monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2 > 10 > 5 > 5 > 4 > 7 > 3 > 3 > 3 > 1 > 4 > 7 > 4 > 7 > 3 > 3
Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 3]
1 Sed miror omnes vos ioca tacuisse Ciceronis, in quibus facundissimus ut in omnibus fuit, et, si videtur, ut aedituus responsa numinis sui praedicat ita ego quae memoria suggesserit refero dicta Ciceronis». 2 Tum omnibus ad audiendum erectis ille sic incipit: «M. Cicero cum apud Damasippum cenaret et ille mediocri vino posito diceret, "bibite Falernum hoc, annorum quadraginta est".3 "Bene", inquit, "aetatem fert".4 Idem cum Lentulum generum suum, exiguae staturae hominem, longo gladio adcinctum vidisset: "quis," inquit, "generum meum ad gladium adligavit?" Nec Q. Ciceroni fratri circa similem mordacitatem pepercit.5 Nam cum in ea provincia quam ille rexerat vidisset clipeatam imaginem eius ingentibus lineamentis usque ad pectus ex more pictam - erat autem Quintus ipse staturae parvae - ait, "frater meus dimidius maior est quam totus". 6 In consulatu Vatinii, quem paucis diebus gessit, notabilis Ciceronis urbanitas circumferebatur.7 "Magnum ostentum", inquit, "anno Vatinii factum est, quod illo consule nec bruma nec ver nec aestas nec autumnus fuit".8 Querenti deinde Vatinio quod gravatus esset domum ad se infirmatum venire, respondit, "volui in consulatu tuo venire, sed nox me comprehendit".9 Vlcisci autem se Cicero videbatur, ut qui respondisse sibi Vatinium meminerat, cum umeris se rei publicae de exilio reportatum gloriaretur, "Vnde ergo tibi varices?" Caninius quoque Rebilus, qui uno die, ut iam Servius rettulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit: quod Cicero omni gaudens occasione urbanitatis increpuit, "λόγῳ θεωρητός est Caninius consul," et deinde, "hoc consecutus est Rebilus, ut quaereretur quibus consulibus consul fuerit".10 Dicere praeterea non destitit: «vigilantem habemus consulem Caninium, qui in consulatu suo somnum non vidit". 11 Pompeius Ciceronis facetiarum impatiens fuit.12 Cuius haec dicta ferebantur: "ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo".13 Sed et cum ad Pompeium venisset, dicentibus sero eum venisse respondit, "minime sero veni, nam nihil hic paratum video".14 Deinde interroganti Pompeio ubi gener eius Dolabella esset, respondit, "cum socero tuo".15 Et cum donasset Pompeius transfugam civitate Romana, "o hominem bellum!" inquit, "Gallis civitatem promittit alienam, qui nobis nostram non potest reddere".16 Propter quae merito videbatur dixisse Pompeius: "cupio ad hostes Cicero transeat ut nos timeat". 17 In Caesarem quoque mordacitas Ciceronis dentes suos strinxit.18 Nam primum post victoriam Caesaris interrogatus cur in electione partis errasset, respondit, "praecinctura me decepit," iocatus in Caesarem, qui ita toga praecingebatur ut trahendo laciniam velut mollis incederet, adeo ut Sulla tamquam providus dixerit Pompeio, "cave tibi illum puerum male praecinctum".19 Deinde cum Laberius in fine ludorum anulo aureo honoratus a Caesare e vestigio in quattuordecim ad spectandum transiit, violato ordine et cum detrectatus est eques Romanus et comminus remissus, ait Cicero praetereunti Laberio et sedile quaerenti, "recepissem te nisi anguste sederem," simul et illum respuens et in novum senatum iocatus, cuius numerum Caesar supra fas auxerat.20 Nec impune.21 Respondit enim Laberius, "mirum si anguste sedes qui soles duabus sellis sedere," exprobrata levitate Ciceroni, qua inmerito optimus civis male audiebat.22 Idem Cicero alias facilitatem Caesaris in adlegendo senatu inrisit palam.23 Nam cum ab hospite suo P. Mallio rogaretur ut decurionatum privigno eius expediret adsistente frequentia dixit: "Romae, si vis, habebit; Pompeiis difficile est".24 Nec intra haec eius mordacitas stetit: quippe ab Androne quodam Laodiceno salutatus, cum causam adventus requisisset comperissetque - nam ille se legatum de libertate patriae ad Caesarem venisse respondit - ita expressit publicam servitutem: ἐὰν ἐπιτύχῃς, καὶ περὶ ἡμῶν πρέσβευσον. 25 Vigebat in eo excedens iocos et seria mordacitas, ut hoc est ex epistula ad Cassium dictatoris violatorem: "vellem idibus Martiis me ad cenam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset.26 Nunc me reliquiae vestrae exercent".27 Idem Cicero de Pisone genero et de M. Lepido lepidissime cavillatus est - » Dicente adhuc Symmacho et, ut videbatur, plura dicturo intercedens Avienus, ut fieri in sermonibus convivalibus solet, «nec Augustus», inquit, «Caesar in huiusmodi dicacitate quoquam minor et fortasse nec Tullio, et, si volentibus vobis erit, aliqua eius quae memoria suggesserit relaturus sum». 28 Et Horus: «permitte, Aviene, Symmachus explicet de his quos iam nominaverat dicta Ciceronis, et opportunius quae de Augusto vis referre succedent.» Reticente Avieno Symmachus: «Cicero, inquam, cum Piso gener eius mollius incederet, filia autem concitatius, ait filiae: "ambula tamquam vir," et cum M. Lepidus in senatu dixisset patribus conscriptis […], Tullius ait, "ego non tanti fecissem ὁμοιόπτωτον".29 Sed perge, Aviene, ne ultra te dicturientem retardem».
Macrobius HOME
bav1575.124 bnf5797.99 bnf6371.100 bus14.127
Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2 > 10 > 5 > 5 > 4 > 7 > 3 > 3 > 3 > 1 > 4 > 7 > 4 > 7 > 3 > 3
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik