monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 18] <<<     >>> [cap. 20]

Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 19]

1 Quae de Libero patre dicta sunt, haec Martem eundem ac solem esse demonstrant: siquidem plerique Liberum cum Marte coniungunt, unum deum esse monstrantes.2 Vnde Bacchus Ἐνυάλιος cognominatur, quod est inter propria Martis nomina.3 Colitur etiam apud Lacedaemonios simulacrum Liberi patris hasta insigne, non thyrso.4 Sed et cum thyrsum tenet, quid aliud quam latens telum gerit? Cuius mucro hedera lambente protegitur, quod ostendit vinculo quodam patientiae obligandos impetus belli.5 Habet enim hedera vinciendi obligandique naturam.6 Nec non et calor vini, cuius Liber pater auctor est, saepe homines ad furorem bellicum usque propellit.7 Igitur propter cognatum utriusque effectus calorem Martem ac Liberum unum eundemque deum esse voluerunt.8 Certe Romani utrumque patris appellatione venerantur, alterum Liberum patrem, alterum Marspitrem, id est Martem patrem cognominantes.9 Hinc etiam Liber pater bellorum potens probatur, quod eum primum ediderunt auctorem triumphi.10 Cum igitur Liber pater idem ac sol sit, Mars vero idem ac Liber pater, Martem solem esse quis dubitet? Accitani etiam, Hispana gens, simulacrum Martis radiis ornatum maxima religione celebrant, Neton vocantes.11 Et certe ratio naturalis exigit ut di caloris caelestis parentes magis nominibus quam re substantiaque divisi sint: fervorem autem quo animus excandescit excitaturque alias ad iram, alias ad virtutes, nonnumquam ad temporalis furoris excessum, per quas res etiam bella nascuntur, Martem cognominaverunt; cuius vim poeta exprimendo et similitudini ignis adplicando ait: μαίνετο δ᾽ ὡς ὅτ᾽ Ἄρης ἐγχέσπαλος ἠ᾽ ὀλοὸν πῦρ.12
In summa pronuntiandum est effectum solis, de quo fervor animorum, de quo calor sanguinis excitatur, Martem vocari. 13 Vt vero Mercurius sol probetur, superius edocta suffragio sunt.14 Eundem enim esse Apollinem atque Mercurium vel hinc apparet, quod apud multas gentes stella Mercurii ad Apollinis nomen refertur et quod Apollo Musis praesidet, Mercurius sermonem, quod est Musarum munus, impertit.15 Praeter hoc quoque Mercurium pro sole censeri multa documenta sunt.16 Primum quod simulacra Mercurii pennatis alis adornantur, quae res monstrat solis velocitatem.17 Nam quia mentis potentem Mercurium credimus appellatumque ita intellegimus ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν, et sol mundi mens est, summa est autem velocitas mentis, ut ait Homerus, ὡς εἰ πτερὸν ἠὲ νόημα,
ideo pennis Mercurius quasi ipsa natura solis ornatur.18 Hoc argumentum Aegyptii lucidius absolvunt, ipsius solis simulacra pennata fingentes, quibus color apud illos non unus est.19 Alterum enim caerulea specie, alterum clara fingunt.20 Ex his clarum superum et caeruleum inferum vocant, inferi autem nomen soli datur, cum in inferiore hemisphaerio, id est hiemalibus signis, cursum suum peragit, superi, cum partem zodiaci ambit aestivam.21 Eadem circa Mercurium sub alia fabula fictio est, cum inter superos et inferos deos administer ac nuntius aestimatur.22 Argiphontes praeterea cognominatur non quod Argum peremerit, quem ferunt per ambitum capitis multorum oculorum luminibus ornatum custodisse Iunonis imperio Inachi filiam Io, eius deae paelicem, conversam in bovis formam: sed sub huiusmodi fabula Argus est caelum stellarum luce distinctum, quibus inesse quaedam species caelestium videtur oculorum.23 Caelum autem Argum vocari placuit a candore et velocitate, παρὰ τὸ λευκὸν καὶ ταχύ.24 Et videtur terram desuper observare, quam Aegyptii hieroglyphicis litteris cum significare volunt, ponunt bovis figuram.25 Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus. 26 Pleraque etiam simulacra Mercurii quadrato statu figurantur, solo capite insignita et virilibus erectis, quae figura significat solem mundi esse caput et rerum satorem, omnemque vim eius non in quodam divisorum ministerio membrorum, sed in sola mente consistere, cuius sedes in capite est. Quattuor latera eadem ratione finguntur qua et tetrachordum Mercurio creditur attributum. Quippe significat hic numerus vel totidem plagas mundi vel quattuor vices temporum quibus annus includitur, vel quod duobus aequinoctiis duobusque solstitiis zodiaci ratio distincta est, ut lyra Apollini chordarum septem tot caelestium sphaerarum motus praestat intellegi, quibus solem moderatorem natura constituit. In Mercurio solem coli etiam ex caduceo claret, quod Aegyptii in specie draconum maris et feminae coniunctorum figuraverunt Mercurio consecrandum. Hi dracones parte media voluminis sui in vicem nodo quem vocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum, reflexae in circulum, pressis osculis ambitum circuli iungunt, et post nodum caudae revocantur ad capulum caducei ornanturque alis ex eadem capuli parte nascentibus. Argumentum caducei ad genituram quoque hominum, quae genesis appellatur, Aegyptii protendunt, deos praestites homini nascenti quattuor adesse memorantes, Δαίμονα Τύχην Ἔρωτα Ἀνάγκην. Et duo priores solem ac lunam intellegi volunt quod sol auctor spiritus caloris ac luminis humanae vitae genitor et custos est et ideo nascentis Δαίμων (id est deus) creditur, luna Τύχη, quia corporum praesul est quae fortuitorum varietate iactantur; Amor osculo significatur, Necessitas nodo.27 Cur pennae adiciantur iam superius absolutum est.28 Ad huiusmodi argumenta draconum praecipue volumen electum est propter iter utriusque sideris flexuosum.
Macrobius HOME

bav1575.98 bnf5797.91 bnf6371.92 bus14.115

Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 18] <<<     >>> [cap. 20]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik