monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 3] <<< >>> [cap. 5]
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 4]
1 Hic cum omnes quasi vetustatis promptuarium Albini memoriam laudavissent, Praetextatus Avienum videns Rufio insusurrantem, «quidnam hoc est, mi Aviene», inquit, «quod uni Albino indicatum, clam ceteris esse velis?» Tum ille: «moveor quidem auctoritate Caecinae, nec ignoro errorem in tantam non cadere doctrinam.2 Aures tamen meas ista verborum novitas perculit, cum "noctu futura" et "die crastini" magis quam "futura nocte" et "die crastino" dicere, ut regulis placet, maluit.3 Nam "noctu" non appellatio sed adverbium est.4 Porro "futura", quod nomen est, non potest cum adverbio convenire, nec dubium est hoc inter se esse "noctu" et "nocte" quod "diu" et "die".5 Et rursus "die" et "crastini" non de eodem casu sunt, et nisi casus idem nomina in huiusmodi elocutione non iungit.6 "Saturnaliorum" deinde cur malimus quam "Saturnalium" dicere opto dinoscere».7 Ad haec cum Caecina renidens taceret et Servius a Symmacho rogatus esset quidnam de his existimaret, «licet», inquit, «in hoc coetu non minus doctrina quam nobilitate reverendo magis mihi discendum sit quam docendum, famulabor tamen arbitrio iubentis et insinuabo primum de Saturnalibus, post de ceteris, unde sit sic eloquendi non novitas.8 Qui "Saturnalium" dicit regula innititur: nomina enim quae dativum pluralem in "bus" mittunt numquam genetivum eiusdem numeri syllaba crevisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut "monilibus monilium" "sedilibus sedilium", aut una syllaba minus est, ut "carminibus carminum" "liminibus liminum": sic ergo "Saturnalibus" rectius "Saturnalium" quam "Saturnaliorum".9 Sed qui "Saturnaliorum" dicunt auctoritate magnorum muniuntur virorum.10 Nam et Sallustius in tertia "Bacchanaliorum" ait, et Masurius Fastorum secundo, "Vinaliorum dies", inquit, "Iovi sacer est, non, ut quidam putant, Veneri".11 Et ut ipsos quoque grammaticos in testimonium citem, Verrius Flaccus in eo libello qui Saturnus inscribitur, "Saturnaliorum", inquit, "dies apud Graecos quoque festi habentur", et in eodem libro "dilucide me", inquit, "de constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror".12 Item Iulius Modestus de feriis, "Saturnaliorum", inquit, "feriae"; et in eodem libro, "Antias", inquit, "Agonaliorum repertorem Numam Pompilium refert". 13 Haec tamen, inquies, auctoritas quaero an possit aliqua ratione defendi.14 Plane quatenus alienum non est committi grammaticum cum sua analogia, temptabo suspicionibus eruere quid sit quod eos a solita enuntiatione detorserit, ut mallent "Saturnaliorum" quam "Saturnalium" dicere.15 Ac primum aestimo quod haec nomina quae sunt festorum dierum neutralia carentque numero singulari diversae condicionis esse voluerunt ab his nominibus quae utroque numero figurantur.16 "Compitalia" enim et "Bacchanalia" et "Agonalia" "Vinaliaque" et reliqua his similia festorum dierum nomina sunt nec singulariter nominantur; aut si singulari numero dixeris, non idem significabis nisi adieceris "festum", ut "Bacchanale festum", "Agonale festum" et reliqua, ut iam non positivum sit, sed adiectivum, quod Graeci ἐπίθετον vocant.17 Animati sunt ergo ad faciendam discretionem in genetivo casu ut ex hac declinatione exprimerent nomen sollemnis diei, scientes in nonnullis saepe nominibus dativo in "bus" exeunte nihilo minus genetivum in "rum" finiri, ut "domibus domorum" "duobus duorum" "ambobus amborum". 18 Ita et "viridia" cum ἀντὶ ἐπιθέτου accipiuntur, genetivum in "um" faciunt, ut "viridia prata, viridium pratorum": cum vero ipsam loci viriditatem significare volumus, "viridiorum" dicimus, ut cum dicitur "formosa facies viridiorum": tunc enim viridia quasi positivum ponitur, non accidens.19 Tanta autem apud veteres fuit licentia huius genetivi, ut Asinius Pollio "vectigaliorum" frequenter usurpet, cum "vectigal" non minus dicatur quam "vectigalia".20 Sed et cum legamus, laevaque ancile gerebat,
tamen et "anciliorum" relatum est.21 Videndum ergo ne magis varietas veteres delectaverit quam ut adamussim verum sit festorum dierum nomina sic vocata.22 Ecce enim et praeter sollemnium dierum vocabula alia quoque sic declinata reperimus, ut praecedens sermo patefecit, "viridiorum" et "vectigaliorum" et "anciliorum". 23 Sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud veteres reperio, siquidem Varro "Feralium" diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici.24 Non dixit "Feraliorum", et alibi "Floralium", non "Floraliorum" ait, cum idem non ludos Florales illic, sed ipsum festum Floralia significaret.25 Masurius etiam secundo Fastorum "Liberalium dies", inquit, "a pontificibus agonium Martiale appellatur," et in eodem libro, "eam noctem deincepsque insequentem diem, qui est Lucarium", non dixit "Lucariorum".26 Itemque "Liberalium" multi dixerunt, non "Liberaliorum".27 Vnde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant "exanimos" et "exanimes" "inermes" et "inermos", tum "hilaros" atque "hilares", et ideo certum est licito et "Saturnalium" et "Saturnaliorum" dici, cum alterum regula cum auctoritate, alterum etsi sola sed multorum defendit auctoritas.28 Reliqua autem verba quae Avieno nostro nova visa sunt veterum nobis sunt testimoniis adserenda.29 Ennius enim - nisi cui videtur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus - "noctu concubia" dixit his versibus: qua Galli furtim noctu summa arcis adorti
moenia concubia vigilesque repente cruentant.30
Quo in loco animadvertendum est non solum quod "noctu concubia" sed quod etiam "qua noctu" dixerit.31 Et hoc posuit in Annalium septimo, in quorum tertio clarius idem dixit: hac noctu filo pendebit Etruria tota.32
Claudius etiam Quadrigarius Annali tertio: "Senatus autem de nocte convenire, noctu multa domum dimitti".33 Non esse ab re puto hoc in loco id quoque admonere, quod decemviri in duodecim tabulis inusitatissime "nox" pro "noctu" dixerunt.34 Verba haec sunt: "si nox furtum faxit, si im occisit, iure caesus esto".35 In quibus verbis id etiam notandum est, quod ab eo quod est "is" non '"eum" casu accusativo sed "im" dixerunt.36 Sed nec "diecrastini" a doctissimo viro sine veterum auctoritate prolatum est, quibus mos erat modo "diequinti", modo "diequinte" pro adverbio copulate dicere: cuius indicium est quod syllaba secunda corripitur, quae natura producitur cum solum dicitur "die".37 Quod autem diximus extremam istius vocis syllabam tum per "e" tum per "i" scribi, consuetum id veteribus fuit ut his litteris plerumque in fine indifferenter uterentur, sicuti "praefiscine" et "praefiscini", "proclive" et "proclivi".38 Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellania quae Maevia inscribitur: dies hic sextus, cum nihil egi: diequarte moriar fame.39
"Diepristine" eodem modo dicebatur, quod significabat die pristino, id est priore, quod nunc "pridie" dicitur, converso compositionis ordine, quasi "pristino die".40 Nec infitias eo lectum apud veteres "die quarto": sed invenitur hoc de transacto, non de futuro positum.41 Nam Cn. Mattius, homo impense doctus, in Mimiambis pro eo dicit quod "nudius quartus" nos dicimus in his versibus nuper - die quarto, ut recordor, et certe -
aquarium urceum unicum domi fregit.42
Hoc igitur intererit, ut "die quarto" quidem de praeterito dicamus, "diequarte" autem de futuro.43 Verum ne de "diecrastini" nihil rettulisse videamur, suppetit Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: "si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolio curabo tibi cenam coctam".44 » Hic Symmachus, «Coelius tuus», inquit, «et historiam et verbum ex Originibus M. Catonis accepit, apud quem ita scriptum est: "Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: 'mitte mecum Romam equitatum: diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit' "».45 Et Praetextatus: «aestimo nonnihil ad demonstrandam consuetudinem veterum etiam praetoris verba conferre quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.46 Ea verba haec sunt: "dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt".
Macrobius HOME
bav1575.20 bnf5797.68 bnf6371.65 bus14.77
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 3] <<< >>> [cap. 5]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik