monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, XIII <<< >>> XV
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, Sectio XIIII
1 Sed harum omnium ratiocinationum apud eum potest postrema conclusio de animae inmortalitate constare, qui primam propositionem id est ex se moveri animam non refellit, hac enim in fide non recepta debilia fiunt omnia quae secuntur.2 sed huic Stoicorum quidem accedit adsensio, Aristoteles vero adeo non adquiescit ut animam non solum ex se non moveri sed ne moveri quidem penitus conetur adserere.3 ita enim callidis argumentationibus adstruit nihil ex se moveri ut et si aliquid hoc facere concedat animam tamen hoc non esse confirmet.4 si enim anima inquit principium motus est, doceo non posse principium motus moveri.5 et ita divisionem suae artis ingreditur ut primum doceat in rerum natura esse aliquid inmobile, deinde hoc esse animam temptet ostendere.6 necesse est inquit aut omnia quae sunt, inmobilia esse aut omnia moveri aut aliqua ex his moveri aliqua non moveri.7 item si damus ait et motum et quietem, necesse est aut alia semper moveri et alia numquam moveri aut omnia simul nunc quiescere nunc moveri.8 de his inquit quid magis verum sit requiramus.9 non esse omnia inmobilia aspectus ipse testimonio est, quia sunt quorum motum videmus, rursus non moveri omnia visus docet, quo inmota cognoscimus.10 sed nec omnia dicere possumus modo motum pati modo esse sine motu quia sunt quorum perpetuum motum videmus ut de caelestibus nulla dubitatio est, restat igitur ait ut sicut aliqua semper moventur ita sit aliquid semper inmobile.11 ex his ut collectum sit esse aliquid inmobile, nullus obviat vel refellit.12 nam et vera divisio est et sectae Platonicae non repugnat, neque enim siquid est inmobile, sequitur ut hoc sit anima, nec qui dicit animam ex se moveri iam moveri universa confirmat, sed modum adstruit quo anima movetur; si quid vero est aliud inmobile, nihil ad hoc quod de anima adstruitur pertinebit.13 quod et ipse Aristoteles videns postquam docuit esse aliquid inmobile, hoc esse animam vult docere et incipit adserere nihil esse quod ex se moveri possit sed omnia quae moventur ab alio moveri.14 quod si vere probasset, nihil ad patrocinium Platonicae sectae relinqueretur, quem ad modum enim credi posset ex se moveri animam si constaret nihil esse quod ex se possit moveri?15 in hac autem Aristotelica argumentatione huius modi divisionis ordo contexitur.16 ex omnibus quae moventur inquit alia per se moventur, alia ex accidenti.17 et ex accidenti inquit moventur quae cum ipsa non moveantur, in eo tamen sunt quod movetur ut in navi sarcina seu vector quiescens, aut etiam cum pars movetur quiescente integritate ut siquis stans pedem manumve vel caput agitet.18 per se autem movetur quod neque ex accidenti neque ex parte sed et totum simul movetur, ut cum ad superiora ignis ascendit.19 et de his quidem quae ex accidenti moventur nulla dubitatio est quin ab alio moveantur, probabo autem inquit etiam ea quae per se moventur ab alio moveri.20 ex omnibus enim ait quae per se moventur alia causam motus intra se possident ut animalia ut arbores quae sine dubio ab alio intelleguntur moveri, a causa scilicet quae in ipsis latet, nam causam motus ab eo quod movetur ratio sequestrat, alia vero aperte ab alio moventur id est aut vi aut natura.21 et vi moveri dicimus omne iaculum, quod cum de manu iaculantis recessit, suo quidem motu ferri videtur sed origo motus ad vim refertur.22 sic enim non numquam et terram sursum et ignem deorsum ferri videmus, quod alienus sine dubio cogit inpulsus.23 natura vero moventur vel gravia, cum per se deorsum vel levia cum sursum feruntur, sed et haec dicendum est ab alio moveri licet a quo habeatur incertum.24 ratio enim ait deprehendit esse nescio quid quod haec moveat.25 nam si sponte moverentur, sponte etiam starent, sed nec unam viam semper agerent, immo per diversa moverentur si spontaneo ferrentur agitatu.26 cum vero hoc facere non possint sed levibus semper ascensus et descensus gravibus deputatus sit, apparet eorum motum ad certam et constitutam naturae necessitatem referri.27 haec sunt et his similia quibus Aristoteles omne quod movetur ab alio moveri probasse se credidit.28 sed Platonici, ut paulo post demonstrabitur, argumenta haec arguta magis quam vera esse docuerunt.29 nunc sequens eiusdem iungenda divisio est qua non posse animam ex se moveri, etiam si hoc alia res facere posset laborat ostendere.30 et huius rei primam propositionem ab illis mutuatur qaae sibi aestimat constitisse.31 sic enim ait cum igitur omne quod movetur constet ab alio moveri, sine dubio id quod primum movet, quia non ab alio movetur - neque enim haberetur iam primum si ab alio moveretur - necesse est inquit ut aut stare dicatur aut se ipsum movere.32 nam si ab alio moveri dicatur, illud quoque quod id movet dicetur ab alio moveri, et illud rursus ab alio, et in infinitum inquisitio ista casura est numquam exordia prima repperiens, si semper aliud ea quae putaveris prima praecedit.33 restat igitur inquit ut, si quod primum movet non dicatur stare, ipsum se movere dicatur.34 et sic erit in uno eodemque aliud quod movet, aliud quod movetur, si quidem in omni ait motu tria haec sint necesse est, id quod movet et quo movet et quod movetur.35 ex his quod movetur tantum movetur, non etiam movet, cum illud quo fit motus et moveatur et moveat, illud vero quod movet non etiam movetur ut ex tribus sit commune quod medium, duo vero sibi contraria intellegantur.36 nam sicut est quod movetur et non movet, ita est inquit quod movet et non movetur, propter quod diximus quia, cum omne quod movetur ab alio moveatur, si quod movet et ipsum movetur, quaeremus semper motus huius nec umquam inveniemus exordium.37 deinde siquid se movere dicatur, necesse est inquit ut aut totum a toto aut partem a parte aut partem a toto aut totum a parte existimemus moveri et tamen motus ille seu a toto seu a parte procedat, alterum sui postulabit auctorem.38 ex his omnibus in unum Aristotelica ratiocinatio tota colligitur hoc modo omne quod movetur ab alio movetur, quod igitur primum movet, aut stat aut ab alio et ipsum movetur, sed si ab alio, iam non potest hoc primum vocari, et semper quod primum moveat requiremus, restat ut stare dicatur, stat igitur quod primum movet.39 contra Platonem ergo, qui dicit animam motus esse principium, in hunc modum conponitur syllogismus anima principium motus est, principium autem motus non movetur, igitur anima non movetur.40 et hoc est quod primo loco violenter obiecit nec eo usque persuadere contentus animam non moveri, aliis quoque rationibus non minus violentis perurget.41 nullum inquit initium idem potest esse ei cuius est initium.42 nam apud geometras principium lineae punctum dicitur esse, non linea, apud arithmeticos principium numeri non est numerus.43 item causa nascendi ipsa non nascitur, et ipsa ergo motus causa vel initium non movetur, ergo anima quae initium motus est non movetur.44 additur hoc quoque numquam inquit fieri potest ut circa unam eandemque rem uno eodemque tempore contrarietates ad unum idemque pertinentes eveniant, scimus autem quia movere facere est et moveri pati est, ei igitur quod se movet simul evenient duo sibi contraria et facere et pati, quod inpossibile est, anima igitur non potest se movere.45 item dicit si animae essentia motus esset, numquam quiesceret a motu, nihil est enim quod recipiat essentiae suae contrarietatem.46 nam ignis numquam frigidus erit nec nix sponte umquam calescet, anima autem non numquam a motu cessat, non enim semper corpus videmus agitari, non igitur animae essentia motus est cuius contrarietatem receptat.47 ait etiam anima si aliis causa motus est, ipsa sibi causa motus esse non poterit, nihil est enim inquit quod eiusdem rei sibi causa sit, cuius est alii ut medicus ut exercitor corporum sanitatem vel valentiam quam ille aegris hic luctatoribus praestat non utique ex hoc etiam sibi praestant.48 item dicit omnis motus ad exercitium sui instrumento eget ut singulorum artium usus docet, ergo videndum ne et animae ad se movendum instrumento opus sit, quod si inpossibile iudicatur, et illud inpossibile erit ut anima ipsa se moveat.49 item dicit si movetur anima, sine dubio cum reliquis motibus et de loco et in locum movetur.50 quod si est, modo corpus ingreditur modo rursus egreditur et hoc frequenter exercet sed hoc videmus fieri non posse, non igitur movetur.51 his quoque addit si anima se movet, necesse est ut aliquo motus genere se moveat, ergo aut in loco se movet aut se ipsam pariendo se movet aut se ipsam consumendo aut se augendo aut se minuendo, haec sunt enim ait motus genera.52 horum inquit singula quem ad modum possint fieri requiramus.53 si in loco se movet, aut in rectam lineam se movet aut sphaerico motu in orbem rotatur.54 sed recta linea infinita nulla est, nam quaecumque in natura intellegatur linea quocumque fine sine dubio terminatur, si ergo per lineam terminatam anima se movet, non semper movetur, nam cum ad finem venitur et inde rursus in exordium reditur, necesse est interstitium motus fieri in ipsa permutatione redeundi.55 sed nec in orbem rotari potest quia omnis sphaera circa aliquid inmobile quod centron vocamus movetur, si ergo et anima sic movetur, aut intra se habet quod inmobile est et ita fit ut non tota moveatur, aut si non intra se sequetur aliud non minus absurdum ut centron foris sit, quod esse non poterit, constat ergo ex his ait quod in loco se non moveat.56 sed si ipsa se parit sequitur ut eandem et esse et non esse dicamus, si vero se ipsa consumit, non erit inmortalis, quod si se aut auget aut minuit, eadem simul et maior se et minor reperietur.57 et ex his talem colligit syllogismum si anima se movet aliquo motus genere se movet, nullum autem motus genus quo se moveat invenitur, non se igitur movet.
Macrobius HOME
bbb347.22r bnf6370.199 bnf6371.52 bnf6620.51 bnf7299.140 bnf10195.74 bnf11123.73 bnf16677.65 bnf18421.75 bsb112125.63 csg65.133 med229.113 sbb1784.23 uldBPL157.61 uldBPL168.54
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, XIII <<< >>> XV
monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik