monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6 > . . . > 23 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 6
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, V <<< >>> VII
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, Sectio VI
1 Superest ut de terrae ipsius spatiis, quanta habitationi cesserint, quanta sint inculta referamus, id est quae sit singulorum dimensio cingulorum.2 quod ut facile dinoscas, redeundum tibi est ad orbis terrae descriptionem quam paulo ante subiecimus ut per adscriptarum litterarum notas ratio dimensionum lucidius explicetur.3 omnis terrae orbis id est circulus qui universum ambitum claudit cui adscripta sunt A B C D, ab his qui eum ratione dimensi sunt in sexaginta divisus est partes.4 habet autem totus ipse ambitus stadiorum ducenta quinquaginta duo milia, ergo singulae sexagesimae extenduntur stadiis quaternis milibus ducenis et sine dubio medietas eius, quae est a D per orientem id est per A usque ad C, habet triginta sexagesimas et stadiorum milia centnm viginti sex, quarta vero pars quae est ab A usque ad C, incipiens a medio perustae, habet sexagesimas quindecim et stadiorum milia sexaginta et tria.5 huius quartae partis mensura relata constabit totius ambitus plena dimensio.6 ab A igitur usque ad N, quod est medietas perustae, habet sexagesimas quattuor, quae faciunt stadiorum milia sedecim cum octingentorum adiectione, ergo omnis perusta sexagesimarum octo est et tenet stadiorum milia triginta tria et sexcenta insuper.7 latitudo autem cinguli nostri qui temperatus est id est ab N usque ad I habet sexagesimas quinque quae faciunt stadiorum milia viginti unum, et spatium frigidae ab I usque ad C habet sexagesimas sex, quae tenent stadiorum viginti quinque milia ducenta.8 ex hac quarta parte orbis terrarum, cuius mensuram evidenter expressimus, alterius quartae partis magnitudinem ab A usque ad D pari dimensionum distinctione cognosces.9 cum ergo quantum teneat sphaerae superficies quae ad nos est in omni sua medietate cognoveris, de mensura quoque inferioris medietatis id est a D per B usque ad C similiter instrueris.10 modo enim quia orbem terrae in plano pinximus, in plano autem medium exprimere non possumus sphaeralem tumorem, mutuati sumus altitudinis intellectum a circulo qui magis horizon quam meridianus videtur.11 ceterum volo hoc mente percipias ita nos hanc protulisse mensuram tamquam a D per A usque ad C pars terrae superior sit cuius partem nos incolimus, et a D per B usque ad C pars terrae habeatur inferior.
Macrobius HOME
bbb347.19r bnf6370.171 bnf6371.45 bnf6620.44 bnf7299.127 bnf10195.63 bnf11123.63 bnf16677.53 bnf18421.65 bsb112125.63 csg65.114 med229.98 sbb1784.28 uldBPL157.54 uldBPL168.48
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik