monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6 > . . . > 23 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 6 > 8 > 7 > 1
>>> Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, II
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, Sectio I
1 Superiore commentario, Eustachi luce mihi dilectior fili usque ad stelliferae sphaerae cursum et subiectarum septem sermo processerat.2 nunc iam de musica earum modulatione disputetur.3 quid hic, inquam, quis est qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus?4 hic est, inquit, ille qui intervallis disiunctus inparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis, inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit.5 nec enim silentio tanti motus incitari possunt et natura fert ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent.6 quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conversio est concitatior, acute excitato monetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus.7 nam terra, nona, inmobilis manens, una sede semper haeret conplexa mundi medium locum.8 illi autem octo cursus in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est.9 quod docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc locum.10 exposito sphaerarum ordine motuque descripto quo septem subiectae in contrarium caelo feruntur consequens est ut qualem sonum tantarum molium inpulsus efficiat hic requiratur.11 ex ipso enim circumductu orbium sonum nasci necesse est quia percussus aer ipso interventu ictus vim de se fragoris emittit ipsa cogente natura ut in sonum desinat duorum corporum violenta conlisio.12 sed is sonus, qui ex qualicumque aeris ictu nascitur aut dulce quiddam in aures et musicum defert aut ineptum et asperum sonat.13 nam si ictum observatio numerorum certa moderetur, conpositum sibique consentiens modulamen educitur, at cum increpat tumultuaria et nullis modis gubernata conlisio, fragor turbidus et inconditus offendit auditum.14 in caelo autem constat nihil fortuitum nihil tumultuarium provenire sed universa illic divinis legibus et statuta ratione procedere.15 ex his inexpugnabili ratiocinatione collectum est musicos sonos de sphaerarum caelestium conversione procedere quia et sonum ex motu fieri necesse est et ratio quae divinis inest fit sono causa modulaminis.16 haec Pythagoras primus omnium Graiae gentis hominum mente concepit et intellexit quidem conpositum quiddam de sphaeris sonare propter necessitatem rationis quae a caelestibus non recedit, sed quae esset illa ratio vel quibus observanda modis non facile deprehendebat, cumque eum frustra tantae tamque arcanae rei diuturna inquisitio fatigaret, fors obtulit quod cogitatio alta non repperit.17 cum enim casu praeteriret in publico fabros ignitum ferrum ictibus mollientes, in aures eius malleorum soni certo sibi respondentes ordine repente ceciderunt, in quibus ita gravitati acumina consonabant ut utrumque ad audientis sensum statuta dimensione remearet et ex variis inpulsibus unum sibi consonans nasceretur.18 hic occasionem sibi oblatam ratus deprehendit oculis et manibus quod olim cogitatione quaerebat.19 fabros adit et inminens operi curiosius intuetur adnotans sonos qui de singulorum lacertis conficiebantur.20 quos cum ferientium viribus adscribendos putaret, iubet ut inter se malleolos mutent.21 quibus mutatis sonorum diversitas ab hominibus recedens malleolos sequebatur.22 tunc omnen curam ad pondera eorum examinanda convertit cumque sibi diversitatem ponderis quod habebatur in singulis adnotasset, aliis ponderibus in maius minusve excedentibus fieri malleolos imperavit quorum ictibus soni nequaquam prioribus similes nec ita sibi consonantes exaudiebantur.23 tunc animadvertit concordiam vocis lege ponderum provenire collectisque omnibus numeris, quibus consentiens sibi diversitas ponderum continebatur, ex malleis ad fides vertit examen et intestina ovium vel boum nervos tam variis ponderibus inligatis tetendit qualia in malleis fuisse didicerat, talisque ex his concentus evenit qualem prior observatio non frustra animadversa promiserat, adiecta dulcedine quam natura fidium sonora praestabat hic Pythagoras tanti secreti compos deprehendit numeros ex quibus soni sibi consoni nascerentur adeo ut fidibus sub hac numerorum observatione conpositis certae certis aliaeque aliis convenientium sibi numerorum concordia tenderentur, ut una inpulsa plectro alia licet longe posita sed numeris conveniens simul sonaret.24 ex omni autem innumera varietate numerorum pauci et numerabilis inventi sunt qui sibi ad efficiendam musicam convenirent.25 sunt autem hi sex omnes: epitritus hemiolius duplaris triplaris quadruplus et epogdous.26 et est epitritus cum de duobus numeris maior habet totum minorem et insuper eius tertiam partem ut sunt quattuor ad tria, nam in quattuor sunt tria et tertia pars trium id est unum et is numerus vocatur epitritus, deque eo nascitur symphonia qnae appellatur [dia tessaron].27 hemiolius est cum de duobus numeris maior habet totum minorem et insuper eius medietatem ut sunt tria ad duo, nam in tribus sunt duo et media pars eorum id est unum et ex hoc numero, qui hemiolius dicitur, nascitur symphonia quae appellatur [dia pente].28 duplaris numerus est cum de duobus numeris minor bis in maiore numeratur ut sunt quattuor ad duo et ex hoc duplari nascitur symphonia cui nomen est [dia pason].29 triplaris autem cum de duobus numeris minor ter in maiore numeratur ut sunt tria ad unum, et ex hoc numero symphonia procedit quae dicitur [dia pason kai dia pente].30 quadruplus est cum de duobus numeris minor quater in maiore numeratur ut sunt quattuor ad unum qui numerus facit symphoniam quam dicunt [dis dia pason].31 epogdous est numerus qui intra se habet minorem et insuper eius octavam partem ut novem ad octo quia in novem et octo sunt et insuper octava pars eorum id est unum.32 hic numerus sonum parit quem [tonon] musici vocaverunt.33 sonum vero tono minorem veteres quidem semitonium vocitare voluerunt.34 sed non ita accipiendum est ut dimidius tonus putetur quia nec semivocalem in litteris pro medietate vocalis accipimus.35 deinde tonus per naturam sui in duo dividi sibi aequa non poterit.36 cum enim ex novenario numero constet, novem autem numquam aequaliter dividantur, tonus in duas dividi medietates recusat sed semitonium vocitaverunt sonum tono minorem quem tam parvo distare a tono deprehensum est quantum hi duo numeri inter se distant id est ducenta quadraginta tria et ducenta quinquaginta sex.37 hoc semitonium Pythagorici quidem veteres [diesin] nominabant sed sequens usus sonum semitonio minorem [diesin] constituit nominandum.38 Plato semitonium [leimma] vocitavit.39 sunt igitur symphoniae quinque id est [dia tessaron, dia pente, dia pason, dia pason kai dia pente, kai dis dia pason].40 sed hic numerus symphoniarum ad musicam pertinet quem vel flatus humanus intendere vel capere potest humanus auditus, ultro autem se tendit harmoniae caelestis accessio id est usque ad quater [dia pason kai dia pente].41 nunc interim de his quas nominavimus disseramus.42 symphonia [dia tessaron] constat de duobus tonis et hemitonio ut minutias quae additamento sunt relinquamus ne difficultatem creemus et fit ex epitrito, [dia pente] constat ex tribus tonis et hemitonio et fit de hemiolio, [dia pason] constat de sex tonis et fit de duplari, verum [dia pason kai dia pente] constat ex novem tonis et hemitonio et fit de triplari numero, [dis] autem [dia pason] continet tonos duodecim et fit ex quadruplo.
Macrobius HOME
bbb347.12r bnf6370.138 bnf6371.36 bnf6620.35 bnf7299.115 bnf10195.53 bnf11123.53 bnf16677.44 bnf18421.54 csg65.95 med229.84 sbb1784.26 uldBPL157.46 uldBPL168.41
>>> Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 2, II
monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6 > . . . > 23 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 6 > 8 > 7 > 1
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik