monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 3]
1 Tum Caecina: «cum vobis qui me in hunc sermonem adducitis nihil ex omnibus quae veteribus elaborata sunt aut ignoratio neget aut oblivio subtrahat, superfluum video inter scientes nota proferre.2 Sed ne quis me aestimet dignationem consultationis gravari, quidquid de hoc mihi tenuis memoria suggesserit paucis revolvam».3 Post haec, cum omnes paratos ad audiendum erectosque vidisset, ita exorsus est: «M. Varro in libro Rerum humanarum quem de diebus scripsit, "homines", inquit, "qui ex media nocte ad proximam mediam noctem his horis viginti quattuor nati sunt uno die nati dicuntur".4 Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, illo quem nox secuta est, contra vero qui in sex noctis horis posterioribus nascitur, eo die videatur natus qui post eam noctem diluxerit.5 Athenienses autem aliter observare idem Varro in eodem libro scripsit eosque a solis occasu ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere, Babylonios porro aliter - a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem id spatium unius diei nomine vocare - Vmbros vero unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem.6 "Quod quidem", inquit Varro, "nimis absurdum est.7 Nam qui Kalendis hora sexta apud Vmbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiatus et qui post Kalendas erit usque ad horam eius diei sextam".8 Populum autem Romanum ita uti Varro dixit dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam multis argumentis ostenditur. Sacra sunt enim Romana partim diurna, alia nocturna, et ea quae diurna sunt […] ab hora sexta noctis sequentis nocturnis sacris tempus impenditur.9 Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet.10 Nam magistratus, quando uno die eis et auspicandum est et id agendum super quo praecessit auspicium, post mediam noctem auspicantur et post exortum solem agunt auspicatique et eodem egisse die dicuntur.11 Praeterea tribuni plebis, quos nullum diem integrum abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam noctem sequentem revertuntur, non videntur afuisse diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi partem aliquam illius in urbe consumunt.12 Quintum quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi non esse usurpatam mulierem quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, a. d. IIII Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium quo abesse a viro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.13 Vergilius quoque id ipsum ostendit, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita atque operta veteris ritus significatione.14 "Torquet", inquit, medios nox umida cursus
et me saevus equis oriens adflavit anhelis.15
His enim verbis diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri admonet.16 Idem poeta quando nox quoque incipiat expressit in sexto.17 Cum enim dixisset, hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis
iam medium aetherio cursu traiecerat axem,
mox suggessit vates, nox ruit, Aenea: nos flendo ducimus horas.18
Ita observantissimus civilium definitionum diei et noctis initia descripsit.19 Qui dies ita dividitur: primum tempus diei dicitur mediae noctis inclinatio; deinde gallicinium, inde conticuum, cum et galli conticescunt et homines etiam tum quiescent; deinde diluculum, id est cum incipit dinosci dies; inde mane, cum dies clarus est.20 Mane autem dictum aut quod ab inferioribus locis, id est a Manibus, exordium lucis emergat aut - quod verius mihi videtur - ab omine boni nominis.21 Nam et Lanuvini mane pro bono dicunt, sicut apud nos quoque contrarium est immane, ut immanis belua vel immane facinus et hoc genus cetera, pro non bono.22 Deinde a mane ad meridiem, hoc est ad medium diei, inde iam supra vocatur tempus occiduum et mox suprema tempestas, hoc est diei novissimum tempus, sicut expressum est in duodecim tabulis: "solis occasus suprema tempestas esto".23 Deinde vespera, quod a Graecis tractum est: illi enim ἑσπέραν a stella Hespero dicunt, unde et Hesperia Italia quod occasui subiecta sit nominatur.24 Ab hoc tempore prima fax dicitur, deinde concubia, et inde intempesta, quae non habet idoneum tempus rebus gerendis.25 Haec est diei civilis a Romanis observata divisio.26 Ergo noctu futura, cum media esse coeperit, auspicium Saturnaliorum erit, quibus die crastini most inchoandi est».
Macrobius HOME
bav1575.17 bnf5797.67 bnf6371.64 bus14.76
Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik