| 1 | profluvium porro qui taetri sanguinis acre exierat, tamen in nervos huic morbus et artus ibat et in partis genitalis corporis ipsas. |
| 2 | et graviter partim metuentes limina leti vivebant ferro privati parte virili, et manibus sine non nulli pedibusque manebant in vita tamen et perdebant lumina partim. |
| 3 | usque adeo mortis metus iis incesserat acer. |
| 4 | atque etiam quosdam cepere oblivia rerum cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi. |
| 5 | multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra corporibus, tamen alituum genus atque ferarum aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua. |
| 6 | nec tamen omnino temere illis solibus ulla comparebat avis, nec tristia saecla ferarum exibant silvis. |
| 7 | languebant pleraque morbo et moriebantur. |
| 8 | cum primis fida canum vis strata viis animam ponebat in omnibus aegre; extorquebat enim vitam vis morbida membris. |
| 9 | incomitata rapi certabant funera vasta nec ratio remedii communis certa dabatur; nam quod ali dederat vitalis aeeris auras volvere in ore licere et caeli templa tueri, hoc aliis erat exitio letumque parabat. |