monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, XII <<< >>> XIIII
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, Sectio XIII
1 Quod quale sit ex ipsis verbis Ciceronis quae secuntur invenies nam quod semper movetur, aeternum est, quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est.2 solum igitur quod se ipsum movet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri quidem desinit, quin etiam ceteris quae moventur hic fons hoc principium est movendi.3 principii autem nulla est origo.4 nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest, nec enim esset id principium quod gigneretur aliunde.5 quod si non oritur, nec occidit quidem umquam.6 nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, si quidem necesse est a principio oriri omnia.7 ita fit ut motus principium ex eo sit quod ipsum a se movetur, id autem nec nasci potest nec mori vel concidat omne caelum omnisque natura, et consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a primo inpulsu moveatur.8 cum pateat igitur aeternum id esse quod ipsum se moveat, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget?9 inanimum est enim omne quod pulsu agitatur externo, quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo, nam haec est propria natura animi atque vis.10 quae si est una ex omnibus quae se ipsa moveat, neque nata certe est et aeterna est.11 omnis hic locus de Phaedro Platonis ad verbum a Cicerone translatus est in quo validissimis argumentis animae inmortalitas adseritur, et haec est argumentorum summa esse animam mortis inmunem quoniam ex se movetur.12 sciendum est autem quod duobus modis inmortalitas intellegitur.13 aut enim ideo est inmortale quid quia per se non est capax mortis, aut quia procuratione alterius a morte defenditur.14 ex his prior modus ad animae, secundus ad mundi inmortalitatem refertur.15 illa enim suapte natura a condicione mortis aliena est, mundus vero animae beneficio in hac vitae perpetuitate retinetur.16 rursus semper moveri dupliciter accipitur.17 hoc enim dicitur et de eo quod ex quo est semper movetur et de eo quod semper et est et movetur, et secundus modus est quo animam dicimus semper moveri.18 his praemissis iam quibus syllogismis de inmortalitate animae diversi sectatores Platonis ratiocinati sunt oportet aperiri.19 sunt enim qui per gradus syllogismorum ad unum finem probationis evadunt certam sibi propositionem sequentis ex antecedentis conclusione facientes.20 apud quos hic prior est anima ex se movetur, quicquid autem ex se movetur semper movetur, igitur anima semper movetur.21 secundus ita, qui nascitur ex prioris fine, anima semper movetur, quod autem semper movetur inmortale est, igitur anima inmortalis est.22 et ita in duobus syllogismis duae res probantur id est et semper moveri animam, ut in priore, et esse inmortalem ut colligitur de secundo.23 alii vero usque ad tertium gradum ita argumentando procedunt anima ex se movetur, quod autem ex se movetur principium motus est, igitur anima principium motus est.24 rursus ex hac conclusione nascitur propositio anima principium motus est, quod autem principium motus est natum non est, igitur anima nata non est.25 tertio loco anima nata non est, quod natum non est inmortale est, igitur anima inmortalis est.26 alii vero omnem ratiocinationem suam in unius syllogismi compendium redegerunt anima ex se movetur, quod ex se movetur principium motus est, quod principium motus est natum non est, quod natum non est inmortale est, igitur anima inmortalis est.
Macrobius HOME
bbb347.22r bnf6370.197 bnf6371.51 bnf6620.50 bnf7299.138 bnf10195.73 bnf11123.72 bnf16677.64 bnf18421.74 bsb112125.63 csg65.131 med229.111 sbb1784.23 uldBPL157.60 uldBPL168.53
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, XII <<< >>> XIIII
monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik