monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 16] <<< >>> [cap. 18]
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 17]
1 Hic Avienus: «hoc equidem mecum multum ac frequenter agitavi, quid sit quod solem modo Apollinem, modo Liberum, modo sub aliarum appellationum varietate veneremur.2 Et quia sacrorum omnium praesulem esse te, Vetti Praetextate, divina voluerunt, perge, quaeso, rationem mihi tantae sub uno numine in nominibus diversitatis aperire».3 Tum Vettius: «cave aestimes, mi Aviene, poetarum gregem, cum de dis fabulantur, non ab adytis plerumque philosophiae semina mutuari. Nam quod omnes paene deos, dumtaxat qui sub caelo sunt, ad solem referunt, non vana superstitio sed ratio divina commendat. Si enim sol, ut veteribus placuit, dux et moderator est luminum reliquorum et solus stellis errantibus praestat, ipsarum vero stellarum cursus ordinem rerum humanarum, ut quibusdam videtur, pro potestate disponunt, ut Plotino constat placuisse, significant: necesse est ut solem, qui moderatur nostra moderantes, omnium quae circa nos geruntur fateamur auctorem. Et sicut Maro, cum de una Iunone diceret, "quo numine laeso," ostendit unius dei effectus varios pro variis censendos esse numinibus, ita diversae virtutes solis nomina dis dederunt. Vnde ἓν τὸ πᾶν sapientum principes prodiderunt. Virtutem igitur solis quae divinationi curationique praeest Apollinem vocaverunt, quae sermonis auctor est Mercurii nomen accepit. Nam quia sermo interpretatur cogitationes latentes, Ἑρμῆς ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν propria appellatione vocitatus est. Virtus solis est quae fructibus […] effectus eiusdem est qui frugibus praeest.4 Et hinc natae sunt appellationes deorum ceterorum qui ad solem certa et arcana ratione referuntur et - ne tanto secreto nuda praestetur adsertio - auctoritates veterum de singulis consulamus.5 Apollinis nomen multiplici interpretatione ad solem refertur, cuius rei ordinem pergam.6 Plato solem Ἀπόλλωνα cognominatum scribit ἀπὸ τοῦ ἀποπάλλειν τὰς ἀκτῖνας id est a iactu radiorum; Chrysippus, ὡς οὐχὶ τῶν πολλῶν καὶ φαύλων οὐσιῶν τοῦ πυρὸς ὄντα, primam enim nominis litteram retinere significationem negandi, ἢ ὅτι μόνος ἐστὶ καὶ οὐχὶ πολλοί, nam et Latinitas eum, quia tantam claritudinem solus obtinuit, solem vocavit.7 Speusippus, quod ex multis ignibus constet vis eius ὡς ἀπὸ πολλῶν οὐσιῶν πυρὸς αὐτοῦ συνεστῶτος, Cleanthes ὡς ἀπ᾽ ἄλλων καὶ ἄλλων τόπων τὰς ἀνατολὰς ποιουμὲνου, quod ab aliis atque aliis locorum declinationibus faciat ortus.8 Cornificius arbitratur Apollinem nominatum ἀπὸ τοῦ ἀναπολεῖν, id est quia intra circuitum mundi quem Graeci πόλον appellant impetu latus ad ortus refertur.9 Alii cognominatum Apollinem putant ὡς ἀπολλύντα τὰ ζῶα, exanimat enim et perimit animantes cum pestem intemperie caloris immittit, ut Euripides in Phaethonte, ὦ χρυσοφεγγὲς ἥλι᾽, ὡς μ᾽ ἀπώλεσας,
ὅθεν σ᾽ Ἀπόλλων ἐμφανῶς κλῄζει βροτός,
item Archilochus, ἄναξ Ἄπολλον, καὶ σὺ τοὺς μὲν αἰτίους
σήμαινε καὶ σφας ὄλλυ᾽ ὥσπερ ὀλλύεις.10
Denique inustos morbo Ἀπολλωνοβλήτους καὶ ἡλιοβλήτους appellant, et quia similes sunt solis effectibus effectus lunae in iuvando nocendoque, ideo feminas certis adflictas morbis σεληνοβλήτους et Ἀρτεμιδοβλήτους vocant.11 Hinc est quod arcu et sagittis Apollinis simulacra decorantur, ut per sagittas intellegatur vis emissa radiorum, unde Homerus, αὐτὰρ ἔπειτ᾽ αὐτοῖσι βέλος ἐχεπευκὲς ἐφιεὶς
βάλλ᾽.12
Idem auctor est et publicae sospitatis, quam creditur sol animantibus praestare temperie.13 Sed quia perpetuam praestat salubritatem et pestilens ab ipso casus rarior est, ideo Apollinis simulacra manu dextera Gratias gestant, arcum cum sagittis sinistra, quod ad noxam sit pigrior, et salutem manus promptior largiatur.14 Hinc est quod eidem adtribuitur medendi potestas, quia temperatus solis calor morborum omnium fuga est.15 Nam ὡς ἀπελαύνοντα τὰς νόσους Ἀπόλλωνα tamquam Ἀπέλλωνα cognominatum putant.16 Quae sententia Latinae quoque nominis enuntiationi congruens fecit, ne huius dei nomen verteremus, ut Apollinem apellentem mala intellegas, quem Athenienses Ἀλεξίκακον appellant.17 Sed et Lindii colunt Apollinem Λοίμιον, hoc cognomine finita pestilentia nuncupatum.18 Eadem opinio sospitalis et medici dei in nostris quoque sacris fovetur.19 Namque virgines Vestales ita indigitant: Apollo Medice, Apollo Paean.20 Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus immittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntiationibus signant, appellantes deum Ἰήιον atque Παιᾶνα.21 Quae cognomina utrique effectui apta sunt, ut sit Ἰήιος ἀπὸ τοῦ ἰᾶσθαι, id est a sanando, et Παιὰν ἀπὸ τοῦ παύειν τὰς ἀνίας, et rursus Ἰήιος ἀπὸ τοῦ ἱέναι, ab immitendo, et Παιὰν ἀπὸ τοῦ παίειν, a feriendo.22 Obtinuit tamen ut cum sanitatem dari sibi precantur, ἴη Παιάν per Η litteram enuntient, id est medere Paean; cum autem ἵε Παιάν per Ε litteram dicunt cum adspiratione prioris litterae, significant hoc dici in aliquem adversa precatione, βάλε Παιάν, id est immitte feriendo.23 Qua voce ferunt Latonam usam cum Apollinem hortaretur impetum Pythonis incessere sagittis, cuius rei naturalem rationem suo loco reddam.24 Hanc vocem, id est ἵε Παιάν, confirmasse fertur oraculum Delphicum Atheniensibus petentibus opem dei adversus Amazonas Theseo regnante.25 Namque inituros bellum iussit his ipsis verbis semet ipsum auxiliatorem invocare hortarique.26 Apollodorus in libro quarto decimo περὶ τῶν θεῶν Ἰήιον solem scribit: ita appellari Apollinem ἀπὸ τοῦ κατὰ τὸν κόσμον ἵεσθαι καὶ ἰέναι, quod sol per orbem impetu fertur.27 Sed Timotheus ita: σύ τε ὦ τὸν ἀεὶ πόλον οὐράνιον
λαμπραῖς ἀκτῖσιν ἥλιε βάλλων
πέμψον ἑκαβόλον ἐχθροῖς βέλος
σᾶς ἀπὸ νεύρας ὦ ἵε Παιάν.28
Eundem deum praestantem salubribus causis Οὔλιον appellant, id est sanitatis auctorem, ut ait Homerus: οὖλέ τε καὶ μάλα χαῖρε.29
Maeandrius scribit Milesios Ἀπόλλωνι Οὐλίῳ pro salute sua immolare.30 Pherecydes refert Thesea cum in Cretam ad Minotaurum duceretur, vovisse pro salute atque reditu suo Ἀπόλλωνι Οὐλίῳ καὶ Ἀρτέμιδι Οὐλίᾳ.31 Nec mirum si gemini effectus variis nominibus celebrantur, cum alios quoque deos ex contrario in eadem re duplici censeri et potestate accipiamus et nomine, ut Neptunum quem alias Ἐνοσίχθονα id est terram moventem, alias Ἀσφαλίωνα id est stabilientem vocant.32 item Mercurius hominum mentes vel oculos et excitat et sopit, ut ait poeta: εἵλετο δὲ ῥάβδον, τῇ τ᾽ ἀνδρῶν ὄμματα θέλγει,
ὧν ἐθέλει, τοὺς δ᾽ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει.33
Vnde et Apollinem, id est solem, modo sospitatem modo pestem significantibus cognominibus adoramus; cum tamen pestis quae ab eo noxiis immititur aperte hunc deum bonis propugnare significet.34 Hinc est quod apud Pachynum Siciliae promuntorium Apollo Libystinus eximia religione celebratur.35 Nam cum Libyes invasuri Siciliam classem appulissent ad id promuntorium, Apollo, qui ibi colitur, invocatus ab incolis immissa hostibus peste et paene cunctis subita morte interceptis Libystinus cognominatus est.36 Nostris quoque continetur annalibus similis eiusdem dei praesentiae maiestas.37 Nam cum ludi Romae Apollini celebrarentur ex vaticinio Marcii vatis carmineque Sibyllino, repentino hostis adventu plebs ad arma excitata occurrit hosti, eoque tempore nubes sagittarum in adversos visa ferri et hostem fugavit et victores Romanos ad spectacula dei sospitalis reduxit.38 Hinc intellegitur proelii causa, non pestilentiae sicut quidam aestimant, ludos institutos. 39 Haec est autem huius aestimationis ratio quod tunc sol super ipsum nostrae habitationis verticem fulget.40 Nam Cancer in aestivo tropico est, in quo meante sole radii temperatam nostram non eminus sed superne demissi rectis fulgoribus lustrant.41 Vnde aestimatum est a nonnullis ad propitiandum tunc maxime deum caloris Apollinaribus litari.42 Sed invenio in litteris hos ludos victoriae, non valitudinis causa, ut quidam annalium scriptores memorant, institutos.43 Bello enim Punico hi ludi ex libris Sibyllinis primum sunt instituti suadente Cornelio Rufo decemviro, qui propterea Sibylla cognominatus est et postea corrupto nomine primus coepit Sylla vocitari.44 Fertur autem in carminibus Marcii vatis, cuius duo volumina inlata sunt in senatum, inventum esse ita scriptum: hostem, Romani, si ex agro expellere vultis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini censeo vovendos ludos qui quotannis comiter Apollini fiant.45 His ludis faciendis praesit is praetor qui ius populo plebique dabit summum.46 Decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant.47 Hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res publica melior: nam is divus extinguet perduelles vestros qui vestros campos pascunt placide. 48 Ex hoc carmine cum procurandi gratia dies unus rebus divinis impensus esset, postea senatus consultum factum uti decemviri, quo magis instruerentur de ludis Apollini agundis reque divina recte facienda, libros Sibyllinos adirent.49 In quibus cum eadem reperta nuntiatum esset, censuerunt patres Apollini ludos vovendos faciendosque, inque eam rem duodecim milia aeris praetori et duas hostias maiores dari, decemvirisque praeceptum ut Graeco ritu hisce hostiis sacrum facerent, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata.50 Ludos in circo populus coronatus spectare iussus. 51 Haec praecipue traditur origo ludorum Apollinarium.52 Nunc ex aliis quoque huius dei nominibus eundem esse Apollinem et solem probemus.53 Λοξίας cognominatur, ut ait Oenopides, ὅτι ἐκπορεύεται τὸν λοξὸν κύκλον ἀπὸ δυσμῶν ἐπ᾽ ἀνατολὰς κινούμενος, id est quod obliquum circulum ab occasu ad orientem pergit; aut, ut Cleanthes scribit, ἐπειδὴ καθ᾽ ἕλικας κινεῖται· λοξαὶ γάρ εἰσι καὶ αὗται, quod flexuosum iter pergit, ἢ ὅτι λοξὰς τὰς ἀκτῖνας ἵησιν ἐφ᾽ ἡμᾶς βορείους ὅντας νότειος ὤν, vel quod transversos in nos a meridie immitit radios, cum simus ad ipsum septentrionales.54 Δήλιος cognominatur ἀπὸ τοῦ δῆλα καὶ φανερὰ πάντα ποιεῖν τῷ φωτί, quod inluminando omnia clara demonstret.55 Φοῖβος appellatur, ut ait Cornificius, ἀπὸ τοῦ φοιτᾶν βίᾳ, quod vi fertur, plerique autem a specie et nitore Φοῖβον id est καθαρὸν καὶ λαμπρόν, dictum putant.56 Item Φάνητα appellant ἀπὸ τοῦ φαίνειν, et Φανεόν, ἐπειδὴ φαίνεται νέος, quia sol cotidie renovat sese, unde Vergilius "mane novum".57 Camerienses, qui sacram Soli incolunt insulam, Ἀειγενέτῃ Apollini immolant, τῷ τὸν ἥλιον ἀεὶ γίγνεσθαι καὶ ἀεὶ γεννᾶν, id est quod semper exoriens gignitur quodque ipse generat universa inseminando fovendo producendo alendo augendoque.58 Apollinis Lycii plures accipimus cognominis causas.59 Antipater Stoicus Lycium Apollinem nuncupatum scribit ἀπὸ τοῦ λευκαίνεσθαι πάντα φωτίζοντος ἡλίου.60 Cleanthes Lycium Apollinem appellatum notat quod, veluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque umorem eripit radiis.61 Prisci Graecorum primam lucem, quae praecedit solis exortus, λύκην appellaverunt ἀπὸ τοῦ λευκοῦ.62 Id temporis hodieque λυκόφως cognominant.63 De quo tempore poeta ita scribit: ἧμος δ᾽ οὔτ᾽ ἄρ πω ἠώς, ἔτι δ᾽ ἀμφιλύκη νύξ,
idem Homerus, εὔχεο δ᾽ Ἀπόλλωνι Λυκηγενέϊ κλυτοτόξῳ,
quod significat τῷ γεννῶντι τὴν λύκην, id est qui generat exortu suo lucem.64 Radiorum enim splendor propinquantem solem longe lateque praecedens atque caliginem paulatim extenuans tenebrarum parit lucem.65 Neque minus Romani, ut pleraque alia ex Graeco, ita et lucem videntur a λύκῃ figurasse.66 Annum quoque vetustissimi Graecorum λυκάβαντα appellabant τὸν ὑπὸ τοῦ λύκου id est sole βαινόμενον καὶ μετρούμενον.67 Λύκον autem solem vocari etiam Lycopolitana Thebaidos civitas testimonio est, quae pari religione Apollinem itemque lupum, hoc est λύκον, colit, in utroque solem venerans, quod hoc animal rapit et consumit omnia in modum solis, ac plurimum oculorum acie cernens tenebras noctis evincit.68 Ipsos quoque λύκους a λύκῃ id est a prima luce appellatos quidam putant, quia hae ferae maxime id tempus aptum rapiendo pecori observant, quod antelucanum post nocturnam famem ad pastum stabulis expellitur.69 Apollinem Πατρῷον cognominaverunt non propria gentis unius aut civitatis religione sed ut auctorem progenerandarum omnium rerum, quod sol umoribus exsiccatis ad progenerandum omnibus praebuit causam, ut ait Orpheus, πατρὸς ἔχοντα νόον καὶ ἐπίφρονα βουλήν.70
Vnde nos quoque Ianum patrem vocamus, solem sub hac appellatione venerantes.71 Νόμιον Ἀπόλλωνα cognominaverunt non ex officio pastorali et fabula per quam fingitur Admeti regis pecora pavisse, sed quia sol pascit omnia quae terra progenerat.72 Vnde non unius generis sed omnium pecorum pastor canitur ut apud Homerum Neptuno dicente Φοῖβε, σὺ δ᾽ εἰλίποδας ἕλικας βοῦς βουκολέεσκες,
atque idem apud eundem poetam equarum pastor significatur, ut ait, τὰς ἐν Φηρίῃ θρέψ᾽ ἀργυρότοξος Ἀπόλλων,
ἄμφω θηλείας, φόβον Ἄρηος φορεούσας.73
Praeterea aedes ut ovium pastoris sunt apud Camirenses Ἐπιμηλίου, apud Naxios Ποιμνίου itemque deus Ἀρνοκόμης colitur, et apud Lesbios Ναπαῖος; et multa sunt cognomina per diversas civitates ad dei pastoris officium tendentia.74 Quapropter universi pecoris antistes et vere pastor agnoscitur.75 Apollo Ἐλελεὺς appellatur ἀπὸ τοῦ ἐλίττεσθαι περὶ τὴν γῆν, quod aeterno circa terram meatu veluti volvi videtur, ut ait Euripides, Ἥλιε, θοαῖς ἵπποισιν ἑλίσσων φλόγα,
ἢ ὅτι συναλισθέντος πολλοῦ πυρὸς περιπολεῖ, ut ait Empedocles: οὕνεκ᾽ ἀναλισθεὶς μέγαν οὐρανὸν ἀμφιπολεύει.76
Platon ἀπὸ τοῦ συναλίζειν καὶ συναθροίζειν τοὺς ἀνθρώπους, ὅταν ἀνατείλῃ, quod exoriens homines conducit in coetum.77 Apollo Χρυσοκόμας cognominatur a fulgore radiorum, quas vocant comas aureas solis, unde et Ἀκερσικόμης, quod numquam radii possunt a fonte lucis avelli; item Ἀργυρότοξος, quod enascens per summum orbis ambitum velut arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum.78 Σμινθεὺς cognominatur, ὅτι ζέων θεῖ, quia fervens currit, ἐπεὶ καιόμενος ὁρᾶται νέος, vel quod, cum omnia ardentia consumantur, hic suo calore candens semper novus constat.79 Item Ἀπόλλων Κιλλαῖος, ὅτι τὰς κινήσεις λαιὰς ποιεῖ, semper nobis ab austro currens.80 Θυμβραῖος Ἀπόλλων ὁ τοὺς ὄμβρους θείς, quod est deus imbricitor; Ἀπόλλων Φιλήσιος, quod lumen eius exoriens amabile amicissima veneratione consalutamus.81 Ἀπόλλων Πύθιος οὐκ ἀπὸ τῆς πεύσεως, id est non a consultatione oraculorum dictus a physicis aestimatur, sed ἀπὸ τοῦ πύθειν, id est σήπειν, quod numquam sine vi caloris efficitur.82 Hinc ergo Πύθιον dictum aestimant, licet hoc nomen ex nece draconis inditum deo Graeci fabulentur, quae tamen fabula non abhorret ab intellectu naturalis arcani, quod apparebit si percurratur ordo qui de Apolline nascente narratur, sicut paulo superius enarraturum me esse promisi. 83 Latonae Apollinem Dianamque pariturae Iuno dicitur obstitisse, sed ubi quandoque partus effusus est, draconem ferunt, qui Πύθων vocitabatur, invasisse cunas deorum Apollinemque in prima infantia sagittis beluam confecisse.84 Quod ita intellegendum naturalis ratio demonstrat.85 Namque post chaos ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc umida substantia molli atque instabili sede nutaret, convalescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus, haec sidera edita esse creduntur et solem quidem maxima vi caloris in superna raptum, lunam vero umidiore et velut femineo sexu naturali quodam pressam tepore inferiora tenuisse, tamquam ille magis substantia patris constet, haec matris, siquidem Latonam physici volunt terram videri, cui diu intervenit Iuno ne numina quae diximus ederentur: hoc est aer, qui tunc umidus adhuc gravisque obstabat aetheri ne fulgor luminum per umoris aerii densitatem tamquam e cuiusdam partus progressione fulgeret.86 Sed divinae providentiae vicit instantia, quae creditur iuvisse partum.87 Ideo in insula Delo ad confirmandam fidem fabulae aedes Providentiae, quam ναὸν Προνοίας Ἀθηνᾶς appellant, apta religione celebratur.88 Propterea in insula dicuntur enati, quod ex mari nobis oriri videntur.89 Haec insula ideo Delos vocatur, quia ortus et quasi partus luminum omnia facit δῆλα, id est aperta clarescere. 90 Haec est autem de nece draconis ratio naturalis, ut scribit Antipater Stoicus.91 Nam terrae adhuc umidae exhalatio, meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo, corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et umore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere: sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exsiccata enecta, interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.92 Est et alia ratio draconis perempti.93 Nam solis meatus licet ab ecliptica linea numquam recedat, sursum tamen ac deorsum ventorum vices certa deflexione variando iter suum velut flexum draconis involvit.94 Vnde Euripides: πυριγενὴς δὲ δράκων ὁδὸν ἡγεῖται ταῖς τετραμόρφοις
ὥραις ζευγνὺς ἁρμονίᾳ πλούτου πολύκαρπον ὄχημα.95
Sub hac ergo appellatione caelestis itineris sol cum confecisset suum cursum, draconem confecisse dicebatur.96 Inde fabula exorta est de serpentis nece.97 Sagittarum autem nomine non nisi radiorum iactus ostenditur, qui tunc longissimi intelleguntur quo tempore altissimus sol diebus longissimis solstitio aestivo conficit annuum cursum, inde Ἑκηβόλος et Ἑκατηβόλος dictus ἕκαθεν τὰς ἀκτῖνας βάλλων, e longissimo altissimoque radios in terram usque demittens.98 De Pythii cognomine sufficere ista potuissent, ni haec quoque se ratio eiusdem appellationis ingereret.99 Cum enim sol in signo Cancri aestivum solstitium facit, in quo est longissimi diei terminus, et inde retrogressum agit ad diminutionem dierum, Pythius eo tempore appellatur ὡς πύματον θέων, ὅ ἐστιν τὸν τελευταῖον δρόμον τρέχων.100 Idem ei nomen convenit et cum Capricornum rursus ingrediens ultimum brevissimi diei cursum intellegitur peregisse, et ideo in alterutro signorum peracto annuo spatio draconem Apollo, id est flexuosum iter suum, ibi confecisse memoratur.101 Hanc opinionem Cornificius in Etymis retulit.102 Ideo autem iis duobus signis quae portae solis vocantur, Cancro et Capricorno, haec nomina contigerunt, quod cancer animal retro atque oblique cedit eademque ratione sol in eo signo obliquum ut solet incipit agere retrogressum, caprae vero consuetudo haec in pastu videtur ut semper altum pascendo petat, sed et sol in Capricorno incipit ab imis in alta remeare. 103 Ἀπόλλωνα Διδυμαῖον vocant, quod geminam speciem sui numinis praefert ipse inluminando formandoque lunam.104 Etenim ex uno fonte lucis gemino sidere spatia diei et noctis inlustrat, unde et Romani solem sub nomine et specie Iani Didymaei Apollinis appellatione venerantur.105 Ἀπόλλωνα Δέλφιον vocant, quod quae obscura sunt claritudine lucis ostendit ἐκ τοῦ δηλοῦν τὰ ἀφανῆ aut, ut Numenio placet, quasi unum et solum.106 Ait enim prisca Graecorum lingua δέλφον unum vocari.107 Vnde et frater, inquit, ἀδελφός dicitur quasi iam non unus.108 Hieropolitani praeterea, qui sunt gentis Assyriorum, omnes solis effectus atque virtutes ad unius simulacri barbati speciem redigunt eumque Apollinem appellant.109 Huius facies prolixa in acutum barba figurata est, eminente super caput calatho.110 Simulacrum thorace munitum est, dextera erectam tenet hastam superstante Victoriae parvulo signo, sinistra floris porrigit speciem summisque ab umeris Gorgoneum velamentum redimitum anguibus tegit scapulas.111 Aquilae propter caput exprimunt instar volatus, ante pedes imago feminea est, cuius dextera laevaque sunt signa feminarum; ea cingit flexuoso volumine draco.112 Radios in terram superne iaci barba demissa significat.113 Calathus aureus surgens in altum monstrat aetheris summam, unde solis creditur esse substantia.114 Hastae atque loricae argumento imago adiungitur Martis, quem eundem ac solem esse procedens sermo patefaciet.115 Victoria testatur cuncta submitti huius sideris potestati.116 Floris species florem rerum protestatur, quas hic deus inseminat progenerat fovet nutrit maturatque.117 Species feminea terrae imago est, quam sol desuper inlustrat.118 Signa duo aeque feminea quibus ambitur hylen naturamque significant confamulantes, et draconis effigies flexuosum iter sideris monstrat.119 Aquilae propter altissimam velocitatem volatus altitudinem solis ostendunt.120 Addita est Gorgonea vestis, quod Minerva quam huius praesidem accipimus solis virtus sit, sicut et Porphyrius testatur Minervam esse virtutem solis quae humanis mentibus prudentiam subministrat.121 Nam ideo haec dea Iovis capite prognata memoratur, id est de summa aetheris parte edita, unde origo solis est.
Macrobius HOME
bav1575.83 bnf5797.85 bnf6371.87 bus14.107
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 16] <<< >>> [cap. 18]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik