monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6 > . . . > 23 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 6 > 8 > 7
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, VI <<<     >>> VIII

Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, Sectio VII

1 Hoc quoque tractatu proprium sortito finem nunc illud quod probandum promisimus adseramus hos cingulos et bene Maronem caelo et bene terrae adsignasse Ciceronem et utrumque non discrepantia sed consona eademque dixisse.2 natura enim caeli hanc in diversis terrae partibus temperiem nimietatemque distinxit et qualitas vel frigoris vel caloris, quae cuilibet aetheris parti semel inhaesit, eadem inficit partem terrae quam despicit ambiendo.3 et quia has diversitates quae certis finibus terminantur cingulos in caelo vocaverunt, necesse est totidem cingulos etiam hic intellegi sicut in brevissimo speculo cum facies monstratur ingens, tenent in angusto membra vel liniamenta ordinem quem sua in vero digesserat amplitudo.4 sed hic quoque adserendi quod dicitur minuemus laborem oculis subiciendo picturam. esto enim caeli sphaera A B C D et intra se claudat sphaeram terrae, cui adscripta sunt S X T U, et ducatur in caeli sphaera circulus septentrionalis ab I usque in O, tropicus aestivus a G in P et aequinoctialis a B in A et tropicus hiemalis ab F in Q et australis ab E in R sed et zodiacus ducatur ab F in P, rursus in sphaera terrae ducantur idem limites cingulorum quos supra descripsimus in N in M in L in K. his dipictis sine difficultate constabit singulas terrae partes a singulis caeli partibus super verticem suum positis qualitatem circa nimietatem vel temperiem mutuari.5 nam quod est susum a D usque ad R, hoc despicit terram ab S usque ad K: et quod est in caelo ab R usque ad Q, hoc inficit terram a K usque ad L: et quod in caelo est a Q usque in P, tale facit in terra ab L usque ad M: qualeque est desuper a P usque ad O, tale in terra ab M usque ad N: et quale illic ab O usque ad C, tale hic est ab N usque ad T. sunt autem in aethere extremitates ambae id est a D usque ad R et a C usque ad O aeterno rigore densetae, ideo in terra idem est ab S usque ad K et a T usque ad N. rursus in caelo a Q usque ad P nimio calore fervet, ideo in terra quoque ab L usque ad M idem fervor est.6 item sunt in caelo temperies ab O usque ad P et a Q in R, ideo hic quoque sunt temperatae ab N in M et ab L in K, aequinoctialis enim circulus, qui ab A usque ad B ductus est, mediam secat perustam.7 et ipsum autem scisse Ciceronem, quod terreni cinguli caelestibus inficiantur ex verbis eius ostenditur.8 ait enim e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides.9 ecce testatur finale frigus esse de caelo.10 idem quoque de fervore medio dicit medium autem illum et maximum solis ardore torreri.11 cum ergo manifeste et rigorem de caeli verticibus et fervorem de sole in terrae cingulos venire signaverit, ostendit prius in caelo hos eosdem cingulos constitisse.12 nunc quoniam constitit easdem in caelo et in terra zonas esse vel cingulos - haec enim unius rei duo sunt nomina - iam dicendum est quae causa in aethere hanc diversitatem qualitatis efficiat.13 perusta duobus tropicis clauditur id est a G in P aestivo et ab F in Q hiemali.14 ab F autem in P zodiacum describendo perduximus, ergo signum P tropicus ille Cancer habeatur et signum F Capricornus.15 constat autem solem neque sursum ultra Cancrum neque ultra Capricornum deorsum meare sed cum ad tropicorum confinia pervenerit, mox reverti, unde et solstitia vocantur.16 et quia aestivus tropicus temperatae nostrae terminus est, ideo cum sol ad ipsum finem venerit, facit nobis aestivos calores de vicino urens sensu maiore subiecta.17 illo denique tempore australi generi reverti hiemem non potest ambigi quia tunc ab illis sol omni viae suae spatio recedit.18 rursus cum ad F signum id est ad Capricornum venerit, facit nobis hiemem recessu suo et illis vicinitate reducit aestatem.19 hic notandum est de tribus tantum cardinibus in quamcumque aedem ingredi solem, de quarto numquam.20 nam et ab ortu et ab occasu fenestra solem recipit quippe quem orientem obeuntemque prospectet, recipit et a meridie quia omne iter solis in nostro meridie est ut instruit visum antelata descriptio, numquam vero solem fenestra septentrionis admittit quia numquam a P signo ad O sol accedit sed a P semper retrocedendo numquam fines poli septentrionalis adtingit et ideo numquam per hunc cardinem radius solis infunditur.21 eiusdem rei probationem umbra quoque cuiuslibet corporis sufficiet adstruere.22 nam et in occasum cadit oriente sole et in ortum cum sit occiduus, medio autem die quia sol meridiem tenet in septentrionem umbra depellitur, in austrum vero circa nostram habitationem inpossibile est umbram cuiuslibet corporis cadere quia semper in adversam soli partem umbra iactatur, adversus autem austro apud nos sol esse non poterit cum numquam fines septentrionales attingat.23 sane quoniam pars illa perustae quae temperatae vicina est admittit habitantes illic id est trans tropicum quaecumque habitantur spatia umbram mittunt, in austrum eo tempore quo sol Cancrum tenet.24 tunc enim fit eis sol septentrionalis cum tropicum tenet, quod ab illis ad septentrionem recedit.25 civitas autem Syene, quae provinciae Thebaidos post superiorum montium deserta principium est, sub ipso aestivo tropico constituta est et eo die quo sol certam partem ingreditur Cancri hora diei sexta quoniam sol tunc super ipsum invenitur verticem civitatis, nulla illic potest in terram de quolibet corpore umbra iactari sed nec stilus hemisphaerii monstrantis horas, quem [gnomona] vocant, tunc de se potest umbram creare.26 et hoc est quod Lucanus dicere voluit, nec tamen plene ut habetur absolvit.27 dicendo enim atque umbras numquam flectente Syene rem quidem attigit sed turbavit verum.28 non enim numquam flectit sed uno tempore, quod cum sua ratione rettulimus.29 his relatis constat solem numquam egredi fines perustae, quia de tropico in tropicum zodiacus obliquatus est.30 manifesta est igitur causa cur haec zona flammis sit semper obnoxia quippe quam sol totius aetheriae flammae et fons et administrator numquam relinquat.31 ergo ambae partes ultimae id est septentrionalis et australis ad quas numquam calor solis accedit necessario perpetua premuntur pruina, duas vero ut diximus temperat hinc atque illinc vicinia caloris et frigoris.32 denique in hac ipsa zona quam incolimus, quae tota dicitur temperata, partes tamen quae perusto cingulo vicinae sunt ceteris calidiores sunt ut est Aethiopia Arabia Aegyptus et Libya, in quibus calor ita circumfusi aeris corpus extenuat, ut aut numquam aut raro cogatur in nubes.33 et ideo nullus paene apud illos usus est imbrium.34 rursus quae ad frigidae fines pressius accedunt, ut est palus Maeotis, ut regiones quas praeterfluunt Tanais et Hister omniaque super Scythiam loca quorum incolas vetustas Hyperboreos vocavit quasi originem boreae introrsum recedendo transissent, adeo aeterna paene premuntur pruina ut non facile explicetur quanta sit illic frigidae nimietatis iniuria.35 loca vero quae in medio temperata sunt quoniam ab utraque nimietate longum recedunt, veram tenent salutaremque temperiem.
Macrobius HOME

bbb347.19v bnf6370.173 bnf6371.45 bnf6620.44 bnf7299.128 bnf10195.64 bnf11123.64 bnf16677.54 bnf18421.66 bsb112125.63 csg65.116 med229.99 sbb1784.28 uldBPL157.54 uldBPL168.48

Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6 > . . . > 23 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 6 > 8 > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik