monumenta.ch > Macrobius > 7
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 1, VI <<<     >>> VIII

Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 1, Sectio VII

1 Hic quidam mirantur quid sibi velit ista dubitatio, si effugeris, quasi potuerit divina anima et olim caelo reddita atque hic maxime scientiam futuri professa nescire, possitne nepos suus an non possit euadere: sed non advertunt hanc habere legem omnia vel signa vel somnia, ut de adversis oblique aut denuntient aut minentur aut moneant.2 et ideo quaedam cavendo transimus, alia exorando et litando vitantur: alia sunt ineluctabilia, quae nulla arte, nullo avertuntur ingenio.3 nam ubi admonitio est, vigilantia cautionis evaditur: quod adportant minae, litatio propitiationis avertit: numquam denuntiata vanescunt.4 hic subicies: unde igitur ista discernimus ut possit cavendumne an exorandum an vero patiendum sit deprehendi?5 sed praesentis operis fuerit insinuare qualis soleat in divinationibus affectata confusio, ut desinas de inserta velut dubitatione mirari: ceterum in suo quoque opere artificis erit signa quaerere, quibus ista discernat, si hoc vis divina non inpedit; nam illud: prohibent nam cetera Parcae/ scire, Maronis est ex intima disciplinae profunditate sententia.6 divulgatis etiam docemur exemplis, quam paene semper, cum praedicuntur futura, ita dubiis obserantur, ut tamen diligens - nisi divinitus, ut diximus, inpeditur - subesse repperiat apprehendendae vestigia veritatis, ut ecce Homericum somnium a Iove, ut dicitur, missum ad conserendam futuro die cum hostibus manum sub aperta promissione victoriae spem regis animavit: ille, velut divinum secutus oraculum commisso praelio amissis suorum plurimis vix aegreque in castra remeavit.7 num dicendum est deum mandasse mendacium?8 non ita est, sed quia illum casum Graecis fata decreverant, latuit in verbis somnii, quod animadversum vel ad vere vincendum vel ad cavendum saltem potuisset instruere.9 habuit enim praeceptio ut universus produceretur exercitus, at ille sola pugnandi hortatione contentus non vidit quid de producenda universitate praeceptum sit, praetermissoque Achille, qui tunc recenti lacessitus iniuria ab armis cum suo milite feriabatur, rex progressus in proelium et casum qui debebatur excepit, et absolvit somnium invidia mentiendi non omnia de imperatis sequendo.10 parem observantiae diligentiam Homericae per omnia perfectionis imitator Maro in talibus quoque rebus obtinuit.11 nam apud illum Aeneas ad regionem instruendo regno fataliter eligendam satis abundeque Delio instructus oraculo, in errorem tamen unius verbi neglegentia relapsus est.12 non quidem fuerat locorum quae petere deberet nomen insertum, sed cum origo vetus parentum sequenda diceretur, fuit in verbis, quod inter Cretam et Italiam, quae ipsius gentis auctores utraque produxerant, magis ostenderet et, quod aiunt, digito demonstraret Italiam.13 nam cum fuissent inde Teucer hinc Dardanus , vox sacra sic adloquendo: Dardanidae duri, aperte consulentibus Italiam, de qua Dardanus profectus esset, obiecit appellando eos parentis illius nomine, cuius erat origo rectius eligenda.14 et hic certae quidem denuntiationis est quod de Scipionis fine praedicitur sed gratia conciliandae obscuritatis inserta dubitatio dicto tamen quod initio somnii continetur absolvitur.15 nam cum dicitur circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, vitari hunc finem non posse pronuntiat.16 quod autem Scipioni reliquos vitae actus sine offensa dubitandi per ordinem rettulit et de sola morte similis visus est ambigenti, haec ratio est quod, sive dum humano vel maerori parcitur vel timori, seu quia utile est hoc maxime latere, pronius cetera oraculis quam vitae finis exprimitur, aut cum dicitur, non sine aliqua obscuritate profertur.
Macrobius HOME

bbb347.22r bnf6370.50 bnf6371.19 bnf6620.8 bnf7299.81 bnf10195.19 bnf11123.24 bnf16677.16 bnf16678.17 bnf18421.24 csg65.36 med229.40 tbl11943.3v uldBPL157.24 uldBPL168.19 uldVLF12B.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik