monumenta.ch > Lucretius > v. 1090
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Sextus, , v. 1065 <<<     >>> v. 1138

Lucretius, De Rerum Natura, Sextus, v. 1090

1 Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
mortiferam possit cladem conflare coorta
morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
expediam, primum multarum semina rerum
esse supra docui quae sint vitalia nobis,
et contra quae sint morbo mortique necessest
multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
et perturbarunt caelum, fit morbidus aeer.
2 atque ea vis omnis morborum pestilitasque
aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
intempestivis pluviisque et solibus icta.
3 nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
temptari procul a patria qui cumque domoque
adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
nam quid Brittannis caelum differre putamus,
et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
usque ad nigra virum percocto saecla colore?
quae cum quattuor inter se diversa videmus
quattuor a ventis et caeli partibus esse,
tum color et facies hominum distare videntur
largiter et morbi generatim saecla tenere.
4 est elephas morbus qui propter flumina Nili
gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
5 Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
finibus.
6 inde aliis alius locus est inimicus
partibus ac membris; varius concinnat id aeer.
7 proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
commovet atque aeer inimicus serpere coepit,
ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
qua graditur conturbat et immutare coactat,
fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
8 haec igitur subito clades nova pestilitasque
aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
aut etiam suspensa manet vis aeere in ipso
et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
9 consimili ratione venit bubus quoque saepe
pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
10 nec refert utrum nos in loca deveniamus
nobis adversa et caeli mutemus amictum,
an caelum nobis ultro natura corumptum
deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
quod nos adventu possit temptare recenti.
Lucretius HOME

uldVLF30.193 uldVLQ094.72

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik