| 1 | Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim. |
| 2 | exultare etiam Samothracia ferrea vidi et ramenta simul ferri furere intus ahenis in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset; usque adeo fugere a saxo gestire videtur. |
| 3 | aere interposito discordia tanta creatur propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris praecepit ferrique vias possedit apertas, posterior lapidis venit aestus et omnia plena invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante; cogitur offensare igitur pulsareque fluctu ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet. |
| 4 | Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus non valet e lapide hoc alias impellere item res. |
| 5 | pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum; at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam, lignea materies in quo genere esse videtur. |
| 6 | interutrasque igitur ferri natura locata aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit, inpellant ut eo Magnesia flumine saxa. |