monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, II <<< >>> IIII
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, Sectio III
1 Hinc Plato in Re publica sua cum de sphaerarum caelestium volubilitate tractaret, singulas ait Sirenas singulis orbibus insidere, significans sphaerarum motu cantum numinibus exhiberi.2 nam Siren deo canens Graeco intellectu valet.3 theologi quoque novem Musas octo sphaerarum musicos cantus et unam maximam concinentiam quae confit ex omnibus esse voluerunt.4 unde Hesiodus in Theogonia sua octavam Musam Uraniam vocat, quia post septem vagas quae subiectae sunt octava stellifera sphaera superposita proprio nomine caelum vocatur, et ut ostenderet nonam esse et maximam quam conficit sonorum concors universitas, adiecit [Kalliope th' he de propherestate estin hapaseon] ex nomine ostendens ipsam vocis dulcedinem nonam Musam vocari, nam [Kalliope] optimae vocis Graeca interpretatio est: et ut ipsam esse quae confit ex omnibus pressius indicaret, adsignavit illi universitatis vocabulum [he de propherestate estin hapaseon].5 nam et Apollinem ideo [Mousegeten] vocant quasi ducem et principem orbium ceterorum ut ipse Cicero refert dux et princeps et moderator luminum reliquorum mens mundi et temperatio.6 Musas esse mundi cantum etiam Etrusci sciunt qui eas Camenas quasi canenas a canendo dixerunt.7 ideo canere caelum etiam theologi conprobantes sonos musicos sacrificiis adhibuerunt qui apud alios lyra vel cithara, apud non nullos tibiis aliisve musicis instrumentis fieri solebant.8 in ipsis quoque hymnis deorum per stropham et antistropham metra canoris versibus adhibehantur ut per stropham rectus orbis stelliferi motus, per antistropham diversus vagarum regressus praedicaretur, ex quibus duobus motibus primus in natura hymnus dicandus deo sumpsit exordium.9 mortuos quoque ad sepulturam prosequi oportere cum cantu plurimarum gentium vel regionum instituta sanxerunt persuasione hac, qua post corpus animae ad originem dulcedinis musicae id est ad caelum redire credantur.10 nam ideo in hac vita omnis anima musicis sonis capitur ut non soli qui sunt habitu cultiores verum universae quoque barbarae nationes cantus quibus vel ad ardorem virtutis animentur vel ad mollitiem voluptatis resolvantur exerceant quia in corpus defert memoriam musicae cuius in caelo fuit conscia et ita delenimentis canticis occupatur ut nullum sit tam inmite tam asperum pectus quod non oblectamentorum talium teneatur affectu.11 hinc aestimo et Orphei vel Amphionis fabulam, quorum alter animalia ratione carentia alter saxa quoque trahere cantibus ferebantur, sumpsisse principium quia primi forte gentes vel sine rationis cultu barbaras vel saxi instar nullo affectu molles ad sensum voluptatis canendo traxerunt.12 ita denique omnis habitus animae cantibus gubernatur ut et ad bellum progressui et item receptui canatur cantu et excitante et rursus sedante virtutem. dat somnos adimitque nec non curas et inmittit et retrahit, iram suggerit, clementiam suadet, corporum quoque morbis medetur, nam hinc est quod aegris remedia praestantes praecinere dicuntur.13 et quid mirum si inter homines musicae tanta dominatio est cum aves quoque ut lusciniae ut cygni aliaeve id genus cantum veluti quadam disciplina artis exerceant, non nullae vero vel aves vel terrenae seu aquatiles belvae, invitante cantu in retia sponte decurrant et pastoralis fistula pastum progressis quietem imperet gregibus?14 nec mirum.15 inesse enim mundanae animae causas musicae quibus est intexta praediximus, ipsa autem mundi anima viventibus omnibus vitam ministrat hinc hominum pecudumque genus vitaeque volantum et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. iure igitur musica capitur omne quod vivit quia caelestis anima, qua animatur universitas, originem sumpsit ex musica.16 haec dum ad sphaeralem motum mundi corpus inpellit, sonum efficit qui intervallis est disiunctus imparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis sicut a principio ipsa contexta est.17 sed haec intervalla quae in anima quippe incorporea sola aestimantur ratione, non sensu, quaerendum est utrum et in ipso mundi corpore dimensio librata servaverit.18 et Archimedes quidem stadiorum numerum deprehendisse se credidit quibus a terrae superficie luna distaret et a luna Mercurius, a Mercurio Venus, sol a Venere, Mars a sole, a Marte Iuppiter, Saturnus a Iove, sed et a Saturni orbe usque ad ipsum stelliferum caelum omne spatium se ratione emensum putavit.19 quae tamen Archimedis dimensio a Platonicis repudiata est quasi dupla et tripla intervalla non servans, et statuerunt hoc esse credendum ut quantum est a terra usque ad lunam, duplum sit a terra usque ad solem, quantumque est a terra usque ad solem, triplum sit a terra usque ad Venerem, quantumque est a terra usque ad Venerem, quater tantum sit a terra usque ad Mercurii stellam, quantumque est ad Mercurium a terra, novies tantum sit a terra usque ad Martem, et quantum a terra usque ad Martem est, octies tantum sit a terra usque ad Iovem, quantumque est a terra usque ad Iovem, septies et vicies tantum sit a terra usque ad Saturni orbem.20 hanc Platonicorum persuasionem Porphyrius libris inseruit quibus Timaei obscuritatibus non nihil lucis infudit aitque eos credere ad imaginem contextionis animae haec esse in corpore mundi intervalla, quae epitritis hemioliis epogdois hemitoniisque conplentur et limmate, et ita provenire concentum cuius ratio in substantia animae contexta mundano quoque corpori, quod ab anima movetur, inserta est.21 unde ex omni parte docta et perfecta est Ciceronis adsertio qui intervallis imparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis caelestem sonum dicit esse disiunctum.
Macrobius HOME
bbb347.14v bnf6370.152 bnf6371.41 bnf6620.39 bnf7299.120 bnf10195.57 bnf11123.57 bnf16677.48 bnf18421.59 bsb112125.63 csg65.103 med229.90 sbb1784.26 uldBPL157.49 uldBPL168.44
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, II <<< >>> IIII
monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik