monumenta.ch > Macrobius > 3 > 4
Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 1, III <<<     >>> V

Macrobius, Commentaria in Somnium Scipionis, 1, Sectio IIII

1 Tractatis generibus et modis ad quos somnium Scipionis refertur, nunc ipsam eiusdem somnii mentem ipsumque propositum, quem Graeci σκοπον vocant, antequam verba inspiciantur, temptemus aperire et eo pertinere propositum praesentis operis asseramus, sicut iam in principio huius sermonis adstruximus, ut animas bene de re publica meritorum post corpora caelo reddi et illic frui beatitatis perpetuitate nos doceat.2 nam Scipionem ipsum haec occasio ad narrandum somnium provocavit, quod longo tempore se testatus est silentio condidisse.3 cum enim Laelius quereretur nullas Nasicae statuas in publico in interfecti tyranni remunerationem locatas, respondit Scipio post alia in haec verba sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat.4 quae tamen ista sunt?5 inquit Laelius.6 tum Scipio patimini me inquit quoniam tertium diem iam feriati sumus et cetera quibus ad narrationem somnii venit docens illa esse stabiliora et viridiora praemiorum genera quae ipse vidisset in caelo bonis rerum publicarum servata rectoribus sicut his verbis eius ostenditur sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem publicam sic habeto: omnibus qui patriam conservarint adiuuerintauxerint, certum esse in caelo definitum locum ubi beati aevo sempiterno fruantur et paulo post hunc certum locum qui sit designans ait sed sic Scipio ut avus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem quae cum magna in parentibus et propinquis tum in patria maxima est.7 ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam vixere et corpore laxati illum incolunt locum quem vides significans γαλαξιαν.8 sciendum est enim quod locus in quo sibi videtur esse Scipio per quietem, lacteus circulus est, qui γαλαξιας vocatur, si quidem his verbis in principio utitur ostendebat autem Carthaginem de excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco et paulo post apertius dicit erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens quem vos ut a Grais accepistis orbem lacteum nuncupatis.9 ex quo omnia mihi contemplanti praeclara et mirabilia videbantur.10 et de hoc quidem γαλαξια cum de circulis loquemur plenius disseremus.
Macrobius HOME

bbb347.22r bnf6370.19 bnf6371.12 bnf7299.70 bnf10195.9 bnf11123.14 bnf16677.4 bnf16678.13 bnf18421.12 csg65.17 med229.25 tbl11943.3v uldBPL157.16 uldBPL168.11 uldVLF12B.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik