monumenta.ch > Isidorus > 5 > 7 > 12 > 9 > 5 > 8 > 8 > 12 > 12 > 3 > 7 > 9
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, VIII <<<     >>> X

Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, Sectio VIIII

1 His quoque ut arbitror non otiosa inspectione tractatis nunc de Oceano quod promisimus adstruamus, non uno sed gemino eius ambitu terrae corpus omne circumflui, cuius verus et primus meatus est qui ab indocto hominum genere nescitur.2 is enim quem solum Oceanum plures opinantur, de sinibus ab illo originali refusis secundum ex necessitate ambitum fecit.3 ceterum prior eius corona per zonam terrae calidam meat superiora terrarum et inferiora cingens, flexum circi aequinoctialis imitata.4 ab oriente vero duos sinus refundit, unum ad extremitatem septentrionis, ad australis alterum, rursusque ab occidente duo pariter enascuntur sinus, qui usque ad ambas quas supra diximus extremitates refusi occurrunt ab oriente demissis.5 et dum vi summa et impetu inmaniore miscentur in vicemque se feriunt, ex ipsa aquarum collisione nascitur illa famosa Oceani accessio pariter et recessio et ubicumque in nostro mari contingit idem vel in angustis fretis vel in planis forte littoribus, ex ipsis Oceani sinibus quos Oceanum nunc vocamus eveniunt, quia nostrum mare ex illis influit.6 ceterum verior ut ita dicam eius alveus tenet zonam perustam et tam ipse qui aequinoctialem quam sinus ex eo nati qui horizontem circulum ambitu suae flexionis imitantur omnem terram quadrifidam dividunt et singulas ut supra diximus habitationes insulas faciunt.7 nam inter nos et australes homines means ille per calidam totamque cingens et rursus utriusque regionis extrema sinibus suis ambiens binas in superiore atque inferiore terrae superficie insulas facit.8 unde Tullius hoc intellegi volens non dixit omnis terra parva quaedam est insula sed omnis terra quae colitur a vobis parva quaedam est insula quia et singulae de quattuor habitationibus parvae quaedam efficiuntur insulae Oceano bis eas ut diximus ambiente. Refusio oceani ab occidente in septentrionem, Refusio oceani ab occidente in austrum, Refusio oceani ab oriente in austrum, Refusio oceani ab oriente in septentrionem, Septentrionalis frigida inhabitabilis, Orcades, Temperata nostra, Mare Caspium, Siene, Rubrum, Meroe, Perusta zona, Temperata antipodum, Frigida australis inhabitabilis omnia haec ante oculos locare potest descriptio substituta, ex qua et nostri maris originem, quae totius una est, et rubri atque Indici ortum videbis, Caspiumque mare unde oriatur invenies licet non ignorem esse non nullos qui ei de Oceano ingressum negent.9 nec dubium est in illam quoque australis generis temperatam mare de Oceano similiter influere sed describi hoc nostra attestatione non debuit, cuius situs nobis incognitus perseverat.10 quod autem nostram habitabilem dixit angustam verticibus, lateribus latiorem in eadem descriptione poterimus advertere.11 nam quanto longior est tropicus circulus septentrionali circo tanto zona verticibus quam lateribus angustior est, quia summitas eius in artum extremi cinguli brevitate contrahitur, deductio autem laterum cum longitudine tropici ab utraque parte distenditur.12 denique veteres omnem habitabilem nostram extentae chlamydi similem esse dixerunt.13 item quia omnis terra, in qua et Oceanus est, ad quemvis caelestem circulum quasi centron puncti obtinet locum, necessario de Oceano adiecit qui tamen tanto nomine quam sit parvus vides.14 nam licet apud nos Atlanticum mare, licet magnum vocetur, de caelo tamen despicientibus non potest magnum videri cum ad caelum sit terra signum quod dividi non possit in partes.15 ideo autem terrae brevitas tam diligenter adseritur ut parvi pendendum ambitum famae vir fortis intellegat, quae in tam parvo magna esse non poterit.
Macrobius HOME

bbb347.21r bnf6370.181 bnf6371.47 bnf6620.47 bnf7299.132 bnf10195.67 bnf11123.66 bnf16677.57 bnf18421.69 bsb112125.63 csg65.121 med229.103 sbb1784.23 uldBPL157.56 uldBPL168.50

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik