monumenta.ch > Macrobius > 8
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 1, VII <<< >>> VIIII
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 1, Sectio VIII
1 His aliqua ex parte tractatis progrediamur ad reliqua sed quo sis Africane alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto.2 omnibus, qui patriam conservarint adiuverint auxerint, certum esse in caelo definitum locum ubi beati aevo sempiterno fruantur.3 nihil est enim illi principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates appellantur.4 earum rectores et servatores hinc profecti huc revertuntur.5 bene et oportune, postquam de morte praedixit, mox praemia bonis post obitum speranda subiecit: quibus adeo a metu praedicti interitus cogitatio viventis erepta est ut ad moriendi desiderium ultro animaretur maiestate promissae beatitudinis et caelestis habitaculi.6 sed de beatitate quae debetur conservatoribus patriae pauca dicenda sunt, ut postea locum omnem, quem hic tractandum recepimus, resolvamus.7 solae faciunt virtutes beatum, nullaque alia quisquam via hoc nomen adipiscitur.8 unde qui aestimant nullis nisi philosophantibus inesse virtutes nullos praeter philosophos beatos esse pronuntiant.9 agnitionem enim rerum divinarum sapientiam proprie vocantes eos tantum modo dicunt esse sapientes qui superna et acie mentis requirunt et quaerendi sagaci diligentia conprehendunt et, quantum vivendi perspicuitas praestat, imitantur: et in hoc sola esse aiunt exercitia virtutum, quarum sic officia dispensant.10 prudentiae esse mundum istum et omnia quae in mundo insunt divinorum contemplatione despicere omnemque animae cogitationem in sola divina dirigere: temperantiae omnia relinquere, in quantum natura patitur, quae corporis usus requirit: fortitudinis non terreri animam a corpore quodam modo ductu philosophiae recedentem, nec altitudinem perfectae ad superna ascensionis horrere: iustitiae ad unam sibi huius propositi consentire viam unius cuiusque virtutis obsequium.11 atque ita fit ut secundum hoc tam rigidae definitionis abruptum rerum publicarum rectores beati esse non possint.12 sed Plotinus inter philosophiae professores cum Platone princeps Libro de virtutibus gradus earum vera et naturali divisionis ratione conpositos per ordinem digerit.13 quattuor sunt inquit quaternarum genera virtutum.14 ex his primae politicae vocantur, secundae purgatoriae, tertiae animi iam purgati, quartae exemplares.15 et sunt politicae hominis, quia sociale animal est.16 his boni viri rei publicae consulunt, urbes tuentur: his parentes venerantur, liberos amant, proximos diligunt: his civium salutem gubernant: his socios circumspecta providentia protegunt, iusta liberalitate devinciunt: hisque sui memores alios fecere merendo. et est politici prudentiae ad rationis normam quae cogitat quaeque agit universa dirigere ac nihil praeter rectum velle vel facere humanisque actibus tamquam divinis arbitriis providere; prudentiae insunt ratio intellectus circumspectio providentia docilitas cautio: fortitudinis animum supra periculi metum agere nihilque nisi turpia timere, tolerare fortiter vel adversa vel prospera: fortitudo praestat magnanimitatem fiduciam securitatem magnificentiam constantiam tolerantiam firmitatem: temperantiae nihil adpetere paenitendum, in nullo legem moderationis excedere, sub iugum rationis cupiditatem domare; temperantiam secuntur modestia verecundia abstinentia castitas honestas moderatio parcitas sobrietas pudicitia: iustitiae servare uni cuique quod suum est de iustitia veniunt innocentia amicitia concordia pietas religio affectus humanitas.17 his virtutibus vir bonus primum sui atque inde rei publicae rector efficitur, iuste ac provide gubernans humana, non deserens.18 secundae, quas purgatorias vocant, hominis sunt qui divini capax est, solumque animum eius expediunt qui decrevit se a corporis contagione purgare et quadam humanorum fuga solis se inserere divinis.19 hae sunt otiosorum qui a rerum publicarum actibus se sequestrant.20 harum quid singulae velint superius expressimus, cum de virtutibus philosophantium diceremus, quas solas quidem aestimaverunt esse virtutes.21 tertiae sunt purgati iam defaecatique animi et ab omni mundi huius aspergine presse pureque detersi.22 illic prudentiae est divina non quasi in electione praeferre sed sola nosse, et haec tamquam nihil sit aliud intueri: temperantiae terrenas cupiditates non reprimere sed penitus oblivisci: fortitudinis passiones ignorare, non vincere, ut nesciat irasci, cupiat nihil: iustitiae ita cum supera et divina mente sociari ut servet perpetuum cum ea foedus imitando.23 quartae sunt quae in ipsa divina mente consistunt, quam diximus νουν vocari, a quarum exemplo reliquae omnes per ordinem defluunt.24 nam si rerum aliarum, multo magis virtutum ideas esse in mente credendum est.25 illic prudentia est mens ipsa divina, temperantia quod in se perpetua intentione conversa est, fortitudo quod semper idem est nec aliquando mutatur, iustitia quod perenni lege a sempiterna operis sui continuatione non flectitur.26 haec sunt quaternarum quattuor genera virtutum, quae praeter cetera maximam in passionibus habent differentiam sui.27 passiones autem ut scimus vocantur quod homines metuunt cupiuntque, dolent gaudentque. has primae molliunt, secundae auferunt, tertiae obliviscuntur, in quartis nefas est nominari.28 si ergo hoc est officium et effectus virtutum, beare, constat autem et politicas esse virtutes: igitur et politicis efficiuntur beati.29 iure ergo Tullius de rerum publicarum rectoribus dixit: ubi beati aevo sempiterno fruantur: qui ut ostenderet alios otiosis alios negotiosis virtutibus fieri beatos, non dixit absolute nihil esse illi principi deo acceptius quam civitates, sed adiecit quod quidem in terris fiat, ut eos qui ab ipsis caelestibus incipiunt discerneret a rectoribus civitatum, quibus per terrenos actus iter paratur ad caelum.30 illa autem definitione quid pressius potest esse, quid cautius de nomine civitatum?31 quam concilia inquit coetusque hominum iure sociati, quae civitates appellantur.32 nam et servilis quondam et gladitoria manus concilia hominum et coetus fuerunt sed non iure sociati.33 illa autem sola iusta est multitudo, cuius universitas in legum consentit obsequium.
Macrobius HOME
bbb347.22r bnf6370.53 bnf6371.20 bnf6620.9 bnf7299.82 bnf10195.20 bnf11123.25 bnf16677.17 bnf16678.17 bnf18421.25 csg65.38 med229.41 tbl11943.3v uldBPL157.24 uldBPL168.20 uldVLF12B.20
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 1, VII <<< >>> VIIII
monumenta.ch > Macrobius > 8
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik