monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, XI <<< >>> XIII
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, Sectio XII
1 Tu vero enitere et sic habeto non esse te mortalem sed corpus hoc, nec enim tu is es quem forma ista declarat sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura quae digito demonstrari potest.2 deum te igitur scito esse, si quidem est deus qui viget qui sentit qui meminit qui providet qui tam regit et moderatur et movet id corpus cui praepositus est quam hunc mundum ille princeps deus, et ut ille mundum quadam parte mortalem ipse deus aeternus sic fragile corpus animus sempiternus movet.3 bene et sapienter Tullianus hic Scipio circa institutionem nepotis ordinem recte docentis implevit.4 nam ut breviter a principio omnem operis continentiam revolvamus, primum tempus ei mortis et imminentes propinquorum praedixit insidias, ut totum de hac vita sperare dedisceret, quam non diuturnam comperisset, dein ne metu praedictae mortis frangeretur, ostendit sapienti et bono civi in inmortalitatem migrandum, cumque eum ultro spes ista traxisset ad moriendi desiderium succedit Pauli patris oportuna dissuasio accensam filii festinationem ab appetitu spontaneae mortis excludens.5 plene igitur in animo somniantis utrimque plantata sperandi expectandique temperie altius iam circa erigendum nepotis animum Africanus ingreditur, nec prius eum terram patitur intueri quam caeli ac siderum naturam motum ac modulamen agnoscat et haec omnia sciat praemio cessura virtutum.6 ac postquam mens firmata Scipionis alacritate tantae promissionis erigitur tum demum gloria quae apud indoctos magnum virtutis praemium creditur, contemni iubetur dum ostenditur ex terrarum brevitate vel casibus arta locis angusta temporibus.7 Africanus igitur paene exutus hominem et defaecata mente iam naturae suae capax hic apertius admonetur ut esse se deum noverit.8 et haec sit praesentis operis consummatio ut animam non solum immortalem sed deum esse clarescat.9 ille ergo, qui fuerat iam post corpus in divinitatem receptus, dicturus viro adhuc in hac vita posito deum te scito esse, non prius tantam praerogativam committit homini quam qui sit ipse discernat, ne aestimetur hoc quoque divinum dici quod mortale in nobis et caducum est.10 et quia Tullio mos est profundam rerum scientiam sub brevitate tegere verborum, nunc quoque miro compendio tantum includit arcanum quod Plotinus magis quam quisquam verborum parcus libro integro disseruit, cuius inscriptio est quid animal quid homo.11 in hoc ergo libro Plotinus quaerit cuius sint in nobis voluptates maerores metusque ac desideria et animositas vel dolores, postremo cogitationes et intellectus, utrum merae animae an vero animae utentis corpore, et post multa quae sub copiosa rerum densitate disseruit, quae nunc nobis ob hoc solum praetereunda sunt, ne usque ad fastidii necessitatem volumen extendant, hoc postremo pronuntiat animal esse corpus animatum.12 sed nec hoc neglectum vel non quaesitum relinquit, quo animae beneficio quave via societatis animetur.13 has ergo omnes quas praediximus passiones adsignat animali, verum autem hominem ipsam animam esse testatur.14 ergo qui videtur non ipse verus homo est sed verus ille est a quo regitur quod videtur.15 sic cum morte animalis discesserit animatio, cadit corpus regente viduatum et hoc est quod videtur in homine mortale, anima autem qui verus homo est ab omni condicione mortalitatis aliena est adeo ut in imitationem dei mundum regentis regat et ipsa corpus, dum a se animatur.16 ideo physici mundum magnum hominem et hominem brevem mundum esse dixerunt, per similitudines igitur ceterarum praerogativarum, quibus deum anima videtur imitari, animam deum et prisci philosophorum et Tullius dixit.17 quod autem ait mundum quadam parte mortalem ad communem opinionem respicit, qua mori aliqua intra mundum videntur ut animal exanimatum vel ignis extinctus vel siccatus humor, haec enim omnino interisse creduntur.18 sed constat secundum verae rationis adsertionem, quam et ipse non nescit nec Vergilius ignorat dicendo nec morti esse locum constat, inquam, nihil intra vivum mundum perire sed eorum quae interire videntur solam mutari speciem, et illud in originem suam atque in ipsa elementa remeare, quod tale quale fuit esse desierit.19 denique et Plotinus alio in loco cum de corporum absumptione dissereret et hoc dissolvi posse pronuntiaret quicquid effluit, obiecit sibi: cur ergo elementa, quorum fluxus in aperto est, non similiter aliquando solvuntur?20 et breviter tantae obiectioni valideque respondit: ideo elementa licet fluant numquam tamen solvi quia non foras effluunt.21 a ceteris enim corporibus quod effluit recedit, elementorum fluxus numquam ab ipsis recedit elementis, ergo in hoc mundo pars nulla mortalis secundum verae rationis adserta.22 sed quod ait eum quadam parte mortalem ad communem ut diximus opinionem paululum inclinare se voluit, in fine autem validissimum immortalitatis animae argumentum ponit quia ipsa corpori praestat agitatum.
Macrobius HOME
bbb347.22r bnf6370.193 bnf6371.50 bnf6620.49 bnf7299.137 bnf10195.72 bnf11123.70 bnf16677.63 bnf18421.73 bsb112125.63 csg65.129 med229.109 sbb1784.23 uldBPL157.59 uldBPL168.53
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, XI <<< >>> XIII
monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik