monumenta.ch > Lucretius > v. 886 > v. 840 > v. 875 > v. 418 > v. 1002 > v. 1042 > v. 705 > v. 635 > v. 216 > v. 370 > v. 763 > v. 921 > v. 879 > v. 1379 > v. 1230 > v. 43 > v. 269 > v. 564 > v. 324 > v. 650 > v. 449 > v. 1136 > v. 432 > v. 1052 > v. 599 > v. 238 > v. 318 > v. 495 > v. 592 > v. 906 > v. 855 > v. 1083 > v. 738 > v. 639 > v. 417 > v. 936 > v. 1065
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Sextus, , v. 1042 <<<     >>> v. 1090

Lucretius, De Rerum Natura, Sextus, v. 1065

1 nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
quae memorare queam inter se singlariter apta.
2 saxa vides primum sola colescere calce.
3 glutine materies taurino iungitur una,
ut vitio venae tabularum saepius hiscant
quam laxare queant compages taurea vincla.
4 vitigeni latices aquai fontibus audent
misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
5 purpureusque colos conchyli iungitur uno
corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
non si Neptuni fluctu renovare operam des,
non mare si totum velit eluere omnibus undis.
6 denique res auro non aurum copulat una,
aerique [aes] plumbo fit uti iungatur ab albo?
cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
nec me tam multam hic operam consumere par est,
sed breviter paucis praestat comprendere multa.
7 quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
ut cava conveniant plenis haec illius illa
huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
8 est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
inter se quaedam possint coplata teneri;
quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
Lucretius HOME

uldVLF30.192 uldVLQ094.72

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik