monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 1, VIII <<< >>> X
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 1, Sectio VIIII
1 Quod vero ait harum rectores et servatores hinc profecti huc revertuntur, hoc modo accipiendum est.2 animarum originem manare de caelo inter recte philosophantes indubitatae constat esse sententiae: et animae, dum corpore utitur, haec est perfecta sapientia ut, unde orta sit, de quo fonte venerit, recognoscat.3 hinc illud a quodam inter alia seu festiva seu mordacia serio tamen usurpatum est de caelo descendit γνοθι σεαυτον. nam et Delphici vox haec fertur oraculi.4 consulenti ad beatitudinem quo itinere pervenerit: si te inquit agnoveris.5 sed et ipsius fronti templi haec inscripta sententia est.6 homini autem, ut diximus, una est agnitio sui, si originis natalisque principii exordia prima respexerit, nec se quaesierit extra.7 sic enim anima virtutes ipsas conscientia nobilitatis induitur, quibus post corpus evecta eo unde descenderat reportatur, quia nec corporea sordescit vel oneratur eluvie, quae puro ac levi fomite virtutum rigatur, nec deseruisse umquam caelum videtur, quod respectu et cogitationibus possidebat.8 hinc anima, quam in se pronam corporis usus efficit atque in pecudem quodam modo reformavit ex homine, et absolutionem corporis perhorrescit et cum necesse est, non nisi cum gemitu fugit indignata sub umbras.9 sed nec post mortem facile corpus relinquit, quia non funditus corporeae excedunt pestes, sed aut suum oberrat cadaver aut novi corporis ambit habitaculum, non humani tantum modo, sed ferini quoque electo genere moribus congruo quos in homine libenter exercuit, mavultque omnia perpeti, ut caelum, quod vel ignorando vel dissimulando vel potius prodendo deseruit, evadat.10 civitatum vero rectores ceterique sapientes caelum respectu, vel cum adhuc corpore tenentur, habitantes, facile post corpus caelestem, quam paene non reliquerant, sedem reposcunt.11 nec enim de nihilo aut de vana adulatione veniebat quod quosdam urbium conditores aut claros in re publica viros in numerum deorum consecravit antiquitas, sed Hesiodus quoque divinae subolis adsertor priscos reges cum dis aliis enumerat, hisque exemplo veteris potestatis etiam in caelo regendi res humanas adsignat officium.12 et necui fastidiosum sit si versus ipsos ut poeta Graecus protulit inseramus, referemus eos ut ex verbis suis in Latina verba conversi sunt indigetes divi fato summi Iovis hi sunt: quondam homines, modo cum superis humana tuentes, largi ac munifici, ius regum nunc quoque nacti. hoc et Vergilius non ignorat, qui, licet argumento suo serviens heroas in inferos relegaverit, non tamen eos abducit a caelo sed aethera his deputat largiorem et nosse eos solem suum ac sua sidera profitetur, ut geminae doctrinae observationes praestiterit et poeticae figmentum et philosophiae veritatem.13 et si secundum illum res quoque leviores quas vivi exercuerant, etiam post corpus exercent quae gratia currum armorumque fuit vivis, quae cura nitentis pascere equos, eadem sequitur tellure repostos, multo magis rectores quondam urbium recepti in caelum curam regendorum hominum non relinquunt.14 hae autem animae in ultimam sphaeram recipi creduntur quae απλανες vocatur, nec frustra hoc usurpatum est si quidem inde profectae sunt.15 animis enim necdum desiderio corporis inretitis siderea pars mundi praestat habitaculum et inde labuntur in corpora: ideo his illo est reditio, qui merentur.16 rectissime ergo dictum est, cum in γαλαξια, quem απλανες continet, sermo iste procedat hinc profecti huc revertuntur.
Macrobius HOME
bbb347.22r bnf6370.58 bnf6371.21 bnf6620.11 bnf7299.84 bnf10195.22 bnf11123.27 bnf16677.18 bnf16678.17 bnf18421.27 csg65.41 med229.44 tbl11943.3v uldBPL157.26 uldBPL168.21 uldVLF12B.20
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik