monumenta.ch > Isidorus > 8 > 46 > 37 > 61 > 53 > 37 > 28 > 44 > 59 > 10 > 36 > 79 > 44 > 16 > 85 > 22 > [prooemium]
>>> Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 1]
Macrobius, Saturnalia, 1, [prooemium]
1 MVLTAS variasque res in hac vita nobis, Eustathi fili, natura conciliavit; sed nulla nos magis quam eorum qui e nobis essent procreati caritate devinxit, eamque nostram in his educandis atque erudiendis curam esse voluit, ut parentes, neque si id quod cuperent ex sententia cederet, tantum ulla alia ex re voluptatis, neque si contra eveniret, tantum maeroris capere possint.2 Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis anfractibus anteponenda ducens moraeque omnis impatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi - vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris - in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex et quasi de quodam litterarum peno, siquando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.3 Nec indigeste tamquam in acervum congessimus digna memoratu, sed variarum rerum disparilitas, auctoribus diversa, confusa temporibus, ita in quoddam digesta corpus est, ut quae indistincte atque promiscue ad subsidium memoriae adnotaveramus, in ordinem instar membrorum cohaerentia convenirent.4 Nec mihi vitio vertas, si res quas ex lectione varia mutuabor ipsis saepe verbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur; et boni consulas oportet, si notitiam vetustatis modo nostris non obscure, modo ipsis antiquorum fideliter verbis recognoscas, prout quaeque se vel enarranda vel transferenda suggesserint. 5 Apes enim quodammodo debemus imitari, quae vagantur et flores carpunt, deinde quicquid attulere disponunt ac per favos dividunt et sucum varium in unum saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutant.6 Nos quoque quicquid diversa lectione quaesivimus committemus stilo, ut in ordinem eodem digerente coalescat.7 Nam et in animo melius distincta servantur, et ipsa distinctio non sine quodam fermento, quo conditur universitas, in unius saporis usum varia libamenta confundit, ut etiam si quid apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen ese quam unde sumptum noscetur appareat.8 Quod in corpore nostro videmus sine ulla opera nostra facere naturam: alimenta quae accipimus, quamdiu in sua qualitate perseverant et solida innatant, male stomacho oneri sunt; at cum ex eo quod erant mutata sunt, tum demum in vires et sanguinem transeunt.9 Idem in his quibus aluntur ingenia praestemus, ut quaecumque hausimus non patiamur integra esse, ne aliena sint, sed in quandam digeriem concoquantur: alioquin in memoriam ire possunt, non in ingenium. 10 Ex omnibus colligamus unde unum fiat, sicut unus numerus fit ex singulis.11 Hoc faciat noster animus: omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tamen ostendat quod effecit, ut qui odora pigmenta conficiunt ante omnia curant ut nullius sint odoris proprii quae condientur, confusuri videlicet omnium sucos in spiramentum unum.12 Vides quam multorum vocibus chorus constet, una tamen ex omnibus redditur.13 Aliqua est illic acuta, aliqua gravis, aliqua media, accedunt viris feminae, interponitur fistula: ita singulorum illic latent voces, omnium apparent, et fit concentus ex dissonis.14 Tale hoc praesens opus volo: multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatium exempla, sed in unum conspirata.15 In quibus si neque ea quae iam tibi sunt cognita asperneris nec quae ignota sunt vites, invenies plurima quae sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse.16 Nihil enim huic operi insertum puto aut cognitu inutile aut dificile perceptu, sed omnia quibus sit ingenium tuum vegetius, memoria adminiculatior, oratio sollertior, sermo incorruptior - ni sicubi nos, sub alio ortos caelo, Latinae linguae vena non adiuvet.17 Quod ab his, si tamen quibusdam forte nonnumquam tempus voluntasque erit ista cognoscere, petitum impetratumque volumus ut aequi bonique consulant, si in nostro sermone nativa Romani oris elegantia desideretur. 18 Sed ne ego incautus sum, qui venustatem reprehensionis incurri a M. quondam Catone profectae in A. Albinum qui cum L. Lucullo consul fuit.19 Is Albinus res Romanas oratione Graeca scriptitavit.20 In eius historiae primo scriptum est ad hanc sententiam: neminem succensere sibi convenire, si quid in illis libris parum composite aut minus eleganter scriptum foret.21 «Nam sum», inquit, «homo Romanus natus in Latio, et eloquium Graecum a nobis alienissimum est».22 Ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit.23 Ea cum legisset M. Cato, «ne tu», inquit, «Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare.24 Nam petere veniam solemus aut cum imprudentes erravimus aut cum noxam imperio compellentis admisimus.25 Te», inquit, «oro quis perpulit ut id committeres quod priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?» Nunc argumentum quod huic operi dedimus velut sub quodam prologi habitu dicemus.
Macrobius HOME
bnf6371.58
>>> Macrobius, Saturnalia, 1, [cap. 1]
monumenta.ch > Isidorus > 8 > 46 > 37 > 61 > 53 > 37 > 28 > 44 > 59 > 10 > 36 > 79 > 44 > 16 > 85 > 22 > [prooemium]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik