monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 4] <<< >>> [cap. 6]
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 5]
1 Tum Avienus aspiciens Servium, «Curius», inquit, «et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, vel etiam his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse in Italia dicuntur, sed aetatis suae verbis loquebantur.2 Tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, vis nobis verba multis iam saeculis oblitterata revocare, ad quorum congeriem praestantes quoque viros, quorum memoriam continuus legendi usus instruit, incitasti.3 Sed antiquitatem vobis placere iactatis quod honesta et sobria et modesta sit: vivamus ergo moribus praeteritis, praesentibus verbis loquamur.4 Ego enim id quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo analogiae libro scriptum est habeo semper in memoria atque in pectore, ut "tamquam scopulum, sic fugiam infrequens atque insolens verbum".5 Mille denique verborum talium est quae cum in ore priscae auctoritatis crebro fuerint, exauctorata tamen a sequenti aetate repudiataque sunt.6 Horum copiam proferre nunc possem, ni tempus noctis iam propinquantis necessariae discessionis nos admoneret».7 «Bona verba quaeso», Praetextatus morali ut adsolet gravitate subiecit, «nec insolenter parentis artium antiquitatis reverentiam verberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis.8 Cum enim dicis "mille verborum est", quid aliud sermo tuus nisi ipsam redolet vetustatem? Nam licet M. Cicero in oratione quam pro Milone concepit ita scriptum reliquerit, "ante fundum Clodii, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium" - non "versabantur", quod in libris minus accurate scriptis reperiri solet - et in sexta in Antonium, "qui umquam in illo iano inventus est qui Antonio mille nummum ferret expensum?," licet Varro quoque, eiusdem saeculi homo, in septimo decimo Humanarum dixerit "plus mille et centum annorum est," tamen fiduciam sic componendi non nisi ex antecedentium auctoritate sumpserunt.9 Nam Quadrigarius in tertio Annalium ita scripsit, "ibi occiditur mille hominum"; et Lucilius in tertio Saturarum: portam mille a porta est, sex inde Salernum.10
Alibi vero etiam declinationem huius nominis exsecutus est: nam in libro quinto decimo ita dicit, hunc milli passum qui vicerit atque duobus
Campanus sonipes subcursor nullus sequetur
maiore in spatio ac diversus videbitur ire;
item in libro nono: tu milli nummum potes uno quaerere centum.11
"Milli passum" dixit pro "mille passibus" et "milli nummum" pro "mille nummis" aperteque ostendit "mille" et vocabulum esse et singulari numero dici et casum etiam capere ablativum eiusque plurativum esse "milia".12 "Mille" enim non ex eo ponitur quod Graece χίλια dicuntur sed quod χιλιάς, et sicut una χιλιὰς et duae χιλιάδες, ita "unum mille" et "duo milia" veteres certa atque directa ratione dicebant.13 Et heus tu hisne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in verborum comitiis ius suffragandi et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies? Plura de hoc dissereremus, ni vos invitos ab invito discedere hora cogeret.14 Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in cenae tempus, ipsam quoque cenam non obrutam poculis non lascivientem ferculis sed quaestionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto relationibus exigamus? Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes - nam "remittere", inquit Musonius, "animum quasi amittere est" - sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus.15 Quod si ita decernitis, dis Penatibus meis huc conveniendo gratissimum feceritis».16 Tum Symmachus: «Nullus qui quidem se dignum hoc conventu meminerit sodalitatem hanc vel ipsum conventus regem repudiabit; sed ne quid ad perfectionem coetus desideretur, invitandos ad eundem congressum convictumque censeo Flavianum - qui quantum sit mirando viro Venusto patre praestantior, non minus ornatu morum gravitateque vitae quam copia profundae eruditionis adseruit - simulque Postumianum, qui forum defensionum dignatione nobilitat, et Eustathium, qui tantus in omni genere philosophiae est ut solus nobis repraesentet ingenia trium philosophorum de quibus nostra antiquitas gloriata est - illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legaverant impetratum uti multam remitteret quam civitati eorum fecerat propter Oropi vastationem.17 Ea multa fuerat talentum fere quingentum.18 Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus, quos ferunt seorsum quemque ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conventu hominum dissertavisse.19 Fuit, ut relatum est, facundia Carneades violenta et rapida, scita et tereti Critolaus, modesta Diogenes et sobria; sed in senatum introducti interprete usi sunt Caelio senatore.20 At hic noster cum sectas omnes adsecutus sed probabiliorem secutus sit omniaque haec inter Graecos genera dicendi solus impleat, inter nos tamen ita sui locuples interpres est ut nescias qua lingua facilius vel ornatius expleat operam disserendi».21 Probavere omnes Q. Aurelii iudicium, quo edecumatos elegit sodales atque his ita constitutis primum a Praetextato simul, deinde a se discedentes domum quisque suam regressi sunt.
Macrobius HOME
bav1575.24 bnf5797.69 bnf6371.67 bus14.79
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 4] <<< >>> [cap. 6]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik