monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5
Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]

Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 5]

1 Vultis aliqua et filiae eius Iuliae dicta referamus? Sed si garrulus non putabor, volo de moribus feminae pauca praemittere, ni quisquam vestrum habeat seria et discenda quae proferat».2 Hortantibusque omnibus ut coepto insisteret, ita de Iulia orsus est: «annum agebat tricesimum et octavum, tempus aetatis, si mens sana superesset, vergentis in senium, sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem.3 Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam gravitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus.4 Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat.5 Inde blandiebatur sibi Augustus laetum in filia animum usque ad speciem procacitatis sed reatu liberum, et talem fuisse apud maiores Claudiam credere audebat.6 Itaque inter amicos dixit duas habere se filias delicatas, quas necesse haberet ferre, rem publicam et Iuliam. 7 Venerat ad eum licentiore vestitu et oculos offenderat patris tacentis.8 Mutavit cultus sui postera die morem et laetum patrem adfectata severitate complexa est.9 At ille qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit et, "quantum hic", ait, "in filia Augusti probabilior est cultus!" Non defuit patrocinio suo Iulia his verbis: "hodie enim me patris oculis ornavi, heri viri".10 Notum et illud: adverterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine, quippe cingentibus Liviam gravibus viris, haec iuventutis et quidem luxuriosae grege circumsedebatur.11 Admonuit pater scripto, videret quantum inter duas principes feminas interesset.12 Eleganter illa rescripsit: "et hi mecum senes fient". 13 Eadem Iulia mature habere coeperat canos, quos legere secrete solebat.14 Subitus interventus patris aliquando oppressit ornatrices.15 Dissimulavit Augustus deprehensis super vestem earum canis, et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem interrogavitque filiam utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva; et cum illa respondisset, "ego, pater, cana esse malo," sic illi mendacium obiecit: "quid ergo istae te calvam tam cito faciunt?" Item cum gravem amicum audisset Iulia suadentem melius facturam si se composuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait, "ille obliviscitur Caesarem se esse, ego memini me Caesaris filiam". 16 Cumque conscii flagitiorum mirarentur quo modo similes Agrippae filios pareret, quae tam vulgo potestatem corporis sui faceret, ait, "numquam enim nisi navi plena tollo vectorem".17 Simile dictum Popilliae Marci filiae, quae miranti cuidam quid esset quapropter aliae bestiae numquam marem desiderarent nisi cum praegnantes vellent fieri, respondit, "bestiae enim sunt".
Macrobius HOME

bav1575.131 bnf5797.101 bnf6371.102 bus14.131

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik