monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1
Macrobius, Saturnalia, 1, [prooemium] <<<     >>> [cap. 2]

Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 1]

1 Saturnalibus apud Vettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, convivia quoque sibi mutua comitate praebentes nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem.2 Nam per omne spatium feriarum meliorem diei partem seriis disputationibus occupantes cenae tempore sermones conviviales agitant, ita ut nullum diei tempus docte aliquid vel lepide proferendi vacuum relinquatur, sed erit in mensa sermo iucundior, ut habeat voluptatis amplius, severitatis minus.3 Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia, tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re convivarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque implicat adversarium sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum.4 Oportet enim versari in convivio sermones ut castitate integros, ita adpetibiles venustate.5 Matutina vero erit robustior disputatio, quae viros et doctos et praeclarissimos deceat.6 Neque enim Cottae, Laelii, Scipiones amplissimis de rebus, quoad Romanae litterae erunt, in veterum libris disputabunt, Praetextatos vero, Flavianos, Albinos, Symmachos et Eustathios, quorum splendor similis et non inferior virtus est, eodem modo loqui aliquid licitum non erit. 7 Nec mihi fraudi sit si uni aut alteri ex his quos coetus coegit matura aetas posterior saeculo Praetextati fuit, quod licito fieri Platonis dialogi testimonio sunt.8 Quippe Socrate ita Parmenides antiquior ut huius pueritia vix illius adprehenderit senectutem, et tamen inter illos de rebus arduis disputatur; inclitum dialogum Socrates habita cum Timaeo disputatione consumit, quos constat eodem saeculo non fuisse.9 Paralus vero et Xanthippus, quibus Pericles pater fuit, cum Protagora apud Platonem disserunt secundo adventu Athenis morante, quos multo ante infamis illa pestilentia Atheniensis absumpserat.10 Annos ergo coeuntium mitti in digitos, exemplo Platonis nobis suffragante, non convenit.11 Quo autem facilius quae ab omnibus dicta sunt apparere ac secerni possent, Decium de Postumiano quinam ille sermo aut inter quos fuisset sciscitantem fecimus.12 Et ne diutius lectori desideria moremur, iam Decii et Postumiani sermo palam faciet quae huius colloquii vel origo fuerit vel ordo processerit.
Macrobius HOME

bav1575.12 bnf5797.64 bnf6371.63 bus14.73

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik