monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2
Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 2]
1 Tum ille: «dictum volo hostis referre, sed victi et cuius memoria instaurat Romanorum triumphos.2 Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cavillatus est.3 Ea cavillatio huiuscemodi fuit.4 Ostendebat Antiochus in campo copias ingentes quas bellum populo Romano facturus comparaverat convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem, inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis et ephippiis monilibus ac phaleris praefulgentem.5 Atque ibi rex contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et, "putasne", inquit, "satis esse Romanis haec omnia?" Tunc Poenus eludens ignaviam imbelliamque militum eius pretiose armatorum, "plane", inquit, "satis esse credo Romanis haec, etsi avarissimi sunt".6 Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest.7 Rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda». 8 Flavianus subiecit: «sacrificium apud veteres fuit quod vocabatur "propter viam".9 In eo mos erat ut si quid ex epulis superfuisset, igne consumeretur.10 Hinc Catonis iocus est.11 Namque Albidium quendam, qui bona sua comedisset et novissime domum quae ei reliqua erat incendio perdidisset, propter viam fecisse dicebat: quod comesse non potuerit, id combussisse». 12 Symmachus deinde, «mater M. Bruti Servilia cum pretiosum aere parvo fundum abstulisset a Caesare subiciente hastae bona civium, non effugit dictum tale Ciceronis "et quidem quo melius emptum sciatis, comparavit Servilia hunc fundum tertia deducta".13 Filia autem Serviliae erat Iunia Tertia eademque Cassii uxor, lasciviente dictatore tam in matrem quam in puellam.14 Tunc luxuriam senis adulteri civitas subinde rumoribus iocisque carpebat, ut mala non tantum seria forent». 15 Post hunc Caecina Albinus: «Plancus in iudicio forte amici, cum molestum testem destruere vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur.16 Ille urbane respondit: "gallam subigo".17 Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit.18 Nam Plancus in Maevia Galla nupta male audiebat». 19 Secutus est Rufius Albinus: «post Mutinensem fugam quaerentibus quid ageret Antonius, respondisse familiaris eius ferebatur: "quod canis in Aegypto: bibit et fugit".20 Quando in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos currere et bibere». 21 Eustathius deinde: «Publilius Mucium in primis malivolum cum vidisset solito tristiorem, "aut Mucio", inquit, "nescio quid incommodi accessit aut nescio cui aliquid boni".22 » Inde Avienus: «Faustus Sullae filius cum soror eius eodem tempore duos moechos haberet, Fulvium fullonis filium et Pompeium cognomine Maculam, "miror", inquit, "sororem meam habere maculam cum fullonem habeat".23 » Hic Euangelus: «apud Mallium, qui optimus pictor Romae habebatur, Servilius Geminus forte cenabat cumque filios eius deformes vidisset, "non similiter", inquit, "Malli, fingis et pingis," et Mallius, "in tenebris enim fingo," inquit, "luce pingo".24 » Eusebius deinde, «Demosthenes», inquit, «excitatus ad Laidis famam, cuius formam tunc Graecia mirabatur, accessit ut et ipse famoso amore potiretur.25 Qui ubi dimidium talentum unius pretium noctis audivit, discessit hoc dicto: οὐκ ἀγοράζω τοσούτου μετανοῆσαι». 26 Inter haec cum Servius ordine se vocante per verecundiam sileret, «omnes nos», inquit Euangelus, «impudentes, grammatice, pronuntias, si tacere talia vis videri tuitione pudoris, unde neque tuum nec Dysarii aut Hori supercilium liberum erit a superbiae nota, ni Praetextatum et nos velitis imitari.» Tunc Servius, postquam magis silentium erubescendum vidit, ad libertatem se similis relationis animavit. "M'.", inquit, "Otacilius Pitholaus, cum Caninius Rebilus uno tantum die consul fuisset, dixit, "ante flamines, nunc consules diales fiunt."» Nec Dysarius ultra exprobrationem taciturnitatis expectans ait. […] Post hunc Horus quoque, «adfero ad vos», inquit, «δίστιχον Platonis, quo ille adulescens luserit cum tragoediis quoque eadem aetate praeluderet: τὴν ψυχὴν Ἀγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἔσχον·
ἦλθε γὰρ ἡ τλήμων ὡς διαβησομένη.27 »
Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festivitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait, «hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari.28 Et ut opinor haec verba sunt: Dum semiulco savio
meum puellum savior
dulcemque florem spiritus
duco ex aperto tramite,
anima aegra et saucia
cucurrit ad labias mihi
rictumque in oris pervium
et labra pueri mollia
rimata itineri transitus
ut transiliret nititur.29
Tum si morae quid plusculae
fuisset in coetu osculi,
amoris igne percita
transisset et me linqueret,
et mira prorsum res foret
ut ad me fierem mortuus,
ad puerum intus viverem.
Macrobius HOME
bav1575.121 bnf5797.98 bnf6371.99 bus14.126
Macrobius, Saturnalia, 2, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik