| 1 | Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus finibus in Cecropis funestos reddidit agros vastavitque vias, exhausit civibus urbem. |
| 2 | nam penitus veniens Aegypti finibus ortus, aeera permensus multum camposque natantis, incubuit tandem populo Pandionis omni. |
| 3 | inde catervatim morbo mortique dabantur. |
| 4 | principio caput incensum fervore gerebant et duplicis oculos suffusa luce rubentes. |
| 5 | sudabant etiam fauces intrinsecus atrae sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat atque animi interpres manabat lingua cruore debilitata malis, motu gravis, aspera tactu. |
| 6 | inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum morbida vis in cor maestum confluxerat aegris, omnia tum vero vitai claustra lababant. |
| 7 | spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, rancida quo perolent proiecta cadavera ritu. |
| 8 | atque animi prorsum [tum] vires totius, omne languebat corpus leti iam limine in ipso. |
| 9 | intolerabilibusque malis erat anxius angor adsidue comes et gemitu commixta querella, singultusque frequens noctem per saepe diemque corripere adsidue nervos et membra coactans dissoluebat eos, defessos ante, fatigans. |
| 10 | nec nimio cuiquam posses ardore tueri corporis in summo summam fervescere partem, sed potius tepidum manibus proponere tactum et simul ulceribus quasi inustis omne rubere corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis. |
| 11 | intima pars hominum vero flagrabat ad ossa, flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus. |
| 12 | nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper. |
| 13 | in fluvios partim gelidos ardentia morbo membra dabant nudum iacientes corpus in undas. |