monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 15] <<< >>> [cap. 17]
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 16]
1 Sed quia nos ad commemorationem dierum ordo deduxit, de hoc quoque quod Hori nostri consultatio continet pauca dicenda sunt.2 Numa ut in menses annum, ita in dies mensem quemque distribuit, diesque omnes aut festos aut profestos aut intercisos vocavit.3 Festi dis dicati sunt, profesti hominibus ob administrandam rem privatam publicamque concessi, intercisi deorum hominumque communes sunt.4 Festis insunt sacrificia epulae ludi feriae, profestis fasti comitiales comperendini stati proeliares.5 Intercisi in se non in alia dividuntur: illorum enim dierum quibusdam horis fas est, quibusdam fas non est ius dicere.6 Nam cum hostia caeditur fari nefas est, inter caesa et porrecta fari licet, rursus cum adoletur non licet.7 Ergo de divisione festorum et profestorum dierum latius disserendum est.8 Sacra celebritas est vel cum sacrificia dis offeruntur vel cum dies divinis epulationibus celebratur vel cum ludi in honorem aguntur deorum vel cum feriae observantur.9 Feriarum autem publicarum genera sunt quattuor.10 Aut enim stativae sunt aut conceptivae aut imperativae aut nundinae.11 Et sunt stativae universi populi communes certis et constitutis diebus ac mensibus et in fastis statis observationibus adnotatae, in quibus praecipue servantur Agonalia Carmentalia Lupercalia.12 Conceptivae sunt quae quotannis a magistratibus vel a sacerdotibus concipiuntur in dies vel certos vel etiam incertos ut sunt Latinae Sementivae Paganalia Compitalia.13 Imperativae sunt quas consules vel praetores pro arbitrio potestatis indicunt.14 Nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri.15 Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut familiae Claudiae vel Aemiliae seu Iuliae sive Corneliae et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebritatis observat.16 Sunt singulorum, uti natalium fulgurumque susceptiones, item funerum atque expiationum.17 Apud veteres quoque qui nominasset Salutem Semoniam Seiam Segetiam Tutilinam ferias observabat, item flaminica quotiens tonitrua audisset feriata erat donec placasset deos. 18 Adfirmabant autem sacerdotes pollui ferias si indictis conceptisque opus aliquod fieret.19 Praeterea regem sacrorum flaminesque non licebat videre feriis opus fieri et ideo per praeconem denuntiabant ne quid tale ageretur, et praecepti neglegens multabatur.20 Praeter multam vero adfirmabatur eum qui talibus diebus imprudens aliquid egisset porco piaculum dare debere.21 Prudentem expiare non posse Scaevola pontifex adseverabat, sed Vmbro negat eum pollui qui opus vel ad deos pertinens sacrorumve causa fecisset vel aliquid ad urgentem vitae utilitatem respiciens actitasset.22 Scaevola denique consultus quid feriis agi liceret, respondit quod praetermissum noceret.23 Quapropter si bos in specum decidisset eumque pater familias adhibitis operis liberasset, non est visus ferias polluisse, nec ille qui trabem tecti fractam fulciendo ab imminenti vindicavit ruina.24 Vnde et Maro omnium disciplinarum peritus, sciens lavari ovem aut lanae purgandae aut scabie curandae gratia, pronuntiavit tunc ovem per ferias licere mersari, si hoc remedii causa fieret: balantumque gregem fluvio mersare salubri.25
Adiciendo enim salubri ostendit avertendi morbi gratia tantum modo, non etiam ob lucrum purgandae lanae causa fieri concessum. 26 Haec de festis et qui inde nascuntur, qui etiam nefasti vocantur; nunc de profestis et qui ex his procedunt loquemur, id est fastis, comitialibus, comperendinis, statis, proeliaribus. 27 Fasti sunt quibus licet fari praetori tria verba sollemnia, "do dico addico"; his contrarii sunt nefasti.28 Comitiales sunt quibus cum populo agi licet, et fastis quidem lege agi potest, cum populo non potest, comitialibus utrumque potest; comperendini quibus vadimonium licet dicere; stati qui iudicii causa cum peregrino instituuntur, ut Plautus in Curculione, si status condictus cum hoste intercessit dies.29
"Hostem" nunc more vetere significat "peregrinum".30 Proeliares ab iustis non segregaverim, siquidem iusti sunt continui triginta dies quibus exercitu imperato vexillum russi coloris in arce positum est, proeliares autem omnes quibus fas est res repetere vel hostem lacessere.31 Nam cum Latiar, hoc est Latinarum sollemne, concipitur, item diebus Saturnaliorum, sed et cum mundus patet, nefas est proelium sumere, quia nec Latinarum tempore, quo publice quondam indutiae inter populum Romanum Latinosque firmatae sunt, inchoari bellum decebat, nec Saturni festo, qui sine ullo tumultu bellico creditur imperasse, nec patente mundo, quod sacrum Diti patri et Proserpinae dicatum est, meliusque occlusa Plutonis fauce eundum ad proelium putaverunt.32 Vnde et Varro ita scribit: "mundus cum patet, deorum tristium atque inferum quasi ianua patet.33 Propterea non modo proelium committi, verum etiam dilectum rei militaris causa habere ac militem proficisci, navem solvere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere religiosum est".34 Vitabant veteres ad viros vocandos etiam dies qui essent notati rebus adversis, vitabant etiam ferias, sicut Varro in augurum libris scribit in haec verba: "Viros vocare feriis non oportet: si vocavit, piaculum esto".35 Sciendum est tamen eligendi ad pugnandum diem Romanis tunc fuisse licentiam, si ipsi inferrent bellum.36 At cum exciperent, nullum obstitisse diem quo minus vel salutem suam vel publicam defenderent dignitatem.37 Quis enim observationi locus, cum eligendi facultas non supersit? Dies autem postriduanos ad omnia maiores nostri cavendos putarunt, quos etiam atros velut infausta appellatione damnarunt.38 Eosdem tamen nonnulli communes velut ad emendationem nominis vocitaverunt.39 Horum causam Gellius Annalium libro quinto decimo et Cassius Hemina Historiarum libro secundo referunt.40 Anno ab urbe condita trecentesimo sexagesimo tertio a tribunis militum Vergilio Mallio Aemilio Postumio collegisque eorum in senatu tractatum, quid esset propter quod totiens intra paucos annos male esset adflicta res publica; et ex praecepto patrum Aquinium haruspicem in senatum venire iussum religionum requirendarum gratia dixisse Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam adversum Gallos pugnaturum rem divinam dimicandi gratia fecisse postridie Idus Quintiles, item apud Cremeram, multisque aliis temporibus et locis post sacrificium die postero celebratum male cessisse conflictum.41 Tunc patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes Kalendas Nonas Idus atros dies habendos, ut hi dies neque proeliares neque puri neque comitiales essent.42 Sed et Fabius Maximus Servilianus pontifex in libro duodecimo negat oportere atro die parentare, quia tunc quoque Ianum Iovemque praefari necesse est, quos nominari atro die non oportet.43 Ante diem quoque quartum Kalendas vel Nonas vel Idus tamquam inominalem diem plerique vitant.44 Eius observationis an religio ulla sit tradita quaeri solet, sed nos nihil super ea re scriptum invenimus nisi quod Q. Claudius Annalium quinto cladem illam vastissimam pugnae Cannensis factam refert ante diem quartum Nonas Sextiles.45 Ad rem sane militarem nihil attinere notat Varro utrum fastus vel nefastus dies sit, sed ad solas hoc actiones respicere privatas. 46 Quod autem nundinas ferias dixi potest argui, quia Titius de feriis scribens nundinarum dies non inter ferias retulit sed tantum sollemnes vocavit, et quod Iulius Modestus adfirmat Messala augure consulente pontifices, an nundinarum Romanarum Nonarumque dies feriis tenerentur, respondisse eos nundinas sibi ferias non videri, et quod Trebatius in libro primo religionum ait nundinis magistratum posse manu mittere iudiciaque addicere.47 Sed contra Iulius Caesar sexto decimo auspiciorum libro negat nundinis contionem advocari posse, id est cum populo agi, ideoque nundinis Romanorum haberi comitia non posse.48 Cornelius etiam Labeo primo fastorum libro nundinas ferias esse pronuntiat.49 Causam vero huius varietatis apud Granium Licinianum libro secundo diligens lector inveniet.50 Ait enim nundinas Iovis ferias esse, siquidem flaminica omnibus nundinis in regia Iovi arietem soleat immolare, sed lege Hortensia effectum ut fastae essent, uti rustici, qui nundinandi causa in urbem veniebant, lites componerent.51 Nefasto enim die praetori fari non licebat.52 Ergo qui ferias dicunt a mendacio vindicantur patrocinio vetustatis, qui contra sentiunt aestimatu aetatis quae legem secuta est vera depromunt. 53 Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T. Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat.54 Sed Cassius Servium Tullium fecisse nundinas dicit, ut in urbem ex agris convenirent urbanas rusticasque res ordinaturi.55 Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe repetita Servii Tullii memoria parentarent ei nundinis.56 Cui rei etiam Varro consentit.57 Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur.58 Vnde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur.59 Ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis venire et in colle consistere unde coram possent ab universis videri.60 Sed haec omnia neglegentius haberi coepta et post abolita, postquam internundino etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coeperunt.61 Est etiam Nundina Romanorum dea a nono die nascentium nuncupata, qui lustricus dicitur.62 Est autem dies lustricus quo infantes lustrantur et nomen accipiunt; sed is maribus nonus, octavus est feminis.63 Plene ut arbitror anni ac mensium constitutione digesta habet Horus quoque noster quod de dierum vocabulis et observatione consuluit.64 Et scire equidem velim numquid sit quod argutus Niligena et gentis accola numerorum potentis ex hoc ordine Romanae dispensationis inrideat, an Tuscum quoque Thybrim aliquid ex disciplinis suis hausisse consentiat».65 Subiecit Eustathius, «non solum Horus noster, gravis vir et ornatus, sed nec quisquam alius ut aestimo tam futtilis posset esse iudicii qui Romani anni sic ad unguem, ut aiunt, emendatum ordinem non probaret; cui maiorem gratiam et tenax memoria et luculenta oratio referentis adiecit.66 Nec mirum si haec digeries morsum reprehensionis evasit, cui accersita est ab Aegypto postremae correctionis auctoritas.67 Nam Iulius Caesar ut siderum motus, de quibus non indoctos libros reliquit, ab Aegyptiis disciplinis hausit, ita hoc quoque ex eadem institutione mutuatus est ut ad solis cursum finiendi anni tempus extenderet.68 Latii vero veteres incolae, quia nihil iam tum discere ab Aegypto licebat, ad quam nullus illis commeatus patebat, morem Graeciae in numerandis mensium diebus secuti sunt, ut retroversum cedente numero ab augmento in diminutionem computatio resoluta desineret.69 Ita enim nos decimum diem, deinde nonum et postea octavum dicimus, ut Athenienses δεκάτην καὶ ἐνάτην φθίνοντος soliti sunt dicere.70 Homerus quoque cum ait, τοῦ μὲν φθίνοντος μηνός, τοῦ δ᾽ ἰσταμένοιο,
quid aliud nisi illum φθίνοντα dicit cuius paulatim deficientis supputatio in nomen desinit secuturi et ἱστάμενον illum qui praecedit numerum successurus priori in defectum meanti? Quod et Homerus vester Mantuanus, intellegens illud stare dici ad quod acceditur, ait, stat sua cuique dies,
extremum diem stare dicens, quasi ad quem per omnes eatur.71 Idem poeta doctrina ac verecundia iuxta nobilis, sciens Romanos veteres ad lunae cursum et sequentes ad solis anni tempora digessisse, utriusque saeculi opinioni reverentiam servans, "vos quoque", inquit, labentem caelo qui ducitis annum,
Liber et alma Ceres,
tam lunam quam solem duces anni hac invocatione designans».
Macrobius HOME
bav1575.76 bnf5797.83 bnf6371.85 bus14.104
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 15] <<< >>> [cap. 17]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik