monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 17] <<<     >>> [cap. 19]

Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 18]

1 Haec quae de Apolline diximus possunt etiam de Libero dicta existimari.2 Nam Aristoteles, qui Theologumena scripsit, Apollinem et Liberum patrem unum eundemque deum esse cum multis aliis argumentis adserat, etiam apud Ligyreos ait in Thracia esse adytum Libero consecratum ex qua redduntur oracula.3 Sed in hoc adyto vaticinaturi plurimo mero sumpto, uti apud Clarium aqua pota, effantur oracula.4 Apud Lacedaemonios etiam in sacris quae Apollini celebrant, Hyacinthia vocantes, hedera coronantur Bacchico ritu.5 Item Boeotii, Parnassum montem Apollini sacratum esse memorantes, simul tamen in eodem et oraculum Delphicum et speluncas Bacchicas uni deo consecratas colunt; unde et Apollini et Libero patri in eodem monte res divina celebratur.6 Quod cum et Varro et Granius Flaccus adfirment, etiam Euripides his docet: Διόνυσος θύρσοισι καὶ νεβρῶν δοραῖς
καθαπτὸς ἐν πεύκαισι Παρνασσὸν κάτα
πηδᾷ χορεύων.7
In hoc monte Parnasso Bacchanalia alternis annis aguntur, ubi et Satyrorum, ut adfirmant, frequens cernitur coetus et plerumque voces propriae exaudiuntur, itemque cymbalorum crepitus ad aures hominum saepe perveniunt.8 Et ne quis opinetur diversis dis Parnassum montem dicatum, idem Euripides in Licymnio, Apollinem Liberumque unum eundemque deum esse significans, scribit, δέσποτα φιλόδαφνε Βάκχε, παιὰν Ἄπολλον εὔλυρε.9
Ad eandem sententiam Aeschylus, ὁ κισσεὺς Ἀπόλλων ὁ Βακχεῖος ὁ μάντις.10
Sed licet - illo prius adserto eundem esse Apollinem ac solem edoctoque postea ipsum esse Liberum patrem qui Apollo est - nulla ex his dubitatio sit solem ac Liberum patrem eiusdem numinis habendum, absolute tamen hoc argumentis liquidioribus adstruetur.11 In sacris enim haec religiosi arcani observatio tenetur, ut sol cum in supero id est in diurno hemisphaerio est, Apollo vocitetur: cum in infero id est nocturno, Dionysus qui est Liber pater habeatur.12 Item Liberi patris simulacra partim puerili aetate, partim iuvenis fingunt, praeterea barbata specie, senili quoque, ut Graeci eius quem Βασσαρέα, item quem Βρισέα appellant, et ut in Campania Neapolitani celebrant Ἥβωνα cognominantes.13 Hae autem aetatum diversitates ad solem referuntur, ut parvulus videatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc brevissimo die veluti parvus et infans videatur, exinde autem procedentibus augmentis aequinoctio vernali similiter atque adulescentis adipiscitur vires figuraque iuvenis ornatur.14 Postea statuitur eius aetas plenissima effigie barbae solstitio aestivo, quo tempore summum sui consequitur augmentum.15 Exinde per deminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur.16 Item in Thracia eundem haberi solem atque Liberum accipimus, quem illi Sebazium nuncupantes magnifica religione celebrant, ut Alexander scribit, eique deo in colle Zilmisso aedes dicata est specie rotunda, cuius medium interpatet tectum.17 Rotunditas aedis monstrat huiusce sideris speciem, summoque tecto lumen admittitur, ut appareat solem cuncta vertice summo lustrare lucis inmissu, et quia oriente eo universa patefiunt.18 Orpheus quoque solem volens intellegi ait inter cetera: τήκων αἰθέρα δῖον ἀκίνητον πρὶν ἐόντα
ἐξανέφηνε θεοῖσιν ὁρᾶν κάλλιστον ἰδέσθαι,
ὃν δὴ νῦν καλέουσι Φάνητά τε καὶ Διόνυσον
Εὐβουλῆα τ᾽ ἄνακτα καὶ Ἀνταύγην ἀρίδηλον·
ἄλλοι δ᾽ ἄλλο καλοῦσιν ἐπιχθονίων ἀνθρώπων.19
Πρῶτος δ᾽ ἐς φάος ἦλθε, Διόνυσος δ᾽ ἐπεκλήθη,
οὕνεκα δινεῖται κατ᾽ ἀπείρονα μακρὸν Ὄλυμπον·
ἀλλαχθεὶς δ᾽ ὄνομ᾽ ἔσχε, προσωνυμίας πρὸς ἑκάστων
παντοδαπὰς κατὰ καιρὸν, ἀμειβομένοιο χρόνοιο.20
Φάνητα dixit solem ἀπὸ τοῦ φῶτὸς καὶ φανεροῦ, id est a lumine atque inluminatione, quia cunctis visitur cuncta conspiciens.21 Διόνυσος, ut ipse vates ait, ἀπὸ τοῦ δινεῖσθαι καὶ περιφέρεσθαι, id est quod circumferatur in ambitum.22 Vnde Cleanthes ita cognominatum scribit ἀπὸ τοῦ διανύσαι, quia cotidiano impetu ab oriente ad occasum diem noctemque faciendo caeli conficit cursum. 23 Physici Διόνυσον Διὸς νοῦν, quia solem mundi mentem esse dixerunt.24 Mundus autem vocatur caelum, quod appellant Iovem.25 Vnde Aratus de caelo dicturus ait, ἐκ Διὸς ἀρχώμεσθα. 26 Liber a Romanis appellatur, quod liber et vagus est, ut ait Laevius, Hac qua sol vagus igneas habenas
immittit propius iugatque terrae.27
Idem versus Orphaici Εὐβουλῆα vocantes boni consilii hunc deum praestitem monstrant.28 Nam si conceptu mentis consilia nascuntur, mundi autem mentem solem esse opinantur auctores, a quo in homines manat intellegendi principium, merito boni consilii solem antistitem crediderunt.29 Solem Liberum esse manifeste pronuntiat Orpheus hoc versu: Ἥλιος, ὃν Διόνυσον ἐπίκλησιν καλέουσιν.30
Et is quidem versus absolutior, ille vero eiusdem vatis operosior: εἷς Ζεὺς εἷς Ἀίδης εἷς Ἥλιος εἷς Διόνυσος.31
Huius versus auctoritas fundatur oraculo Apollinis Clarii, in quo aliud quoque nomen soli adicitur, qui in isdem sacris versibus inter cetera vocatur ΙΑΩ.32 Nam consultus Apollo Clarius quis deorum habendus sit qui vocatur ΙΑΩ, ita effatus est: ὄργια μὲν δεδαῶτας ἐχρῆν νηπευθέα κεύθειν,
εἰ δ᾽ ἄρα τοι παύρη σύνεσις καὶ νοῦς ἀλαπαδνός.33
Φράζεο τὸν πάντων ὕπατον θεὸν ἔμμεν ΙΑΩ,
χείματι μέν τ᾽ Ἀίδην, Δία δ᾽ εἴαρος ἀρχομένοιο,
Ἠέλιον δὲ θέρευς, μετοπώρου δ᾽ ἁβρὸν Ἰακχον.34
Huius oraculi vim, numinis nominisque interpretationem, qua Liber pater et sol ΙΑΩ significatur, exsecutus est Cornelius Labeo in libro cui titulus est De oraculo Apollinis Clarii. 35 Item Orpheus, Liberum atque Solem unum esse deum eundemque demonstrans, de ornatu vestituque eius in sacris Liberalibus ita scribit: ταῦτά τε πάντα τελεῖν ἦρι σκευῇ πυκάσαντα
σῶμα θεοῦ μίμημα περικλύτοῦ ἠελίοιο·
πρῶτα μὲν οὖν φλογέαις ἐναλίγκιον ἀκτίνεσσιν
πέπλον φοινίκεον πυρὶ εἴκελον ἀμφιβαλέσθαι·
αὐτὰρ ὕπερθε νεβροῖο παναίολον εὐρὺ καθάψαι
δέρμα πολύστικτον θηρὸς κατὰ δεξιὸν ὦμον,
ἄστρων δαιδαλέων μίμημ᾽ ἱεροῦ τε πόλοιο.36
Εἶτα δ᾽ ὕπερθε νεβρῆς χρύσεον ζωστῆρα βαλέσθαι,
παμφανόωντα, πέριξ στέρνων φορέειν, μέγα σῆμα,
εὐθὺς ὅτ᾽ ἐκ περάτων γαίης φαέθων ἀνορούων
χρυσείαις ἀκτῖσι βάλῃ ῥόον Ὠκεανοῖο,
αὐγὴ δ᾽ ἄσπετος ᾖ, ἀνὰ δὲ δρόσῳ ἀμφιμιγεῖσα
μαρμαίρῃ δίνῃσιν ἑλισσομένη κατὰ κύκλον,
πρόσθε θεοῦ· ζωστὴρ δ᾽ ἄρ᾽ ὑπὸ στέρνων ἀμετρήτων
φαίνεται Ὠκεανοῦ κύκλος, μέγα θαῦμα ἰδέσθαι.37
Hinc et Vergilius sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, "vestro", ait, si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista.38
Solem vero terrenae esse fecunditatis auctorem idem poeta profano mox docuit exemplo, cum ait, saepe etiam steriles incendere profuit agros,
et reliqua.39 Si enim hominum commento ignis adhibitus multiplex praestat auxilium, quid adscribendum est aetherio solis calori?
Macrobius HOME

bav1575.95 bnf5797.89 bnf6371.91 bus14.113

Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 17] <<<     >>> [cap. 19]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik