monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, X <<< >>> XII
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, Sectio XI
1 Praesertim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomem nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi possit.2 homines enim populariter annum tantum modo solis id est unius astri reditu metiuntur, re ipsa autem, cum ad idem unde semel profecta sunt cuncta astra redierint, eandemque totius caeli descriptionem longis intervallis rettulerint, tum ille vere vertens annus appellari potest, in quo vix dicere audeo quam multa hominum saecula teneantur.3 namque ut olim deficere sol hominibus extinguique visus est cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit, quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus ad idem principium stellisque revocatis expletum annum habeto, cuius quidem anni nondum vicesimam partem scito esse conversam.4 idem agere perseverat instans dissuasioni gloriae desiderandae.5 quam cum locis artam nec in ipsis angustiis aeternam supra docuisset, nunc non solum perpetuitatis expertem sed nec ad unius integri anni metas posse propagari docet, cuius adsertionis quae sit ratio dicemus.6 annus non is solus est quem nunc communis omnium usus appellat, sed singulorum seu luminum seu stellarum emenso omni caeli circuitu a certo loco in eundem locum reditus annus suus est.7 sic mensis lunae annus est, intra quem caeli ambitum lustrat.8 nam et a luna mensis dicitur quia Graeco nomine luna [mene] vocatur.9 Vergilius denique ad discretionem lunaris anni qui brevis est, annum qui cursu solis efficitur significare volens ait interea magnum sol circumvolvitur annum annum magnum vocans solis comparatione lunaris.10 nam cursus quidem Veneris atque Mercurii paene par soli est, Martis vero annus fere biennium tenet - tanto enim tempore caelum circumit - Iovis autem stella duodecim et Saturni triginta annos in eadem circumitione consumit.11 haec de luminibus ac vagis ut saepe relata iam nota sunt.12 annus vero qui mundanus vocatur, qui vere vertens est, quia conversione plenae universitatis efficitur, largissimis saeculis explicatur, cuius ratio talis est.13 stellae omnes et sidera quae infixa caelo videntur, quorum proprium motum numquam visus humanus sentire vel deprehendere potest, moventur tamen, et praeter caeli volubilitatem, qua semper trahuntur, suo quoque accessu tam sero promoventur, ut nullius hominum vita tam longa sit quae observatione continua factum de loco permutationem, in quo eas primum viderat, deprehendat.14 mundani ergo anni finis est cum stellae omnes omniaque sidera quae [aplanes] habet a certo loco ad eundem locum ita remeaverint ut ne una quidem caeli stella in alio loco sit quam in quo fuit cum omnes aliae ex eo loco motae sunt ad quem reversae anno suo finem dederunt ita ut lumina quoque cum erraticis quinque in isdem locis et partibus sint in quibus incipiente mundano anno fuerunt.15 hoc autem ut physici volunt post annorum quindecim milia peracta contingit.16 ergo sicut annus lunae mensis est et annus solis duodecim menses et aliarum stellarum hi sunt anni quos supra rettulimus, ita mundanum annum quindecim milia annorum quales nunc computamus efficiunt.17 ille ergo vere annus vertens vocandus est, quem non solis id est unius astri reditu metimur sed quem stellarum omnium, quae in quocumque caelo sunt, ad eundem locum reditus sub eadem caeli totius descriptione concludit, unde et mundanus dicitur quia mundus proprie caelum vocatur.18 igitur sicut annum solis non solum a Kalendis Ianuariis usque ad easdem vocamus, sed et a sequente post Kalendas die usque ad eundem diem et a quocumque cuiuslibet mensis die usque in diem eundem reditus annus vocatur, ita huius mundani anni initium sibi quisque facit quodcumque decreverit, ut ecce nunc Cicero a defectu solis qui sub Romuli fine contigit mundani anni principium sibi ipse constituit.19 et licet iam saepissime postea defectus solis evenerit, non dicitur tamen mundanum annum repetita defectio solis implesse sed tunc implebitur cum sol deficiens in isdem locis et partibus et ipse erit et omnes caeli stellas omniaque sidera rursus inveniet in quibus fuerant cum sub Romuli fine deficeret.20 igitur a discessu Romuli post annorum quindecim milia, sicut adserunt physici, sol denuo ita deficiet ut in eodem signo eademque parte sit, ad idem principium in quo sub Romulo fuerat stellis quoque omnibus signisque revocatis.21 peracti autem fuerant cum Scipio in Africa militaret a discessu Romuli anni quingenti septuaginta et tres.22 anno enim ab urbe condita sexcentesimo septimo hic Scipio deleta Carthagine triumphavit, ex quo numero annis remotis triginta duobus regni Romuli et duobus qui inter somnium et consummatum bellum fuerunt, quingenti septuaginta tres a discessu Romuli ad somnium usque remanebunt.23 ergo rationabiliter vereque signavit necdum mundani anni vicesimam partem esse conversam.24 nam vicesimae parti quot anni supersint a fine Romuli ad Africanam militiam Scipionis, quos diximus annos fuisse quingentos septuaginta tres, quisquis in digitos mittit inveniet.
Macrobius HOME
bbb347.22r bnf6370.188 bnf6371.50 bnf6620.49 bnf7299.135 bnf10195.70 bnf11123.69 bnf16677.62 bnf18421.72 bsb112125.63 csg65.126 med229.107 sbb1784.23 uldBPL157.58 uldBPL168.52
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, X <<< >>> XII
monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik