| 1 | Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti. |
| 2 | exanimis pueris super exanimata parentum corpora non numquam posses retroque videre matribus et patribus natos super edere vitam. |
| 3 | nec minimam partem ex agris maeror is in urbem confluxit, languens quem contulit agricolarum copia conveniens ex omni morbida parte. |
| 4 | omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu, confertos ita acervatim mors accumulabat. |
| 5 | multa siti prostrata viam per proque voluta corpora silanos ad aquarum strata iacebant interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, multaque per populi passim loca prompta viasque languida semanimo cum corpore membra videres horrida paedore et pannis cooperta perire, corporis inluvie, pelli super ossibus una, ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta. |
| 6 | omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, hospitibus loca quae complerant aedituentes. |
| 7 | nec iam religio divom nec numina magni pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat. |
| 8 | nec mos ille sepulturae remanebat in urbe, quo prius hic populus semper consuerat humari; perturbatus enim totus trepidabat et unus quisque suum pro re [cognatum] maestus humabat. |
| 9 | multaque [res] subita et paupertas horrida suasit; namque suos consanguineos aliena rogorum insuper extructa ingenti clamore locabant subdebantque faces, multo cum sanguine saepe rixantes, potius quam corpora desererentur, inque aliis alium populum sepelire suorum certantes; lacrimis lassi luctuque redibant; inde bonam partem in lectum maerore dabantur; nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus nec mors nec luctus temptaret tempore tali. |