monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6 > . . . > 23 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 6 > 8 > 7 > 1 > 4
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, III <<<     >>> V

Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, Sectio IIII

1 Nunc locus admonet ut de gravitate et acumine sonorum diversitates quas adserit revolvamus.2 et natura fert ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent.3 quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conversio est concitatior, acute excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus.4 diximus numquam sonum fieri nisi aere percusso.5 ut autem sonus ipse aut acutior aut gravior proferatur, ictus efficit qui dum ingens et celer incidit acutum sonum praestat, si tardior lentiorve, graviorem.6 indicio est virga quae dum auras percutit si inpulsu cito feriat sonum acuit, si lentiore, in gravius frangit auditum.7 in fidibus quoque idem videmus quae si tractu artiore tenduntur, acute sonant, gravius laxiores.8 ergo et superiores orbes dum pro amplitudine sua impetu grandiore volvuntur, dumque spiritu ut in origine sua fortiore tenduntur, propter ipsam ut ait concitatiorem conversionem acute excitato moventur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus quoniam spiritu, ut in extremitate languescente iam voluitur, et propter angustias quibus penultimus orbis artatur impetu leniore convertitur.9 nec secus probamus in tibiis, de quarum foraminibus vicinis inflantis ori sonus acutus emittitur, de longinquis autem et termino proximis gravior, item acutior per patentiora foramina, gravior per angusta.10 est utriusque causae ratio una quia spiritus ubi incipit fortior est, defectior ubi desinit, et quia maiorem impetum per maius foramen inpellit, contra autem in angustis contingit et eminus positis.11 ergo orbis altissimus et ut in inmensum patens et ut spiritu eo fortiore quo origini suae vicinior est incitatus sonorum de se acumen emittit, vox ultimi et pro spatii brevitate et pro longinquitate iam frangitur.12 hinc quoque apertius adprobatur spiritum quanto ab origine sua deorsum recedit tanto circa inpulsum fieri leniorem, ut circa terram, quae ultima sphaerarum est, tam concretus tam densus habeatur ut causa sit terrae in una sede semper haerendi nec in quamlibet partem permittatur moveri obsessa undique circumfusi spiritus densitate, in sphaera autem ultimum locum esse qui medius est antecedentibus iam probatum est.13 ergo universi mundani corporis sphaerae novem sunt.14 prima illa stellifera, quae proprio nomine caelum dicitur et [aplanes] apud Graecos vocatur arcens et continens ceteras.15 haec ab oriente semper voluitur in occasum, subiectae septem quas vagas dicimus ab occidente in orientem feruntur, nona, terra sine motu.16 octo sunt igitur quae moventur sed septem soni sunt qui concinentiam de volubilitate conficiunt propterea quia Mercurialis et Venerius orbis pari ambitu comitati solem viae eius tamquam satellites obsecuntur et ideo a non nullis astronomiae studentibus eandem vim sortiri existimantur unde ait illi autem octo cursus in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est.17 septenarium autem numerum rerum omnium nodum esse plene cum de numeris superius loqueremur expressimus, ad inluminandam ut aestimo obscuritatem verborum Ciceronis de musica tractatus succinctus a nobis qua licuit brevitate sufficiet.18 nam netas et hypatas aliarumque fidium vocabula percurrere et tonorum vel limmatum minuta subtilia et quid in sonis pro littera, quid pro syllaba, quid pro integro nomine accipiatur adserere ostentantis est, non docentis.19 nec enim quia fecit in hoc loco Cicero musicae mentionem, occasione hac eundum est per universos tractatus qui possunt esse de musica, quos quantum mea fert opinio terminum habere non aestimo, sed illa sunt persequenda quibus verba quae explananda receperis possint liquere quia in re naturaliter obscura qui in exponendo plura quam necesse est superfundit addit tenebras, non adimit densitatem.20 unde finem de hac tractatus parte faciemus adiecto uno quod scitu dignum putamus, quia cum sint melodiae musicae tria genera, enarmonium diatonum et chromaticum, primum quidem propter nimiam sui difficultatem ab usu recessit, tertium vero est infame mollitie, unde medium id est diatonum mundanae musicae doctrina Platonis adscribitur.21 nec hoc inter praetereunda ponemus quod musicam perpetua caeli volubilitate nascentem ideo clare non sentimus auditu quia maior sonus est quam ut humanarum aurium recipiatur angustiis.22 nam si Nili catadupa ab auribus incolarum amplitudinem fragoris excludunt, quid mirum si nostrum sonus excedit auditum quem mundanae molis inpulsus emittit?23 nec enim de nihilo est quod ait qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus sed voluit intellegi quod si eius qui caelestibus meruit interesse secretis conpletae aures sunt soni magnitudine, superest ut ceterorum hominum sensus mundanae concinentiae non capiat auditum.
Macrobius HOME

bbb347.15v bnf6370.156 bnf6371.42 bnf6620.40 bnf7299.122 bnf10195.58 bnf11123.59 bnf16677.49 bnf18421.60 bsb112125.63 csg65.106 med229.92 sbb1784.26 uldBPL157.50 uldBPL168.45

Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, III <<<     >>> V
monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6 > . . . > 23 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 6 > 8 > 7 > 1 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik