monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6 > . . . > 23 > 1 > 9 > 8
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, VII <<< >>> VIIII
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, Sectio VIII
1 Locus nos admonet ut - quoniam diximus rem quae a nullo possit refelli utrumque tropicum circum zodiaco terminos facere nec umquam solem alterutrum tropicum excedere posse vel sursum vel deorsum meando, trans zodiacum vero circum id est trans ustam quae tropicis clauditur ex utraque parte incipere temperatas - quaeramus quid sit quod ait Vergilius, quem nullius umquam disciplinae error involuit duae mortalibus aegris munere concessae divum et via secta per ambas oblicus qua se signorum verteret ordo. videtur enim dicere his versibus zodiacum per temperatas ductum et solis cursum per ipsas fieri, quod nec opinari fas est, quia neutrum tropicum cursus solis excedit.2 num igitur illud adtendit quod diximus et intra tropicum in ea perustae parte quae vicina est temperatae habitatores esse?3 nam Syene sub ipso tropico est, Meroe autem tribus milibus octingentis stadiis in perustam a Syene introrsum recedit, et ab illa usque ad terram cinnamomi feracem sunt stadia octingenta, et per haec omnia spatia perustae licet rari tamen vita fruuntur habitantes, ultra vero iam inaccessum est propter nimium solis ardorem.4 cum ergo tantum spatii ex perusta vitam ministret et sine dubio circa viciniam alterius temperatae id est antoecorum tantumdem spatii habere perustae fines pari mansuetudine non negetur - paria enim in utraque parte sunt omnia - ideo credendum est per poeticam tubam, quae omnia semper in maius extollit, dixisse viam solis sectam per temperatas, quoniam ex utraque parte fines perustae in eo sunt similes temperatis, quod se patiuntur habitari?5 an forte poetica licentia particulam pro simili paene particula posuit et pro sub ambas dicerc maluit per ambas?6 nam re vera ductus zodiaci sub ambas temperatas ultro citroque pervenit, non tamen per ambas, scimus autem et Homerum ipsum et in omnibus imitatorem eius Maronem saepe tales mutasse particulas.7 an, quod mihi vero propius videtur, per ambas pro inter ambas voluit intellegi?8 zodiacus enim inter ambas temperatas voluitur, non per ambas, familiariter autem per pro inter ponere solet sicut alibi quoque circum perque duas in morem fluminis Arctos. neque enim Anguis sidereus Arctos secat, sed dum et amplectitur et intervenit, circum eas et inter eas voluitur, non per eas.9 ergo potest constare nobis intellectus si per ambas pro inter ambas more ipsius poetae dictum existimemus.10 nobis aliud ad defensionem ultra haec quae diximus non occurrit.11 verum quoniam in medio posuimus quos fines numquam via solis excedat, manifestum est autem omnibus quid Maro dixerit, quem constat erroris ignarum, erit ingenii singulorum invenire quid possit amplius pro absolvenda hac quaestione conferri.
Macrobius HOME
bbb347.20v bnf6370.178 bnf6371.47 bnf6620.46 bnf7299.131 bnf10195.67 bnf11123.66 bnf16677.56 bnf18421.68 bsb112125.63 csg65.119 med229.102 sbb1784.22 uldBPL157.56 uldBPL168.50
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik