum ad gradum cum claritatis veneris,
consistes aegre et citius quam ascendas cades.19
Cecidi ego, cadet qui sequitur: laus est publica.20
Publilii autem sententiae feruntur lepidae et ad communem usum accommodatissimae, ex quibus has fere memini singulis versibus circumscriptas: Beneficium dando accepit qui digno dedit.21
Feras, non culpes, quod mutari non potest.22
Cui plus licet quam par est, plus vult quam licet.23
Comes facundus in via pro vehiculo est.24
Frugalitas miseria est rumoris boni.25
Heredis fletus sub persona risus est.26
Furor fit laesa saepius patientia.27
Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.28
Nimium altercando veritas amittitur.29
Pars beneficii est, quod petitur si cito neges.30
Ita amicum habeas, posse ut fieri hunc inimicum putes.31
Veterem ferendo iniuriam invites novam.32
Numquam periclum sine periclo vincitur.33
Sed quia semel ingressus sum scaenam loquendo, nec Pylades histrio nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti et Hylam discipulum usque ad aequalitatis contentionem eruditione provexit.34 Populus deinde inter utriusque suffragia divisus est, et cum canticum quoddam saltaret Hylas cuius clausula erat τὸν μέγαν Ἀγαμέμνονα, sublimem ingentemque Hylas velut metiebatur.35 Non tulit Pylades et exclamavit e cavea: σὺ μακρὸν οὐ μέγαν ποιεῖς.36 Tunc eum populus coegit idem saltare canticum cumque ad locum venisset quem reprehenderat, expressit cogitantem, nihil magis ratus magno duci convenire quam pro omnibus cogitare.37 Saltabat Hylas Oedipodem, et Pylades hac voce securitatem saltantis castigavit: σὺ βλέπεις.38 Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni convenientem non servare videretur, deposita persona ridentes increpuit: μωροί, μαινόμενον ὀρχοῦμαι.39 Hac fabula et sagittas iecit in populum.40 Eandem personam cum iussu Augusti in triclinio ageret, et intendit arcum et spicula immisit.41 Nec indignatus est Caesar eodem se loco Pyladi quo populum Romanum fuisse.42 Hic quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto quae saltationi contulisset, respondit, αὐλῶν συρίγγων τ᾽ ἑνοπὴν ὅμαδόν τ᾽ ἀνθρώπων.43
Idem cum propter populi seditionem pro contentione inter se Hylamque habita concitatam indignationem excepisset Augusti, respondit, καὶ ἀχαριστεῖς, βασιλεῦ· ἔασον αὐτοὺς περὶ ἡμᾶς ἀσχολεῖσθαι».
Macrobius HOME
bav1575.134 bnf5797.102 bnf6371.103 bus14.132
Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 6] <<< >>> [cap. 8]
monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik